Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Fabularum esse Patronos, his adjungendus fatente Kerchelichio notis prol. periodi 2. ยง 1. pag. 32. Ioannes Zakmardy Regni Proto-Notarius, qui Diploma Alexandri Macedonis agnoscit, non quidem (ut animadvertendum Kerchelichius putavit) ex officio fidei dignitatis suae, verum, ut homo privatus. Ipse Kerchelichius quid de sinceritate Diplomatis sentiat, non se clare aperit, sed ita scribit: de Alexandri Diplomate quivis quod lubet sentiat. Haec quoad Scriptores vestros; quod vulgus Croatarum attinet, Tute item, et Author Panegyris, in Academia Zagrabiensi in honorem Kerchelichii nuper pronunciatae Testes estis, fabularum hujusmodi fidem in Animis popularium vestrorum alte insedisse. Verba tua haec sunt, in adjuncto Epistolae Tuae Scripto ad me misso: Ut videant, si qui forte sunt, qui pervoluto vix obiter Ratkajo, eas tantum, quas ex illo perceperunt Sententias requirere, et nisi eodem probentur, de quovis opere (tale meum est) audacter solent pronunciare. Horum porro hominum, quos tu existere subdubitas, si qui, ais, forte sunt, horum, inquam, hominum non parvum esse apud vos numerum plurimi non dubitant, et auctor Laudatae Panegyris in Conspectu Zagrabiensis Academiae, quam Tu moderaris, sine metu asserit, inquiens Ratkajum sine discrimine Tomcum, Tuberonem, Orbinum, secutum fuisse, eorumque errores ita postea disseminasse ut e popularium nostrorum Animis vix evelli possint; demum Kerchelichius Loco cit. scribit se a viro quopiam Religioso monitum esse quod Diploma Alexandrinum tuerentur passim Monachi. Haec et similia somnia (ait Kerchelichius pag. 50) Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.