Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA7 --


Avius a coepto? quin Musas, numina nostra,
Nunc age dicamus. summo illae cuncta parenti,
40 Quae sunt, quae venient, quae iam fugere peracta,
Suavidico cantu memorantes ipsius olim
Spargunt insueta captam dulcedine mentem.
Vox liquido fluit usque eadem cantantibus ore,
Qua ridet perfusa hilaris domus alta Tonantis,

autem quercuque super petraque etc. usus praepositione super pro usitatiore de, auctore ac duce Virgilio, qui in fine lib. iv Georg. ait:

„ Haec super arvorum cultu, pecorumque canebam,

„ Et super arboribus etc.

40 Quae sunt, quae venient, etc. Eodem ferme modo et Virgilius haec Hesiodi et Homeri loquens de Proteo lib. iv Georg. extulit:

„ Quae sunt, quae fuerunt, quae mox ventura trahuntur.

41 Suavidico cantu etc. Hesiodus inquit (ptovrj Gjj.ri(>£v<TCU , quod est simul voce concinere; nam Hesychio ojj.nqev£LV est ovjj.cpcuv£iv ex hji.au simul et igeio dico. An hinc et Homeri nomen? Non certe male Clericus suspicatur, id ei nomen fuisse inditum, postquam divinis carminibus per totam Graeciam vates maximus inclaruit, quum prius Melesigenas appellaretur a Melete fluvio non procul a Cumis aeolicis fluente, de quo et Moschus in Epitaph. j3ionis, et Herodotus loquitur in Homeri Vita; iuxta quem, ait, eum mater Critheis pepererat. Notandum, Cumaeos dicere ojj.r\qisq caecos fuisse solitos. Hinc fortasse tota de Homeri caecitate exorta fabula, de qua et M. Tullius vehementer dubitat, et multo certe verisimilius est, eum ab artis excellentia, quam ab infortunio cognomen invenisse. Quin et Hesiodi nomen Ttol^. To nmv ccSw*

44 Qua ridet perfusa etc. Retinui illud ysXcc ' nam et graecis et



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.