Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

poëtam ut artis magister optimus. Ceterum haec minutius ac fortasse plus aequo religiosius persequentem quum videris, nolim ex eorum secta atque haeresi me esse arbitrere, qui nefas atque scelus continuo clamant commissum esse ab interprete, si unam tantum litterulam mutet, si relinquat voculam, si apicem detorqueat. Apage istas nugas, quae a semidocto aliquo Graeculo et vocularum quasi venatore fortasse possunt laudari; ab hominibus cordatis vereque sapientibus magnopere vituperantur, quaeque optimarum suavissimarumque rerum non ornamenta, sed pestis quaedam acerbissima ac venenum esse dicendae sunt. An, ut alios omittam, illum summum eloquentiae principem M. Tullium dignum praeter ceteros, unde in omni recte dicendi ratione et praecepta et exempla petantur, nescimus ita vertisse illas Demosthenis atque Aeschynis orationes vere Atticas, ut magis orator, quam interpres esse videretur? Easdem ille sententias et earum formas tamquam figuras servavit; verba ad latinam consuetudinem aptavit, ut nimirum essent eadem quod spectat ad genus atque vim, non vero quoad numerum atque speciem: non enim, ait, ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tamquam appendere. Itaque statuamus oportet, si tanti viri quidquam auctoritas apud nos valet, ut debet valere plurimum, eum qui hoc pacto in aliorum scriptis interpretandis, praesertim si ad litteras humaniores pertinent, se gerat, praeclare fungi munere officioque interpretis. Atque in eum jam locum me esse paullatim delapsum video, ut mihi necesse sit pauca de me ipso dicere, deque hac mea, qualiscumque est, Odysseae latina interpretatione. Ego quidem, quamvis ab ineunte jam adolescentia graeca semper cum latinis conjunxerim, quamvis et Homerum et Virgilium seu natura seu casu aliquo primae institutionis prae omnibus semper poëtis adamaverim, assidueque triverim manibus; tamen video, quantum mihi adhuc optimarum artium praesidii desit, ut laudabiliter eum, in quem fortasse temere, sed libenter certe, sum ingressus, peragam cursum. Dicam tamen confidentius, sed vere, nullum me laborem subterfugisse, quominus si non perfectus, essem saltem ceteris interpres diligentior; proptereaque illos Horatii versus;
Nec virtute foret clarisve potentius armis,
Quam lingua Latium, non offenderet unum
Quemque poëtarum limae labor et mora etc.
mihi esse dictos judicavi. Itaque omnem in eo posui curam diligentiamque, ne quisquam posset jure me negligentiae ignaviaeque condemnare. Nihil ergo in te reprehendendum? Imo multa atque magna, quae non satis mea potuit cavere prudentia: aperte autem profiteor atque affirmo, me nullam umquam fugisse limae molestiam, versus omnes et multa die et multa coërcuisse litura, atque adeo eruditorum amicorum arbitrio non tantum decies, sed centies etiam, si opus erat, castigavisse. Interpretes plerosque consului, Eustathium vidi et Strabonem: in primis latina ne discreparent a graecis summopere cavi; ubi potui, non vim tantum verborum, quod M. Tullius se fecisse dicebat, sed ipsum paene numerum atque speciem reddidi; genus certe ubique, opinor: breviter brevia, gravia graviter, leniter lenia dixi; omnia denique, ut erant poëtica, poëtice conatus sum exprimere. Addam etiam, fuisse mihi ita semper P. Virgilium ante oculos propositum, ut quod scribebam, nisi illam ejus carminum elegantiam suavitatem coloremque aliquo modo referret, omnino respuerem ac reiicerem. Quantum vero his rebus omnibus sim consequutus, non est meum judicare: hac de re tuum erit aliorumque judicium, quod fieri velim potissimum ex illorum comparatione, qui hoc eodem in stadio sese exercuerunt, id est latinis versibus sunt Odysseam interpretati. Habes, quod sciam, nonum decimum undecimum duodecimumque Odysseae librum latino carmine elegiaco redditum a Joanne Prassino; habes octo priores libros a Francisco Florido Sabino latinis item versibus conversos; habes denique integram Homeri Odysseam latine heroico carmine redditam a Simone Lemnio Rheto, dicatamque ab eodem Francorum regi potentissimo Henrico II. Horum duos primos mittamus oportet, et quod partem tantum, non opus totum perfecerunt, et quod eorum labores numquam aspicere potui. Scio equidem Franciscum Floridum magnam spem expectationemque sui admirabilem in animis litteratorum hominum, ac praecipue illius amplissimi optimarum artium maecenatis Francisci I. Galliarum regis, cui suos dedicarat libros, excitavisse. Sed vir singulari doctrina atque industria praeditus immaturo fato praereptus nequivit opus, quod inceperat, absolvere: qui si diutius vixisset, nec esset florente adhuc aetate inimicorum fraude sublatus, magna me fortasse cura molestiaque liberasset. Nam quum fuisset egregie suo functus labore, me ab hoc opere suscipiendo deterruisset: multoque melius ille fortasse mihi, quam ego et otio et meae consului famae, consuluisset. Restat igitur unus Simon Lemnius, qui cum ego committendus sum. Hic qualis sit, quidque valeat, non ex me audias, sed ex ejus versibus videas licet. Verum prius Homeri ipsius aliquot carmina recitemus, et ea quidem, quae prima sunt, et in quibus nondum labore defatigatus solet diligentior esse interpres atque accuratior.
῎Ανδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὃς μάλα πολλὰ
πλάγχθη, ἐπεὶ Τροίης ἱερὸν πτολίεθρον ἔπερσε·
πολλῶν δ' ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω,
πολλὰ δ' ὅ γ' ἐν πόντῳ πάθεν ἄλγεα ὃν κατὰ θυμόν,
ἀρνύμενος ἥν τε ψυχὴν καὶ νόστον ἑταίρων.
ἀλλ' οὐδ' ὧς ἑτάρους ἐρρύσατο, ἱέμενός περ·
αὐτῶν γὰρ σφετέρῃσιν ἀτασθαλίῃσιν ὄλοντο,
νήπιοι, οἳ κατὰ βοῦς ῾Υπερίονος ᾿Ηελίοιο
ἤσθιον· αὐτὰρ ὁ τοῖσιν ἀφείλετο νόστιμον ἦμαρ.
τῶν ἁμόθεν γε, θεά, θύγατερ Διός, εἰπὲ καὶ ἡμῖν.
ἔνθ' ἄλλοι μὲν πάντες, ὅσοι φύγον αἰπὺν ὄλεθρον,
οἴκοι ἔσαν, πόλεμόν τε πεφευγότες ἠδὲ θάλασσαν·
τὸν δ' οἶον etc.

