Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 14 --

Pagina eadem scripsi: me a non nullis Croatis audivisse, originale Diplomatis Alexandrini in Tabularis Capituli Chasmensis asservari, quibus recitatis Tu me his aggredereris: vide quid agas. Video. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Pridem scio. Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Hoc Iuris consulti et critici aegre concedant sine multis exceptionibus et distinctionibus. Et quid Tibi videtur? Tabularium Apostolicum vaticanum an non publica in toto orbe authoritate gaudet? An non locus est, ut nostratum more loquar, credibilis? In hoc Tabulario originalis asservari dicitur a praestantissimis auctoribus Charta Ludovici Pii Imperatoris, qua augustus ille multas provincias Ecclesiae Romanae partim donat, partim jam donatas confirmat. Et tamen hanc Chartam Muratorius fictam, paginis interpolatam editis Libris scribunt. Quibus non pauci alii assentiuntur. Quid Tibi magni isti litterati responderent si te dicentem audirent eos hac sua sententia fidem totius Tabularii Vaticani labefactare?... an Te hoc dicentem sustinerent?

Sed Tuis Te verbis arctius constringo: haec autem sunt Percrepuerat in illis prioris saeculi Litterarum Tenebris, nescio quo pacto rumor ille, quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque protonotariatum centum 30 annis nunquam fuerit reserata; ego ipse, quamquam falsitas hujus Diplomatis mihi probe comperta foret, subdubidabam tamen an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam alicui nimis credulo Protonotario adumbratum Diplomatis hujus Exemplar tanquam insigne Cimelion obtruserit; verum dum me pro Comitiis 1765ti pararem, reserata hac cista ego ipse omnia documenta regestravi et fide mea asseverare possum me Diplomatis hujus ne vestigium quidem reperisse. haec Tu. Iam audi observationes meas. Tu Rumorem multorum ore Croatarum sparsum, de asservato in Cista privilegiorum Regni Diplomate Alexandrino mihi perscribis; vide quid agas? Scin' Tu Cistam illam Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.