Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 12 --

conecterem? Fateamur quod res est: vestri illi populares sunt, qui publicam multorum Regnorum, Rerum publicarum, et principatuum constitutionum petunt, dum Teste Kerchelichio, Regno Slavoniae Diplomate illo Jus competere asserunt in totum Septemtrionem meridionalesque Regiones demtis Terris papalibus; hos Ego Satyra mea, quam promeruerunt (aliamque ob demtas Terras Papales mererentur), perfricui, non Regnum, non gentem inclutam Croatiae, quae tantum abest ut Invasionem Hungariae, aliorumque Christianorum dignorum meditetur ut potius continuo excubet ne ab Hostibus Christiani nominis invasionem patiantur.

Libro II. Pag. 208 scripsi Praefligatam esse a praeclaris rerum Sclavonicarum commentatoribus fabulam Chehi et Lehi, frementibus licet Croatis, qui pro Diplomate Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant. Tu haec verba mea intricato sane ac prolixe Dilemmate sollicitas quod in Suma nihil aliud continet quam me verbis illis palmarem injuriam intulisse aut genti ipsi aut gentilitiis Scriptoribus vestris, Lucio, Kerchelichio, Ladanio, Marcellovichio. Neutrum ex Verbis meis inferri potest; nam equidem neque hic, neque alibi scripsi fabulam seu Chehi, seu Diplomatis Alexandrini a tota gente Croatica ab omnibusque Scriptoribus Croaticis recipi, sed a multis popularibus, et a minutis quibusdam Scriptoribus, quod veri simillimum esse jam demonstravi. Porro quaeris a me quales nam intelligam Scriptores qui comenta illa profligarunt, exteros an Croatas? Exteros intelligo, non Croatas; Ego enim hactenus in nullum Croatam Scriptorem incidi qui fabulas illas data opera et, ut dicunt, positive profligarit. Non dico nullum extare sed eum a me ignorari; Tu mihi gratiam feceris si de iis me edocueris. Et quid, ais, Lucius et Kerchelichius? Lucius Dalmata fuit, non Croata; Tu sane negas Orbinum Croatam, sed ais Dalmatam Ragusaeum; et ego Tibi Lucium dem Croatam, quem facile Tibi demonstravero Italo-Dalmatam; sed fuerit Croata Lucius, is fabulam illam non allegatis positivis argumentis data opera profligavit, sed tantum silentio suo Locum ei in Libris suis non dedit. Quid Kerchelichius? Jam supra ostensum est per Croatam hunc Scriptorem cuivis licere sentire de Diplomate Alexandrino quod lubet, et quamvis ipso deferre eidem non videatur, argumentis tamen positivis nequaquam illud profligat; Idem de Historia Chehi Lit. Oper. Pag. 47. ita scribit: plurimi volunt scribuntque per Chehum, Lehumque ex hac Pannoniae Croatia emigrantes Regna Bohemiae atque Poloniae constituta fuisse. Quae an ita sint, non

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.