En verba verbis latinis respondentia ex versione Bergleriana, qualiscumque ea sit, exscripta.
Virum dic mihi musa versutum, qui admodum multum
Jactatus est, postquam Trojae sacram urbem evertit.
Multorum vero hominum vidit urbes, et mores cognovit;
Multosque idem in mari passus est dolores suo in animo
Juxta aestimans suamque vitam et reditum sociorum.
Sed neque sic servavit socios tametsi cupiens:
Sua enim ipsorum insipientia perierunt,
Stulti, qui boves sublimis solis
Comederunt: ille vero eis abstulit reditus diem.
Haec aliqua ex parte dea filia Jovis dic et nobis.
Jam alii quidem omnes, quotquot effugerunt saevam mortem,
Domi erant beloque elapsi atque mari.
Hunc solum etc.

Audiamus jam Simonem Lemnium haec eadem versibus adornantem.
Dic mihi Musa virum, qui postquam Pergama Trojae
Celsa sacrae evertit, populatus moenia flammis,
Classe diu raptus, variisque erroribus actus;
Qui mores hominum multorum vidit et urbes,
Multa quoque et ponto passus, tot adire labores
Compulsus fuerat, tristes sub corde dolores
Dum premit, atque suam defendit puppe salutem,
Eripiens animam, sociosque per aequora vectos;
Et patriae reditus quaerit sub gurgite vasto
Pellax et vario ingenio praeclarus et armis.
Non tamen ille suos casu pelagique ruinis
Incolumes Ithacae socios deduxit in arva.
Invisi fatis subiere pericula mortis
Ob scelera atque famem. mactarunt litore tauros,
Prostratosque boves solis, qui sidera lustrat,
Quique globum caeli transit super aethera vectus,
Absumpsere nefas: illis rex ipse negavit
In patriam reditus Titan; mersitque sub undas.
Vix e conspectu siculae telluris in altum
Vela mari dantes, spumasque sub aere ruentes
Obruit, et pelagi disjecit in aequore nantes.
Horum igitur casus memora mihi musa canenti
Calliopea, Jovis proles: exordia cursus
Erroresque sacro revocabo carmine Grajum.
Argolici rediere duces et Dorica pubes,
Jamque domi laeti, libabant pocula Bacchi
Grajarum proceres, quicumque ferocia fata,
Interitumque viri, Trojae sub moenibus altis,
Assaracaeque duces immania praelia gentis,
Undososque aestus atque aequora celsa carinis
Evasere domos repetentes, patria rura.
Cum solum gelidis Ithacum etc.

Audistin, amice lector? Bene est; quid igitur tibi de his versibus Lemnianis videtur: placentne illi, an aliquid melius desideras? Nihil dices, opinor, de primo versu; nam et Horatii sunt priores voces, et posteriores non displicent, nisi forte requiras illud πολύτροπον omissum, cujus loco irrepsit; populatus moenia flammis= classe diu raptusetc.


Multa quoque et ponto passusetc.
praeclare: nam ita et Virgilius, cujus ubique vel invitos ac reluctantes versus in suas partes cogit concedere. Sed quod sequitur: tot adire labores compulsus fuerat; quamvis aeque Virgilianum, nullum heic tamen locum habet.


.................. tristes sub corde dolores
Dum premit, atque suam defendit puppe salutem
Eripiens animam, sociosque per aequora vectos etc.

Dixerat jam ante et quidem recte Virgilius de Aenea:


Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.

Sed Homerus nihil heic simulantem aut prementem corde Ulyssem inducit; sed affirmat simpliciter multa eum in mari tulisse incommoda. Quod vero malum est illud: defendit puppe salutem, eripiens animam etc. Vereor ne parum eleganter sit dictum, salutem defendere puppe: nam mitto quod sit alienum a verbis Homeri. Non intelligo etiam, quid hoc loci velit, eripere animam. Scio quidem admodum recte dici, eripere animam hosti, ac idem valere, quod hostem occidere; item eripere animam ex orci faucibus, esse liberare a morte, aut salvare; et hoc fortasse voluit dicere Lemnius. Sed quod addendum erat necessario, reliquit; Ulyssemque nobis nescio plane quam animam eripientem exhibuit. Hoc vero admirandum ac portenti simile:
Et patriae reditus quaerit sub gurgite vasto etc.

Reditum in patriam quaerere scio quid sit; patriae reditus mehercle nescio. Male etiam sub gurgite vasto; namque aut mari, aut mare navigamus, aut per mare: Urinatorum proprium est quaerere aliquid sub gurgite.


Pellax et vario ingenio praeclarus et armis etc.
Haec omnia praepostera: nam quamvis et pellax fuerit Ulysses et vario praeditus ingenio et praeclarus armis, nihil heic istorum Homerus dixit.


Invisi fatis subiere pericula mortis
Ob scelera atque famem. mactarunt litore tauros,
Prostratosque boves solis etc.

