Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA16 --


Atque Amor, ille deos inter pulcherrimus omnes,

locatur. Vbicumque sit, Clericus docet vocem phoeniciam tarahh tarahh derivari a radice hebraea et arabica tarakh, et sianificare mo lestiam creare et longe amovere. Itaque Tartarus erit molestissimus ac remotissimus locus, quum repetitio radicalium sit apud Hebraeos superlativi loco. Huic explicationi ea, quae Hesiodus de Titanum carcere dicit, favere maxime videntur.

134 Atque Amor, ille etc. Amor iste caussa est, opinor, generationis, seu rerum omnium, ut ita dicam, vis generatrix, et per quam, quemadmodum et Lucretius canit, „ Genus omne animantum concipitur, visitque exortuni lumina solis „. Vide autem apud Bruckerum Instit. hist. philos. pag. 67, quae ex Thooti annalibus descripsisse in quodam fragmento Sanchuniathon dicitur: nimirum „ Huius universi principia fuisse aerem tenebricosum et spiritualem, et Chaos turbidum atque caligine involutum, quae quum ab infinito tempore nullo termino definirentur, spiritum, principiorum suorum amore exardescentem commixtionis auctorem fuisse, et ex hoc nexu ortam cupidinem fontem exstitisse creationis, spiritu suam gencrationem ignorante. Inde vero etc. Haec ad Cosmogoniam phoeniciam pertinent, in qua suum Amor locum obtinebat, ut in aliis plerisque. Aristophanes autem in Avibus, ubi de mundi creatione aves loquentes inducit, haec habet:» Chaos erat et Nox Erebusque niger primum et Tar» tarus latus. Terra vero neque aer, neque caelum erat. Erebi vero » in infinito sinu parit primo Nox nigris alis praedita ventosum ovum, » ex quo circumactis tempestatibus pullulavit Amor desiderabilis etc. » Deinde sic pergit: » Hic autem Chao alato mixtus nocturno in Tarta» ro lato fecit genus nostrum, et primum reduxit in lucem. Prius au» tem non erat immortalium, antequam Amor commiscuit omnia etc. » Quamvis ergo comice heic aves glorientur sese esse antiquissimas; tamen manifeste constat, Aristophanem haec e veteri aliqua Cosmogonia descripsisse, in qua vis rerum effectiva Amori tribuebatur. Sed



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.