Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA6 --


Mirandum visu, diamque in pectora vocem
Spirantes, qua prisca sciam, venturaque vates
35 Pangere, me divum voluere intexere laudes,
Seque adeo primo et postremo dicere cantu.
Cur tamen haec quercuque super petraque revolvo

thol. lib. iv. A'urcu 7roijJ-a.ivovra, etc. Lauri etiam ramum gerebant, et folia admordebant, qui vaticinandi scientiam profitebantur.

34 venturaque vates etc. Lucianus, in haXe^ei 7rqog

Hv/o&jv i eum furtive de more interrogat, quae et quando futura cecinerit detexeritque hominibus? Vide Hesiodi responsionem; et illud in primis tibi persuadeas, non quaerendam esse a poetis nimis religiose rationem rerum omnium, quas dixerint; sed sciendum, multa a poetis et metri caussa et aurium voluptatis proferri. Sed Lucianus his dictis minime aquiescit, eumque ludibundus exagitat.

36 Seque adeo primo etc. Virgilius Eclog. vnl:

„ A te principium, tibi desinet etc.; et Horatius etiam multo pressius ep. I lib. I:

„ Prima dicte mihi, summa dicende Camoena etc. Porro hinc sese totum effundit Hesiodus in Musarum laudes, quarum et suavitatem et scientiam et potentiam celebrat, ut parem accepto beneficio gratiam referre videatur.

37 Cur tamen haec quercuque super etc. Optime quidem haec explicat Scholiastes inquiens: Quid haec ad rem quam aggressus sum? Quem sequutus ego, illa avius a coepto addidi, ut clarior sententia sit. Homerus habet huiusmodi loquutionem Hiad. X et Odyss. Y. Primo loco ea utitur ad inanes sermones, quos Achilles latuius non erat, significandos; in secundo ad fabulam respicit, qua homines a quercubus lapidibusque nati ferebantur, Penelopemque inducit alloquentem Ulyssem, quem adhuc, unde et quis esset, non cognoscebat. Dixi



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.