Equidem minime puto, subire periculummortis idem valere ac mori. At vates, Ulyssem, ait, suos non potuisse comites servare, non quod fuissent invisi fatis, sed quod ipsi sua ipsorum culpa dementiaque perierunt occisis nimirum bobus solis, a quibus ut abstinerent, etiam atque etiam admoniti erant a duce sapientissimo. Illud; ob scelera atque famem, erit fortasse simile illi, pateris libamus et auro, nimirum ob famem scelestam. Sed quorsum haec;
...... qui sidera lustrat,
Quique globum caeli transit super aethera vectus.

Aut nihil addendum erat, aut aliquid, quod esset tolerabilius. Qui etiam sol transeat globum caeli, non satis video.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum etc.

Macte Simon hoc pulcherrimo Virgilii versiculo! sed quae sequuntur,

Vela mari dantes, spumasque sub aere ruentes;

multum distant ab iis ejusdem Maronis, duabus tantum a te voculis mutatis:

Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant etc.

Tu enim dixeras in altum: quare superfluum est illud mari. Elegantissimum hoc spumas salis aere ruebant: tuum illud spumasque sub aere ruentes, obscurum absonum atque uno verbo deterius factum. Quomodo autem dixisti, obruit, idest demersit; quum idem dicas statim, disjecisse in aequore nantes. Nabantne postquam obruti fuere pelago? Id credo fieri non posse: vide igitur, quid scripseris.

Horum igitur casus memora mihi musa canenti

Calliopea etc.

Haec profecto quicumque legent, quum praecesserit, disjecit in aequore nantes, nihilque fuerit medium inter vocem nantes, et hanc horum, intelligent poëtam heic orare musam, ut sibi casus memoret sociorum Ulyssis; quum tamen velit, ut eas res omnes quas proposuerat, aliqua ex parteetiam sibi ipsi musa det posse dicere. Jam haec:
. . . .. . . . exordia cursus,
Erroresque sacro revocabo carmine Grajum;
et quae sequuntur, quantum apta sunt ad augendam libri molem versuumque numerum, tantum valent ad omnem Homeri dignitatem eloquentiamque corrumpendam. Sed infinitus sim, si persequar cetera, quae tibi, et cuivis vel mediocriter graecis litteris latinisque erudito vehementer in his Lemnianis versibus, qui plurimis aliis ejusdem interpretis multo sunt meliores, displicebunt. Nihil enim queror, quod nullam Lemnius adhibeat limam in poliendis male tornatis versibus, quod nullum verborum delectum, nullamque latini sermonis venustatem sequatur; quod contorte, implexe, obscure, ac non raro etiam sine ratione syllabarum scribat: hanc illi do veniam; est enim hominis peccatum contra illud Horatii Flacci praeceptum:
Sumite materiam vestris, qui scribitis aequam
Viribus etc.

Cujus vero est, et quantae audaciae illa effrenata ac ullo sine modo licentia aut potius libido sententias Homeri ita saepe amplificandi, ut illis, quae interpres adjungit nova, ea, quae dicta sunt ab auctore, omnino obruantur? Quidni? Poëta senem illum Proteum, in quarto libro haec inducit Menelao vaticinantem, quae heic latine ad verbum expressa exscribo.


Tibi vero non est fatale divine o Menelaë
In Argo equos pascente mori et fatum obire.
Sed te in Elisium campum et fines terrae
Immortales mittent; ubi flavus Rhadamanthus est,
Ubi facillima vivendi ratio est hominibus:
Non nix, neque hyems multa, neque umquam imber;
Sed semper zephyri suaviter spirantes auras
Oceanus emittit ad refrigerandum homines,
Eo quod habes Helenam, et ipsius Jovis gener es etc.

Eadem ego sic verti,
Te vero nec fata sinent Menelaë, nec ipsi
Caelicolae quondam patriis occumbere in Argis.
Elisii longe in campos, qua meta recessit
Ultima terrarum, vivum te numina ducent,
Flavus ubi Rhadamanthus, ubi est placidissima vita,
Nec glacies, nec saeva riget nix ulla, nec imber,
Sed zephyros semper spirantes mollibus auris
Sufficit oceanus laetae solatia genti.
Haec te certa manet sedes; haec debita sponso
Tyndaridis generoque Jovis felicia regna etc.

Haec mea, de quibus nihil ego dicam. At quanta heic dii boni! effundit loquacissimus pulcherrimi Homerici hujus loci interpresne an corruptor? Audi, et patienter, si potes, ferto hanc tantam laureati poëtae loquacitatem.


Nunc ad te et tua magna lubens ad fata revertor.
Non te fata sinunt Menelaë o maxime regum,
Ab Jove progenies, proavito occumbere leto,
Atque Argis obiisse diem, generator equorum
Heic ubi ager pinguis, floretque ex ubere glebae.
Te elisios divi campos intrare jubebunt,
Elisiasque domos: virides mittere per oras,
Heic ubi terrarum liquidis est terminus undis,
Heic ubi flave comas judex Rhadamanthe gubernas.
Heicque locos laetos cernes, et amoena vireta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas:
Heicque ferax agris per se fert omnia tellus,
Sponte ferunt homini fruges viridantia rura:
Heic faciles victus arbor praedives opacis
Laeta comis, fulvis semper ditabere pomis.
Heicque nives numquam pluviaeque hyemesque rigentes.
Heic semper zephyri molles et leniter aurae
Spirant oceano missae: recreantur ab illis
Corpora tacta levi afflatu, et florentia nutrit
Membra homini, meliorque heic eurus, et aether inerrat,
Largior et campos heic aër lumine vestit
Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Amissum ne crede diem: sunt altera caelo
Sidera; sunt orbes alii, lumenque videbis
Purius, elisiosque magis mirabere campos,
Cultoresque pios. illic pretiosior aetas,
Aurea progenies habitat, semperque tenebis,
Quod superi meruere semel. nec mollia desunt
Prata tibi; zephyris illic melioribus halant
Perpetui flores, quos nec tua protulit aetas;
Nempe quod es conjux Helenae, Jovis et gener alti, etc.

