Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 13 --

indagamus nec asserimus. Quid demum Ritterus, Ladanius, Marcellovichius, quos tu praeter Lucium et Kerchelichium a vobis probari scribis? Hii cum Te attestante nondum editi sint, quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere omne Scriptorum Croaticorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. At quid aliud significant illa: frementibus Croatis? nunquid scripsi frementibus universis Croatis, aut universis Scriptoribus Croaticis, nunquid non ista illis continuo attexui: Qui pro veritate Diplomatis Alexandri tanquam pro aris, et focis decertant? Hos ergo, non vero omnes Croatas, non omnes Scriptores Croaticos fremere scripsi. Fremuit certe ac excanduit Bedekovichius; cujus fremitum ac excandescentiam Kerchelichius Vester refert et improbat; fremuere Monachi illi apud Kerchelichium, qui per Scripturam Sclavoniae Diplomati Alexandrino, Juribusque Regni praejudicium inferi timebant; fremuere demum populares illi Vestri e quorum animis a Ratkai disseminati errores vix evelli possunt.

Libro II. pag. 179. scripsi: Croatas haud aequo animo ferre, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari. Hunc Tu dicis esse aculeum. Fateor. Quid, inquis, eo opus erat? Nempe ut pungerem Idiotas illos Croatas, qui celebrem tot Patratis egregiis facinoribus gentem Croaticam non satis gloriosam putent nisi ei fabulae tribuantur origines. Non ego Verbis illis Croatas ad Tenebras damnari, sed indicare volui illorum ineptiam qui Croatos ad Cimerias Tenebras damnari falso sibi imaginantur, si gens illa ad Cimerium quondam Bosphorum habitasse et non nisi saeculo sexto aut septimo domicilium in Illyricam fixisse dicatur. Ego iis nunquam diem dicturus sum qui Hungaros ab Hunnis Attilianis et Avaribus distinguunt, neque gentis hujus gloriam auctum iri puto si praedones illos ac Latrones in Majoribus suis numero restatuatur. Caeterum an Prayus et Desericius rem hanc extra controversam posuerint, quid ad rem? Hoc certum est Prayum in primis fictis Monumentis et Historiis rem suam non egisse, sed, ut Criticum decet, ex genuinis fontibus argumentum tractasse.



Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.