Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

tractet; id qui fuerit a principio ad finem usque assequutus, illum egregie muneri officioque suo satisfecisse. Quamobrem dicant per me licet cum Longino fastidiosiores quidam ac morosiores poëtarum judices, quidquid ipsis collibuerit: nullius erit apud me auctoritas tanta, ut quod ego videam poëma omni semper antiquitati summopere placuisse, mihi quoque ceterisque recte mecum sentientibus non probetur, praesertim etiam quum et Aristoteles et Q. Horatius Flaccus poëticae facultatis disceptatores acerrimi ex utroque Homeri carmine et inveniendi et disponendi et ornandi exempla promiscue desumant, aliisque imitanda proponant. At Ilias magis quodammodo tragica est, Odyssea pacatior. Sit ita sane, et Achilles furiosior, quam Ulysses. Illic caelum ac tellus, mare et sidera, dii atque homines, omnis tandem rerum natura ardere interdum et conflagrare videtur: heic vero sedata omnia, crebrae narrationes, fictionesque rerum personarumque quae nec fuerunt usquam terrarum nec fortasse esse potuerunt. Atqui ita esse conveniebat; iique omnes, quos laudes bellicae magis delectant, quam quae in pace prudenter sapienterque gesta aut audimus aut legimus, Ulyssi Achillem praeponere non dubitabunt. Quibus vero mira quaedam providentia in periculis praevidendis, summa in vitandis fugiendisque dexteritas, ac maxima in rebus omnibus aggrediendis conficiendisque alacritas placet, nae illi Odysseam adamabunt magnoque habebunt in pretio, eamque ut delicium exosculabuntur suum. Sit igitur nobis fixum hoc atque certum, nec ea quae in Iliade continentur, neque ea, quae Odyssea complectitur, aliter debuisse tractari, quam sunt ab Homero descripta atque exornata. Si enim alterius laudes alteri fuissent eaedem datae, non duo quidem generis diversi, sed ex duobus unum atque idem ferme poëma diversi nominis coaluisset. Et sane Horatius, postquam Lollio familiari suo graecisque litteris erudito affirmasset, Homerum quid sit pulcrum, quid turpe honestumque docuisse plenius ac melius philosophis et Stoicis et Academicis, inquit;
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello,
Stultorum regum et populorum continet aestus.
Anterior censet belli praecidere caussam.
Quid Paris? ut salvus regnet, vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi:
Seditione dolis scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra etc.

Haec quidem de Iliade vir ille acerrimus in judicando; clarissimeque patet cuique haec carmina legenti, eum voluisse nobis significare totam Iliadis fabulam, quum inter fortissimos reges agatur res, maxime ad concitandos inflammandosque animorum motus valere. Quid vero de Odyssea dicat, audiamus;
Rursus quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulyssem:
Qui domitor Trojae multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces, et Circes pocula nosti,
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors.
Vixisset canis immundus, et amica luto sus;
et cetera, quae nosti opinor. Videsne igitur rem heic aliter omnem procedere: nullas esse potentissimorum regum inimicitias, populorumque dissensiones, nullos armorum strepitus praeliorumque aestus, nullas heic denique caussas, quibus aut concitati sedantur, aut incenduntur pacati legentium animi? In eo totus poëta est, ut absolutissimum cuivis hominum generi variae cujusdam admirandaeque virtutis ac sapientiae specimen exhibeat; atque idcirco Ulyssem ille suum per omnes fere acerbissimae fortunae calamitates gravissimas salvum tandem atque incolumem deducit in patriam multis atque magnis obsessam periculis, ut nullam esse ostendat rerum adversarum vim tantam, quae ab homine sapiente atque industrio vinci superarique non possit. Itaque et Ilias grandiori stilo, quum magis sit, ut graece dicam, παθητική; et temperatiore, quum sit magis ἠθική, describenda erat Odyssea. Vitia enim ut fugiamus, praecipitesque animi motus, omni verborum copia ac sententiarum gravitate eorumdem deformitas est demonstranda: contra ut virtutem sequamur, quae ipsa per sese valet plurimum, sufficit ejus pulcritudinem nativis quibusdam coloribus delineatam ponere ob oculos, eumque qui sit usus eadem, felicem consequi debuisse finem, multarum rerum ad id facientium apta dilucidaque narratione ostendere. Atque ego quidem, an hoc non multo sit difficilius recte facere, quam primum illud, vehementer dubito. Illic enim, quum mens furore illo poëtico aut potius igne incaluit, plena etiam virium ac nervorum quodammodo oratio ipsa feratur necesse est: heic vero, quum pacatior sit ac tranquillior animus, ut sunt remissiores commiserationis quam iracundiae motus, ne langueat oratio atque concidat, maxima cavendum est providentia. Quod etsi Homero feliciter contigisse omnes harum rerum periti aestimatores ultro fatentur; tamen ne mihi ejusdem carmina latinis verbis interpretanti non aeque feliciter contingat, magnopere formido. Cujus enim ingenii tanta vis esse possit, ut in hoc ipso, in quo ille totius antiquitatis consensu incredibili excelluit, se cum illo conferre et quasi certare non dubitet ? Atqui ita profecto est: qui aut orationem interpretatur aut poëma, in quibus non tantum sententiae explicandae suscipiuntur, sed virtus omnis atque forma exprimenda est, ille id pollicetur, sibique proponit, ut, si fieri possit, eadem semper cum dignitate atque elegantia tum verborum tum figurarum, qua sunt ab oratore vel poëta dicta, interpres efferat. Ac proinde nemo non videt summa illi esse opus, praeter omne artificium ejus rei, qua de agitur, utriusque linguae et facultate et copia: quo instructus praesidio possit optime pervidere, quam vim quaeque habeat vox; sententiasque singulas, tamquam si auctor illa ipsa, quam tu ad scribendum selegeris, utatur lingua, liberaliter ac generose enunciare. Nihil in ulla parte servile, nihil hiulcum, nihil absonum, nihil per vim intrusum; omnia esse debent libera, omnia plena, omnia suavia, ac suo loco suoque in lumine collocata: color denique , ut ita dicam, atque habitus et verborum et sententiarum tamquam succus quidam atque sanguis per totum operis corpus ille idem transfusus appareat. Hoc illud nimirum est, in quo dicebam hujus sermonis initio nobis esse elaborandum, si placere velimus; neque aliam esse caussam duco, cur in tanta interpretum copia paucissimi sint dignique habeantur, quorum res scriptae cum utilitate ac voluptate legantur, nisi quod aut laboris impatientia aut virium inopia id efficere vel neglexerunt, vel non potuerunt. Imo fit saepe, ut quem auctorem sua lingua disertissime loquentem fueris paullo ante admiratus, ejusdem te misereat foedissime balbutientis ignavia interpretis aut potius socordia, vel quod singulas voculas atque adeo apices putidius consectatur, vel contra effrenata quadam libidine multa detrahit,

Vade retro

Vade porro


HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.