Ohe jam satis est? pol me occidisti, inquis. Quae solis octo versiculis Homerus, ut cetera, belle comprehendit; quae novem tu, uno scilicet plus, satis commode expressisti; ille, ut triginta versibus vix explicet, atque interpretetur? Quid hocce aliud, nisi illud apud veterem poëtam
. . . .quod Sysiphus versat
Saxum sudans nitendo, neque proficit hilum.

Stomachari jam te video, amice lector, ac mihi jure subirasci, quod in his diutius, quam necesse erat, immoratus sim. At ego verebar, ne si dixissem mihi Lemnianam improbari versionem, nihilque ex ejus versibus protulissem, magis invide quam vere id a me quisquam dictum arbitraretur. Quare quum ea satis me culpa et invidiae suspicione liberatum jam videam; hanc totam orationem relinquamus, ac redeamus, unde discessimus. Peto igitur abs te, ut si Lemnii Odyssea latina, (quod de perveteri quadam Odysseae versione in Bruto dicit Tullius) est sic, tamquam opus aliquod Daedali, et Livianae fabulae non satis dignae, quae iterum legantur; laborem hunc meum aequo bonoque animo excipias, videndumque judices prius, quam omnino contemnas, quid ipse feram. Nec sane dubito, quin multa futura sint hoc in opere praesertim tam longo tamque impedito, quae multo melius elegantiusque dici potuisse pronunciabis: ita tamen statuamus oportet, ut, si minus ceteris peccasse videbor, aliquam mihi gratiam habeas, quod in omnium maximo latine interpretando poëta si minus eam, quae perfectissima est, referre laudem potuerim; majorem tamen, quam ceteri, tuo etiam judicio gravissimo atque optimo sim consequutus. Quod si tribueris mihi, amplissimum laborum omnium ac vigiliarum fructum me cepisse existimabo.

ARGUMENTA SINGULORUM LIBRORUM SINGULIS DYSTICHIS AB INTERPRETE COMPREHENSA.
I.
Juppiter Aegisthum memorat, sed Pallas Ulyssem,
Telemachumque Pylon tendere diva monet.
II.
Concilium cogit, queriturque infanda procorum
Facta Ithaco forti natus, iterque parat.
III.
Excipit hospitio venientem Nestor, Achivum
Fata docet, noscit Pallada, sacra facit.
IV.
Excipit et Menelaus. at illi nigra parantur
Funera, dum Protei noscere dicta cupit.
V.
Ogygias tendit Cyllenius ales in oras:
Dux Ithacae primum navigat, inde natat.
VI.
Dat requiem fesso tellus Phaeacia: natam
Alcinoi supplex in sua vota trahit.
VII.
Urbem adeunt; sed nympha prior subit alta parentis
Atria; mox Ithacus scandit, opemque petit.
VIII.
Laeta dies agitur vario certamine, et heros
Invitus, valeat quid tamen ipse, docet.
IX.
Lotophagos, Ciconasque referi, saevosque Cyclopas,
Inque cava caecum te, Polypheme, specu.
X.
Aeoliam his addit, ventosque, et avara juventae
Pectora; dein vafrae pocula saeva deae.
XI.
Cimmerias etiam fauces, vatemque petisse
Tiresiam, et manes elicuisse refert.
XII.
Hinc et Sirenas, Scyllamque, atramque Charybdim,
Pro vetita et comitum funera caede boum.
XIII.
Jamque Ithacam tendit: fit navis saxea: at illi
Pallas adest, firmat voce, senemque facit.
XIV.
Tum petit Eumaeum, nec se dat nosse; sed astu
Dissimulans audit multa, refertque seni.
XV.

Telemachum interea patrias Tritonia ad oras Ire monet; donis auctus at ille redit.

XVI.

It celerans Eumaeus in urbem, et nuncia portat

Reginae. cernit gnatus adesse patrem.

XVII.

Rure adeunt urbem, non una. pastor Ulyssem

Increpitat, melior quem colit ipse canis.

XVIII.

Inter se pugnant Ithacusque Irusque; capitque Penelope a cupidis munera missa procis.

XIX.
Cum nato pater arma abdit: signata cicatrix
Illum prodit, anus dum bona fonte lavat.
XX.
Fausta duci dat signa deus: terrentur Achivi,
Parca quibus dirum funus acerba parat.
XXI.

Fert arcum regina: proci vos praemia frustra Quaeritis, ignota missa sagitta manu est.

XXII.
Gliscit atrox jam pugna, Ithacus cum Pallade vincit.
Telemachi dextra turba nefanda cadit.
XXIII.
Penelope gaudet conspecto conjuge: at ille
Multa putans nato junctus ab urbe fugit.
XXIV.
Insequitur fera turba: iterum pugnatur in agris;
Mox placidi sanctae foedera pacis amant.

rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar ulyssem.
Horat. Ep. Lib. I. Ep. II.
HOMERI ODYSSEAE LIBER PRIMUS.
Musa virum memora, varium qui pectore versans
Ingenium, erravit longum post eruta Trojae
Pergama, multorum mores inspexit, et urbes
Ille hominum, multa et pelagi mala passus in undis,
Dum sibi, dum sociis reditum molitur: at illos
Providus haud valuit nigro subducere leto;
Nam culpa periere sua, dementibus ausis
Aggressi niveos Solis violare juvencos,
Quos propter vetuit reditu deus ipse potiri.
Ergo harum et nobis da rerum evolvere partem 10
Diva, precor, magni Jovis o pulcherrima proles.
Jam Danai, quotquot leti crudelia fata
Incolumes fugere, et ponto et marte soluti
Attigerant Patriam. solum hunc arcebat amato
Conjugis a gremio, magnoque ardebat amore
Rupe sub excisa scopuli formosa Calypso.
Quin ubi jam tempus venit, volventibus annis,
Quo superis reditumque viro concedere visum,
Optatasque Ithacae sedes, nondum ipse labores
Finierat, saevo fortunae exercitus aestu, 20
Scilicet et caros infelix inter amicos.
Illum omnes pariter duros tot volvere casus
Caelicolae miserati: unus dominator aquarum
Usque gravis pulso instabat maria omnia circum,
Dum patrios fines, et dulcia tangeret arva.
Aethiopas at forte pios tum visere gaudens,
Extremos hominum Aethiopas, pars altera quorum
Solis ad occasum, pars altera vergit ad ortum,
Cesserat, atque illic sollemni more sacrorum
Ante suas laetus conviva adsederat aras. 30
Di Jovis in sedes alii advenere frequentes
Sidereum per iter: solio queis orsus ab aureo
Ipse hominum summus fari pater atque deorum
Aegisthi tum forte animo crudelia volvens
Fata, agamemnonides leto quem strarat Orestes.
Haec memorans, cunctis dis ille silentibus, infit:
Proh superi! immerito sanctos mortalia culpant
Secla deos. per nos mala nascier omnia dicunt,
Quum tamen ultro homines dementi arcessere corde
Triste sibi, nulla fatorum lege coacti, 40
Exitium properant. an non Aegisthus Atridae
Eripuit nuper thalamos, ipsumque necavit
Inscius haud cladis, quam nos praediximus olli
Adfore, Mercurius retulit quum talia dicta:
Parce torum violare, et parce Agamemnona ferro
Laedere; namque aderit patriae ultor caedis Orestes,
Ut primum flava sparget lanugine malas.
Talia Mercurius: monitis parere sed ipse
Dum negat, infando persolvit sanguine poenas.
Juppiter haec. subito coepit sic caerula Pallas: 50
O pater, o divum rector, saturnia proles,
Ille jacet merito parcarum funere mersus,
Flagitia atque utinam molitur talia quisquis,
Sic pereat. sed tale meus quid fecit Ulysses
Infelix, qui nunc patriis procul angitur oris
Insula in undisona, medio quae consita ponto
Horret opaca jugis frondentibus? intus Atlantis
Filia, qui pelagi tractus atque omnia novit
Antra vafer, longas immania saxa columnas
Ipse gerens humeris connixus, queis sola terrae 60
Distinet atque aptum stellis fulgentibus axem,
Intus habet sedem. lacrimis heic ora rigantem,
Fundentemque imo gemitus e pectore, blandis
Detinet inlecebris mulcens, atque omnia tentat,
Ne qua Ithacae oblitum subeat jam cura. sed ille
Surgentem ut noto tantum de culmine fumum
Aspiciat, certa malit cum morte pacisci.
Nullane finis erit? necdum miserebere tandem
O genitor? tibi dona quidem, tibi semper Ulysses
Divite sub Troja sacravit vota per aras: 70
Cur, pater, heu tantum tu contra irasceris olli?
At genitor, quem nimborum domus alta tremiscit,
Reddidit oranti. quid te sic vana fatigas,
Quidve tibi Pallas, sanguis meus, excidit ore?
Mene umquam clari capiant oblivia Ulyssei,
Qui supraque homines mente est, disque omnibus unus
Ante alios fert dona volens? non Juppiter hostis,
Sed ferus exercet miserum regnator aquarum
Carum Cyclopem propter, cui lumen ademit
Fronte olim e media latebroso inclusus in antro, 80
Dis similem Polyphemum, omnes qui robore vincit
Aetnaeos fratres. hunc quondam nympha Thoosa
Filia Phorcynos genuit, postquam aequoris alti
Sedibus in glaucis Neptuni exarsit amore.
Ex illo infensus semper germanus Ulyssem
Insequitur; nec fata struit, sed distinet alma
A patria, errantem terris, ac fluctibus actum,
Sed jam agite, et cunctis placeat sententia nobis,
Ut redeat tandem; saevus nec cedere frater
Abneget, o superi. quid enim contendere solus 90
Audeat, aut omnes possit pervincere contra?
Sic ait; atque olli virgo Tritonia subdit:
O genitor, cui summa hominum rerumque potestas,
Omnibus id superis si nunc placet, exsul Ulysses
Ut repetat sua regna, lares et visat avitos,
Fac age Mercurius properet jam nuncius oras
Missus in Ogygias, nymphaeque edisserat omne
Consilium, reditum ne certum ignara moretur.
Ipsa Ithacae interea descendam ad litora gnato
Auxilium roburque ferens, quo fretus Achivos 100
Concilio in magno socios sibi jungere possit
Multa procis:minitans, olli qui plurima caedunt
Et pecora et nigros ingentia corpora tauros.
Mox etiam Pyliasque oras, Spartamque jubebo
Tendere, si qua suas veniat genitoris ad aures
Fama, vel ipse virum claro celebretur honore,
Dixerat, ac pedibus primum talaria vinxit
Pulcra, aeterna, auro fulgentia, queis super aequor
Par levibus ventis, terram et volat ardua supra.
Corripit hinc hastam praefixam cuspide ahena
Fortemque ingentemque, domat qua densa virorum
