HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA21 --
E Caelo Terraque alii tres ordine creti
Terribiles visu, atque invicto robore gnati,
Cottusque Briareusque Gygesque, superba propago.
165 Fortia queis centum surgebant brachia latis
gnoscerent, neque hospitalitatem colerent. Ita enim, ut ego veni, ipse ait lib.
ix:
» proramque Cyclopum
» Vertimus ad terras. haud est affabilis ulli » Effeia gens, fastuque
tumens etc et post pauca
» . . . nec frangit glebas neque conserit arva; » Non populi coetus
agitant, nec iura, nec ulla » Foedera: in aerio praerupti vertice montis
» Antra tenerrt. sua quisque regit etc Itaque si heic ab Hesiodo iisdem
artis aliqua praestantia tribuitur, malim id intelligi dictum de Bronte,
Sterope, aliisque vulcaniae officinae administris, de quibus Virgilius ait:
» Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro » Brontesque, Steropesque
et nudus membra Pyracmon etc. quam gen eratim de universa Cyclopum gente.
164 Cottusque Briareusque Gygesque
etc.
Quid tria haec monstra? Phoenrcia vox Kot,
fastidiosum et rixatorem
sonat; Briah-jiri, creatura.
time; Gog denique ducem improborum, si irrterpreteris ex
arabica radice agag. Hinc recte
Clericus opinatur, hos fuisse tres antiquissimos latrones, et corporis
validitate, et praedonum, quibus imperabant, numero terribiles. Hosce mox
videbimus in pugna deserere TitanoS, et sequi Iovis partes. Homerus etkm Jliad. lib. I haec habet de Briareo, ut
cl. Cunichius vertit, ubi Achilles Thetidem matrem alloquitur, dicitque ex
eadem audiyisse, eam solam avertisse quondam Tonanti
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|