Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 8 --

his in Regnis praesum, honore Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per Ephemeridas seu universitatis seu Vindobonenses publicam reddere velim. Ego praestantiae operis Tui Iustitiam reddidi, spero quod Tu egregiis Nationis nostrae Authoribus idem praestare non recusabis. Quo Loco id tantum a te postulo vehementer ne ad faciendam inter vestros nostrosque Authores Contentionem descendas; scis rem esse invidiae plenam, scis primos ferme vestros Scriptores Bonfinium, Ranzanum Galeotum exteros fuisse; scis denique quale inter Extensionem Hungariae et Croatiae discrimen intercedat.

Praestolor tuum responsum. Vale.
Magnifico Viro Nicolao Skerlecz Stephanus Salagius obseqium.

Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo extra jam omne discrimen me positum firmissime tenebam, postequam Excellentissimus Archiepiscopus Colocensis et Splendore Natalium apud Croatas et ornamentis Litterarum ubique gentium clarissimus sua me Epistola (cujus Exemplum hic adjungo) honoravit. Hoc sane benigno Scripto suo et Libros meos laudat, et inprimis animi mei in Adversariorum sensis refferendis repellendisque moderationem commendat. Post tanti ponderis testimonium a viro Croata et nascendi conditione, et dignitatis gradu, et doctrinae Laude spectatissimo profectum, quid aliud augurari debebam, quam Tutum me fore a Censura Litteratorum Croatarum, nec nisi imperitorum

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.