Agmina, queis magno fata patre irascitur olim.
Tum summo aërii descendit vertice olympi
Prona ruens, Ithacenque adiens levis adstat Ulyssei
Vestibulum ante ipsum surgentiaque atria sedis;
Hastam habet, ac Taphium regi par omnia Mentae est.
Heic genus invisum juvenes prope limina cernit
Sese inter talis ludentes, mollia stratos
Tergora taurorum supra de caede recenti.
Circum ipsos famuli et lecti de more ministri 120
In cyathis lymphas alii cum munere bacchi
Miscebant, alii mensas abstergere jussi
Atque onerare epulis, in partes exta secabant,
Illam Telemachus venientem ad limina vidit
Alta prior: medius nam forte adsederat inter
Convivas tacita genitorem in mente volutans,
Si rediens qua parte procos indigna furentes
Exigat a domibus, seque in sua regna reponat.
Id juvenis volvens conspexit Pallada, et altis
Prosiliit foribus subito, indignatus amico 130
Quippe animo, ante domos longum quod degeret hospes.
Jamque adstans propior, dextramque amplexus inhaesit,
Accepitque hastam, breviter sic deinde loquutus:
Salve, hospes; tibi tecta patent, epulisque refectus,
Quidquid erit, prodes tranquilla per otia fando.
Sic dicens graditur prior ipse, et Pallas euntem
Subsequitur. celsis ingressi ut sedibus ambo
Constiterant, hastam praecelso in parjete firmat
Pulcrum intra septum, validi quo multa parentis
Condita fulgebant praefixo hastilia ferro. 140
Ipsam autem mollique toro, stratisque locavit
Vestibus in pictis, queis alte innixa residat,
Componatque pedes. tum sese proximus addit
Telemachus solio posito, qua parte sub aula
Haud fremitu offensus juvenum, vastoque tumultu,
Et dapibus possit melius gaudere paratis
Hospes, et ipse sui scitari nuncia patris.
Dant famulae manibus lymphas, quas lucidus auro
Urceus irrorat supra, purumque fluentes
Subjecti excipiunt argentea labra lebetis. 150
Ponunt et mensam juxta, cereremque canistris
Expediunt, cumulantque epulas ante ora repostas.
At pueri patulis varias in lancibus escas,
Fumantesque gerunt armos, et viscera tosta,
Caelatoque auro fulgentia pocula: circum
Praeco obit, ac laticem bacchi de more ministrat.
Jamque domum subiere proci, seque undique pictis
Ingressi fudere toris. dant ordine longo
Gaudentum manibus fontes, et jussa facessunt
Praecones, famulaeque ferunt cerealia dona. 160
Ipsi autem laeti dapibus pascuntur opimis,
Poculaque exsiccant, pueri quae plena coronant.
Postquam pulsa fames, potusque exstincta cupido,
Sese in laetitiam solvunt (nam nulla fatigat
Cura alia ignavos), et cantu tempora fallunt,
Et choreis, hilarantque suis convivia ludis.
Nec minus hos inter citharam pertentat eburnam
Phemius: invitus qui quamquam solveret ora,
Grata tamen resonis jungebat carmina nervis.
Atque heic Telemachus placida sic voce Minervam 170
Alloquitur jungens propius caput, auribus hospes
Solus ut accipiat, non alter, dicta loquentis.
Irascere mihi, si quid nunc, dulcis amice,
Fabor, ait? capiant hos quaenam gaudia, cernis:
Semper amant citharam, semper sua carmina cordi.
Et merito: quoniam possunt impune vorare
Parta labore viri, cujus jam candida putrent
Ossa vel ignotis terris, vel gurgite in ullo.
At si fors Ithacae redeuntem in regna viderent,
Credo equidem, pedibus mallent superaddere pennas, 180
Munere quam pictae vestis splendescere et auro.
Sed jacet ille miser jam perditus: ulla videndi
Nec mihi spes reducem est, etsi quis spondeat ultro
Nunc meliora; olli redeundi haud ulla potestas.
Sed jam age, fare mihi, nec ficto pectore narra,
Quis? genus unde tibi? quaenam urbs tua? quique parentes,
Qua rate et advectus, quaque haec ad litora caussa
Venisti? sese dicunt quo nomine, qui te
Vexere huc nautae? puppi nam vectus, opinor,
Venisti, haud pedibus gradiens, quando undique ponto 190
Cingimur. expedias mihi vera, ut noscere possim,
Huc primumne venis, an patri foedere junctus
Hospitii antiquo? multi haec late undique adibant
Quondam tecta viri; genitor sibi jungere multos
Namque hominum hospitio facilisque et comis amabat.
Vix ea Telemachus, reddit quum talia Pallas:
Vera quidem referam, quaecumque o amice rogasti.
Mentes Anchiali proles ego dicor, et omnes
Me Taphii observant late regemque salutant.
Cum sociis navique haec vestra ad litora veni 200
Longum iter aggressus: Temeses ad moenia tendo
Aera relaturus, vehitur mihi copia ferri.
Nec procul hinc religata stat uda ad litora navis
Ante urbem portu in Rhethro sub Neïo alto.
Hospitia alterno jamdudum foedere nobis
Icta vigent: nec vana fides mea dicta sequetur,
Laërten heroa adeas modo, quem procul urbe
Degere nunc perhibent, solosque errare per agros
Vitantem vulgi strepitum, curisque gravatum
Et senio; una epulas ubi custos fida ministrat 210
Olli anus, infirmos quoties subrepit in artus
Languor oberrantis per consita viribus arva.
Veni autem, nam fama tuum rediisse parentem
Attulerat mendax, quum tristem fata morantur,
Dique procul. neque enim terris decessit Ulysses,
Sed circum clausus maris alti a gurgite vivit
Rupe aliqua in sola; fors et gens effera captum
Detinet, invitumque domo procul arcet avita.
Nunc te, si qua fides dictis, quae numina caeli
Inspirant sub corde mihi, eventura docebo 220
Vaticinans, sim nec vates licet ipse, nec augur.
Adveniet cupido genitor, nec tempore longo
