Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA20 --


155 Brontenque, Steropenque, et magnis viribus Argen,
Qui tonitru fecere Iovi fulmenque dedere.
Omnia dis illi similes; at fronte sub hirta
Vnus erat rutilans oculus, qui circulus ingens
Quod veluti curva splendebat lampade frontis
160 In medio, instituit vero de nomine dici
Cyclopas: vis multa inerat, roburque, dolique.

aliarumque finitimarum insularum. Vide lib. I cap. xxx Chanaaa Sam. Bocharti. Quod vero ait Hesiodus, eos ideo fuisse dictos Cyclopes, quod unum instar circuli oculum in fronte haberent, id omnino graecorum poetarum fabulis tribuendum, qui hoc nomen sua lingua interpretantes, non phoenicia, cuius est, uti aliarum etiam rerum, veterem historiam traditionemque nugis foedissime corruperunt. Diis autem similes Cyclopes dicuntur, inquit Clericus, quod essent

similes usfia^uoig dvfyaatv bl 7rqooTQi rhv E'AAa^a exTtauvTO • Nam ipse contendit vocem Seog antiquitus apud graecos significasse non solum naturam aeternam ac divinam, sed etiam eximiam ac venerandam, et hominibus supra vulgus evectis tribui solitam. Vide part. ll Art. crit. sect. I cap. nl apud eundem. A ®eoq autem verbum est 6rieo]j.ui admiror; unde illud Evangelii dii critis significat fortasse, eritis admirabiles, clari, spectandi etc. Negari tamen non potest, decursu temporis hanc vocem designasse naturam quamdam humana praestantiorem adeoque immortalem nempe deum.

161 vis multa incrat etc. Cyclopes fuisse non modo

viribus sed et arte pollentes, Hesiodum heic voluisse significare, auctor est Clericus. Sed Homerus, ubi in Odyssca de Cyclopibus sermonem habet, videtur contrarium sentire, et genus hominum ferum omnino atque agreste depingere, ut pote qui neque iura haberent, neque agriculturam exeicerent, neque navigationem co



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.