Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA10 --


65 Tempora, et exactis aderat iam mensibus annus,
Illa novem peperit concordi pectore gnatas,
Carmina queis cordi securaque gaudia mentis.
Nec procul imbriferi distant a vertice Olympi,
Semper ubi laetosque choros, laeta atria complent
70 Sedibus adiunctae Quiritum, queis ipse Cupido
Additus est, celebratque dapes simul. omnia dulci
Voce fremunt, quoties cunctorum ex ordine divum
Naturasque canunt, legesque, atque aurea dona.
Tum quoque siderei scandentes culmen Olympi
75 Ibant cum suavi fremitu, carmenque sonabant
Ambrosium. vario tellus clamore resultans,
Sub pedibusque solum gradientum ante ora parentis

simam quartam diei nocusque partem distinguendam. Saepe sunt venustatis praesides.

70 Sedibus adiunctae Charitum etc. Recte quidem vicinae Musis habitare dicuntur Gratiae, uti et Cupido. Quid enim Musae valeant, nisi accedat Gratiarum lepos, et Cupidinis non lascivientis, sed animorum motus honeste excitantis, hilaritas?

74, Tum quoque siderei etc. Iupiter, uti omnibus notum, habitus est summus caelorum rex; sed idem, quum homo antea fuisset, ut multa de eo nobis ab antiquitate tradita persuadent, Thessaliae imperavit. Quare Olympus Thessaliae mons ab aliis poetis, et ab Hesiodo praesertim, pro ipso saepe caelo accipitur, et vice versa caelum pro Olympo monte, foeda quadam rerum nominumque confusione, qua id manifeste constat solum, nihil certi antiquos Theogoniarum scriptores habuisse, sed hac illac parum sibi consentientes errasse.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.