Exsul erit, non si teneant vel ferrea vincla:
Ille fugam inveniet non ulla segnis in arte.
At mihi tu contra, si fas, dic pauca roganti:
Num fatus ex ipso juvenis jam tantus Ulysse
In viridi flores aevo? sic ora gerebat,
Sic oculos, sic ille caput mihi cognitus usu
Haud parvo, ante ratem quam scandens iret ad altum
Ilion, argivum pubes quo prima ruebat: 230
Numquam ego post illum, numquam me vidit Ulysses.
Huic breviter juvenis. poscis quaecumque, fatebor
Vera, hospes: genitrix natum me dicit ab illo,
Sed non certus ego; neque enim quo sanguine cretus,
Nosse potis quisquam est. o! si quem tarda senectus
Exciperet propriis felicem in sedibus, auctor
Ille foret generis, non sic miserabilis aevum
Ipse adeo exigerem fortuna oppressus iniqua.
Dis aliter visum: fama est ex omnibus, unum
Quem miserum vixisse magis mortalibus, illo 240
Me genitore satum, quando haec vis noscere, dicunt.
Haec ubi Telemachus, rursum sic diva loquuta est:
Non tibi di generis spondent ignobile nomen,
Spero equidem, talem genuit quum te inclita fama
Penelope. sed pauca mihi precor insuper addas.
Quodnam epulum, quaenam turba haec? sollemnia sacra,
Connubia anne paras? non haec socialia mensae
Gaudia sunt, dulces non hic mos inter amicos:
Usque adeo insueto misceri tecta tumultu
Aspicio indignans. nemo tam turpia cernens 250
Facta, nisi insanus fuerit, sibi temperet ira.
Cui juvenis. dicam, quando haec te cura fatigat
Ignarum: fuit olim haud ulli obnoxia culpae,
Atque opulenta domus, genitor dum regna tenebat.
Nunc aliter superi voluere infanda parantes
Damna mihi, passique meum sine honore parentem
Concidere exstinctum. nec flerem ita tristis ademptum,
Si socios inter miles cecidisset in oris
Dardaniis, interve manus jam victor amicas.
Grajugenae ingenti decorassent mole sepultum, 260,
Partaque venturos esset mihi fama per annos.
At nunc harpyiae indecorem rapuere, nec ulli:
Occidit heu notus, luctumque et triste reliquit
Exitium gnato. nec tantum caussa doloris
Ille mihi: graviter miserum premit altera clades.
Regnant finitimis proceres nam quotquot in oris
Dulichioque Samoque alta viridique Zacyntho,
Quotquot et apricis Ithacae dominantur arenis;
Tot matrem poscuntque meam, meaque omnia vastant.
Ipsa autem nec amans nec dedignata petentes 270
Cunctatur, nectitque moras. ruit omnis ab imo
Interea domus alta, et mors mihi certa paratur.
Dixerat. indoluit Pallas, miserataque curas:
Absentem haud frustra suspiras, inquit, Ulyssem,
Qui juvenum tales ausus tamque improba facta
Comprimat, ac subitus scelerum super ingruat ultor.
Nam veniens primo si nunc in limine staret
Protectus clipeo, galeaque, et bina coruscans
Longa manu valido praefixa hastilia ferro;
Qualis erat, nostris quum primum in sedibus olim 280
Vidi gaudentem dapibus ludoque, reversum
Ex Ephyra; (puppi nam curva vectusad Ilum
Mermeriden procul hinc virus letale petitum
Iverat aeratas cupiens armare sagittas.
Nec tamen ille deos veritus concessit: at ultro
Ipse meus caro genitor donavit amico.)
Hos adeo juvenes inter si talis adesset,
Flerent angustumque aevum tristesque hymenaeos.
Id tamen obscura fatorum in lege repostum
Scilicet est, ultorne idem sua tecta revisat, 290
An secus? interea tibi prima ea cura recurset
Usque animo, hanc diram quamprimum avertere turbam.
Jamque age quae dicam, memori tu pectore conde:
Cras in concilium Grajis de more vocatis
Omnibus haec edic, sint dicto et numina testes.
Tecta proci sua quisque petant: si jungier optat
Connubio mater, generosi regna parentis
Illa sui repetat. claro comitata hymenaeo,
Atque opibus ditata novis, dotabitur illic
Dote, patrem gnatae quantam largirier aequum est. 300
His actis, ni forte sequi mea jussa recusas,
Instrue bisdeno volitantem remige pinum,
Optatique diu genitoris nuncia captans:
I procul hinc alias in gentes, sicubi vocem
Audieris vulgi, demissamve ab Jove magno
Famam, quae summo mortales nomine clarat.
Primum neleis dium pete Nestora terris,
Tum Spartam et flavi Menelai ad limina tende,
Ultimus Argivum patrias qui venit ad oras.
Vivere si audieris patrem, reditumque parare, 310
Omnia adhuc unum praestat mala ferre per annum:
Sin vero exstinctum fors nunciet ulla, nec aura
Amplius aetheria vesci, persolve supremas
Inferias patri, atque ingens attolle sepulcrum;
Nupta alias genitrix taedas thalamumque sequatur.
Verum adeo haec postquam perfeceris omnia rite,
Multum animo reputes jubeo, quo robore quave
Arte procos perimas, seu vi congressus aperta,
Sive dolo insidians? an non pervenit ad aures 320
Fama tuas, retulit nuper quam clarus Orestes
Insignem in cunctis, patriae quum tristia caedis
Crimina nil metuens Aegisthi morte piavit?
Tu quoque, nam valido florentem corpore cerno,
Aude animo, sileant ne te venientia secla.
Ipse autem ad socios, qui me jam forte morantem
Increpitant, celerans ibo, navimque revisam
Litora fida petens; tu dicta haec omnia serva.
Sic ait; ac juvenis, dum diva abscedere tentat:
Cara quidem mihi sunt, inquit, quaecumque loquutus 330
Ut genitor gnato es; memori stant omnia mente.
Verum age, paullisper, quamvis iter urgeat, oro,
Heic maneas. jam jam lotusque animumque refectus
Velivolam repetes pinum, sociosque revises
Dona ferens te digna, mei quae pignus amoris
Sint tibi, et hospitii foedus testentur amicum.
