Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA18 --


Praeterea Montesque altos gratissima nymphis,
Quae iuga, quae saltus habitant, tecta; atque profundi
Progenuit Pelagi refluentibus aequora rivis,
Et Pontum dulci sine amore. hinc ipsa corusco
Concubuit Caelo, Oceanumque enixa creavit,

146 Et Pontum dulci sine amore etc. Distinauit Hesiodus Pelagus ac Pontum, fortasse ut significet mare, quod Tyrrhenum dicimus et Euxinum. Cur vero hic Pontus sit dulci sine amore, nihil dixerunt, aut Guietus, aut Clericus, aut ipse Graevius; nam nihil de Euxino suspicati sunt. Iohannes Rinaldus Carlius, quem ego virum honoris caussa nomino tum ob eius singularem doctrinam eruditionemque, tum etiam ob eximiam, qua me complexus est, humanitatem, quum in italica huius poematis versione adhuc adolescens hunc locum interpretatus esset de Euxino mari, illud are^ (piXorriTog dicit maxime convenire Euxino, quod antiquitus Axenos vocabatur, quasi inhospitalis et propter insulas Cyaneas naufragiis famosas, et propter barbararum gentium, a quibus incolebatur, feritatem. Id et Ovidii testimonio pluribus in locis et Plinii Hist. lib. vl cap. 1 facile esset confirmare.

147 Concubuit Caelo etc. Quid est concubuit Caelo, nisi quod Terra, quae prius tota aquis tegebatur, quum in varias cavita— tes vallesque dehisceret, locumque aquis efficeret, ipsa quodammodo emerserit, ac proindfi caelo propinquaverit? Illa autem aquarum congregatio, quae in maximum telluris hiatum resedit, Oceanum efTecit, cuius nomen vel repetatur ab antiquissima graecorum voce Q^yriv vel ab hebraea Aggan, vel a chaldaica Ogan, sonat lacum , crate— rem, cavitatem etc. Vide adnot. Clerici, et Bocharti cap. xxxvl lib. I, Chanaan, et Cudvohortum, et alios Scriptores, qui de tellure primitus aquis cooperta egerunt. Hoc obiter animadverto, Caelum esse mihi masculini generis , quum numen quoddam fingitur, uti est



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.