Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 9 --

vel animi impotentium telis impetendum. Verum contra ac speravi accidit; nam cum Litteras magnificentiae Tuae legissem, perspicue cognovi Tibi etiam, qui et Illustri in Croatia Loco natus et in Litteris admodum versatus et publicis honoribus decoratus es, stomachum movisse locos non nullos Librorum meorum quibus res Croaticas attingo; non quod falsa me scripsisse existimes, sed quod, ut ais, veritatem nescis qua a gente Croatica alienatione comacularim. Caput porro accusationis Tuae in eo est quod integram plane nihil ejusmodi promeritam Gentem insecter.

Sustine me loquentem Vir Magnifice! Videbis me effecturum ut hoc a me crimen non accusatum, sed prorsus repulsum omnes intelligant. Binis occasionibus Croatas equidem tango, nempe cum Diploma Alexandri M. explodo, et cum Croatas non originarios Illyrici veteris populos, sed aliunde huc delatos affirmo; in his, ut animadverto, Tu mihi non refragaris; contendis attamen me contrariam Sententiam et traditas ab aliquibus fabulas universis Scriptoribus et toti Corpori Nationis Croaticae manifesta injuria appingere, et indignis Viri Ecclesiastici aculeis universam propterea gentem lacessere. Haec num ita se habeant, ipsa verba mea fidem faciant. Lib. 1. pag. 186. ita scripsi: maxime risu digna est non nullorum scriptorum Croaticorum persuasio, qui totum olim Illyricum Croatis plenum sibi imaginantur, fucum eis faciente conficto quodam Alexandri M. Diplomate. Libro II. pag. 179. haec verba mea leguntur: Nullo modo audiendi sunt Croatae, qui Diocletianum… D Hyeronimum… e Sclavonica gente prodivisse scribillant Pag. 180. Qui vulgaribus ducuntur rumoribus… evelli ex animis eorum debet falsa hujusmodi opinio quam minuti quidam, ac imperiti Scriptores induxerunt, at firmissime teneri Slavicas illas Colonias, quae nunc Illyricum insident, ex Sarmatia Boreali advenisse. Ex his aequus Lector iudicet num ego omnibus Scriptoribus Croaticis totique genti an potius non nullis et minutis quibusdam Authoribus, ac illis demum Croatis qui vulgaribus ducuntur rumoribus fabulas illas adscribam? Iam vero quid isthic Criminis, quid injuriae latet? Tute fateris Glavinichium, Orbinum, Ratkajum, Bedekovichium illarum

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.