HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA19 --
Caeumque, Creumque, Hyperionaque, Iapetumque,
Thiamque, Rheamque, Theminque, Mnemosynenque,
150 Insignemque auro Phoeben, Tethynque decoram.
Vltimus hos inter vafer est Saturnus in auras
Editus, et cunctis in gnatis saevior, ausus
Tristibus ille odiis quondam exercere parentem.
Quin et produxit Cyclopum immania corda,
et M. Tullio, et passim Scriptoribus latinarum veterum inscriptionum •.
soli Hygino Caelum dicitur, non Caelus .
148 Caeumque Creumque
etc. Sic et
Virgilius lib. I Georg., ubi quintam
mensis diem superstitiose docet esse vitandam, ait:
» tum partu terra nefando
» Caeumque, Iapetumquc creat saevumque Typhoea, » Et coniuratos
caelum rescindere fratres. Quisque autem per se videt, quod heic innuitur,
antiquissimam nempe fuisse traditionem apud populos, homines e terra prognatos
seu potius effectos esse. Haec vero nomina, ut bene monet Clericus, partim sunt
hominum mulierumque, partim poeticarum personarum, de quibus suo loco iterum
sermo erit.
151 Vltimus hos inter
etc. Saturnus a
Caelo Terraque ultimus in lucem emissus esse, non quod ipsa natu minimus fuerit
omnium fratrum, sed horum tantum, quos hucusque recensuimus, dicitur. An YLfJovoq appellatus, quod tempus mutat
omnia? Certe ipse re— rum ordinem mutavit, regnumque in se transtulit,
Caelo patre male mulctato; induxitque secundam quamdam vel deorum, vel hominum
aetatem aut dynastiam. Quod qui acciderit, paullo inferius videbimus.
154 Quin et produxit Cyclopum
etc.
Cyclopes viri Chek-Loub , idest viri
sinus Lilybaetani, qui antiquissimi fuerunt Siciliae cultores
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|