Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 11 --

iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam ubique praeseferre sermonis cautionem. Neque curantes quorundam levium hominum evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor, criminationem repellendam: sed quia Magnificentia Tua non generatim tantum, sed etiam indigitatis, imo recitatis verbis meis illatam a me Croatis injuriam probare nititur, singulis accusationis partibus singillatim respondeo.

Libro I pag. 187. post recitatum a Ratkajo fictum Alexandri Diploma, hanc glossam habeo Quid nobis fieret, si Croatae ius ab Alexandro ipsis datum in effectum deducerent? Nimirum essemus eorum subditi, et captivi ita Alexandro M. decernente, hoc Dii omen avertant. Tu hanc Satyram vocas, dicisque hoc aculis ipsam publici status constitutionem peti. Si haec Satyra (quod non nego) vocanda est, ea ferit scriptores vestros, quos ibi nomino, non gentis Croaticae Corpus, quam ego nunquam dixi, nunquam scripsi publico aliquo Concilio Diploma illud recepisse, aut Iura sua in eo fundare. Ferit praeterea eos, qui dicunt Teste Kerchelichio, quod Diplomate illo Jus Regno competit, ad totum Septemtrionem, Meridionalesque Regiones, demtis Terris papalibus: qui non Sclavoniam, sed Slavoniam scribi debere contendunt; quia M. Alexandri datum genti Slavorum Diploma, natio haec Slavonica sibi applicare non poterit, haud sine totius Regni praejudicio. Ferit item illos, qui apud Kerchelichium pag. 50 dicunt: Alexandrum Diplomatis Copiam Chehum ad se se in Bohemia firmandum docendumque Ius legitimum, curasse Pragae marmori incidi ferit, demum eos omnes, qui hoc Diploma tuentur: hi autem sunt passim Monachi vestri, ut est apud Kerchelichium, multique popularium vestrorum a quorum animis, Teste Laudato Panigyrista errores et Ratkaji disseminati, vix evelli possunt, itaque Glossa illa mea non ego publici status Constitutionem petivi, non placidum tot saeculorum Croatiae cum Hungaria nexum sollicitavi; quomodo enim id agerem, qui potius Lapidem offensionis, fictum nempe illud diploma Ius Slavis in totam Europam tribuens removerem, atque hac ratione etiam Idiotas vestros abligata omni imaginaria in totum Septemtrionem meridionalesque Regiones praetensione, quantum in me erant, arctius cum Hungaris

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.