Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA2-PA15 --


Terra domus sedesque deum secura, quot alti
Immortale agitant aevum per culmina Olympi,
Tartaraque immenso subter tenebrosa recessu,

ille Homil. vl. Sed si hoc cogitasset poeta, dicit optime Clericus, caussam aliquam commeatus esset, a qua genitum Chaos dixisset. Addo ego, si et vitam ipsi denegasset, quiddam aliud in scenam produxisset, cuius efficacia atque vi omnia prodierunt: saltem adduxisset fortuitam illam Epicuraearum atomorum concursationem, de qua passim Lucretius. Nec tamen defuerunt, qui heic veram Moysis de mundi opificio doctrinam allegorice adumbratam ostendere conati sunt; cuius etsi aliqua vestigia apparere possint, tamen pleraque coacta sunt atque absurda, quae afTeruntur. Nisi creatio, quam e sacra Scriptura didicimus, mundi adstruatur, semper caecutiemus eque uno errore in alium perpetuo deferemur. Ex illo unice fonte doctrina vera petenda est.

131 Terra domus sedesque etc. Altera a Chao Terra est; sed a quo ipsa facta sit, quum sileatur, eam etiam iuxta Hesiodum dye— vvrriv dicere necesse est, saltem quod pertinet ad eius informem originem, qualem fortasse et Aristoteles statuebat. Quomodo autem ea esse potest sedes deorum, quum dii non in terris, sed in caelo habitare credebantur? Ideo nimirum, quod ii qui postea dii habiti sunt, homines erant, superstitiosaque aliorum hominum vel benevolentia, vel inscitia in caelum post mortem fuerunt evecti. Videbimus autem terram ipsam esse quamdam personam, et ex caeli congressa, velut feminam ex mare, producere quamplura. Id fortasse allegorice fictum, quod terra pluviis irrigata ac sole calefacta fit frugifera.

133 Tartaraque immenso etc. Quid Tartarus? Guieto est v7to rm yrjv iiegog rov xaaq; immo potius per Hesiodum terrae pars nobis aversa, quum sit jxu%w %0<jvo? evqvoleiriq • Sed alio in loco ab eodem Hesiodo sub terra, seu, ut clarius dicam, trans terram Tartarus col



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.