Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam ubique praeseferre sermonis cautionem. Neque curantes quorundam levium hominum evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor, criminationem repellendam: sed quia Magnificentia Tua non generatim tantum, sed etiam indigitatis, imo recitatis verbis meis illatam a me Croatis injuriam probare nititur, singulis accusationis partibus singillatim respondeo.
Libro I pag. 187. post recitatum a Ratkajo fictum Alexandri Diploma, hanc glossam habeo Quid nobis fieret, si Croatae ius ab Alexandro ipsis datum in effectum deducerent? Nimirum essemus eorum subditi, et captivi ita Alexandro M. decernente, hoc Dii omen avertant. Tu hanc Satyram vocas, dicisque
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.