Cui dea tum breviter: ne me discedere aventem
Jam teneas. quaecumque paras nunc tradere dona,
Haec reduci post ferre dabis, quum litora adibo
Rursum eadem; ingratae dederis nec munera dextrae. 340
Haec ubi dicta dedit Pallas, velut ales in auras
Miscuit aetherias sese. simul addita virtus,
Atque habilis juveni venit vigor, ipsaque patris
Acrior ardentem subiit cura, ille volutat
Omnia dum secum monstro defixus, et haeret,
Haud dubiis sensit caelestia numina signis.
Jamque procos visurus adit, quos carmine dulci
Mulcebat vates tacitos atque auribus omnes
Intentos cupidis. reditum tum forte canebat,
Difficilem a Troja dederat quem Pallas Achivis. 350
At cantum postquam tecti in penetralibus altis
Audiit Icarii magni pulcherrima proles
Penelope, extemplo sedes descendit ad imas
Hinc atque hinc geminis propius comitata puellis.
Atque ubi devenit, juvenum qua densa caterva
Parte sedet, postes stetit aulae ingressa sub ipsos
Tenvia praetendens niveis redimicula malis:
Stant pariter famulae circum, custodia fida.
Nec mora; sic vatem lacrimis affatur obortis:
Phemie, namque alios cantus et plurima nosti 360
Gesta hominum divumque, solent quae dicere vates,
Dulce aliquid modulare precor, dum pocula pubes
Haurit plena sedens: jamque isto desine cantu,
Qui miserae laniat jamdudum рectorа curis.
Meme hic luctificus nimium tabescere cogit
Heu dolor ante alias cupientem cernere frustra
Conjugis amissi carum caput, inclita cujus
Hellada per totam, mediumque it fama per Argos.
Sic ea; Telemachus referens sed talia reddit:
O genitrix quid cara vetas, ne carmina vates, 370
Quae libitum sit cumque, canat? non sponte feruntur,
Juppiter at vates agitat, fingitque canentum
Ingenia ipse regens nutu pater ora potenti.
Hunc etiam voluit Danaum memorare labores,
Difficilemque fugam: tangunt super omnia mentes,
Quae nova sunt, famaque vigent celebrata recenti.
Quin tu animum obfirmans ferto haec haud mollia quamquam
Auditu; neque enim est reditu fraudatus Ulysses
Unus: apud Trojam multi periere Pelasgum.
Si renuis; tua pensa colum telamque revise 380
In thalamum scandens, operique instare puellas
Cura sit una tibi, non haec sunt auribus apta
Femineis, sed digna virum virtute meaque
Ante alios, uni cui summa heic tradita rerum est.
Dixerat: at gnatum genitrix mirata loquentem
Continuo paret dictis, thalamumque repostum
Scandit, ubi lacrimans famulantum septa corona
Plorabat Laërtiaden, dum lumina somnus
Clauderet armigerae submissus munere divae.
At magno juvenum fremuere obscura tumultu 390
Atria, et accensi studiis certantibus ignes
Optantum propius discumbere. queis ita fatus
Telemachus: vesana, inquit, genitricis amatae
Turba, proci, mensae nunc tempus; ponite voces
Implacidi. satius vatem exaudire canentem
Dis similem liquidae mita dulcedine vocis.
Vos ego, quum primo lux crastina fulserit ortu,
Concilium cogam in magnum, certusque jubebo
Deserere has sedes, aliasque requirere mensas,
Scilicet ac vestro convivia ducere sumptu. 400
Aequius at nobis contra si forte videtur
Unius heu miseri sic omnes perdere census,
Perdite certantes; jam nil moror. ipse deorum
Numina testabor, si quando Juppiter aequus
Supplicia exposcat scelerum, fortemque rependat,
Et vos haec eadem tecta intra perdat inultos.
Sic ait: at juvenes presserunt hispida morsu
Labra omnes, fixique haesere loquentis in ore
Mirantes animum pariterque minacia dicta.
Tum sic Antinous: di, credo, talia fari 410
Te docuere ipsi altiloquum, magnumque sonantem.
Quid si Ithaces etiam regnum Saturnia proles
Spondeat, ac patrium tibi sceptrum deferat ultro?
Tantum effatus; et ille haud contra multa moratus:
Antinoe, irascare mihi licet, eloquar, inquit,
Ipse tamen, si fata velint, ac Juppiter auctor,
Regnum etiam cupio; nec enim deterrima regum
Conditio, nec triste viros frenare potenti
Justitia. subito partis aggesta renidet
Divitiis domus alta, et primo gaudet honore, 420
Cui mens aequa deum regni concessit habenas.
Verum alii proceres multi juvenesque senesque
Sunt Ithaca in diti; regnet, cui candida laudem
Fata dabunt, oris postquam discessit Ulysses
A superis. rex, ipse domus ferar, unus et omnes
Pace regam famulos, genitor quos liquit habendos.
Dixit: at Eurymachus Polybi de sanguine cretus
Excipit his juvenem compellans vocibus ultro.
Telemache, obscura superi caligine condant,
Per populos Ithaces olim quis regnet Achivum 430
Sceptra tenens. tibi parta quies, et copia rerum
Tuta manet: solus patria dominabere in aula,
Quin metus impediat, ne quis tua barbarus hostis
Aggrediens impune ferat, dum cultor habebit
Haec loca, nec solae stabunt per litora rupes.
Nunc age pauca mihi quaerenti effare: quis ille
Hospes, et unde domo? qua se regione ferebat?
Quave satum de stirpe? an cari nuncia patris
Ulla tulit veniens, an vasta per aequora vectus
Appulit huc longis repetens compendia terris? 440
Ut citus eripuit sese, neque noscier ulli
Sustinuit! vis magna tamen se corpore magno
Prodebat, nec erat deformi ignobilis ore,
Haec ubi finierat, juvenis sic orsa vicissim
Ore refert. reducem jam spes mihi nulla videndi,
Eurymache, est misero patrem, nec nuncius ultro
Si veniat, nec fida reor fatis auguris ora,
Si qua meae accitus ferat haud ingrata parenti.
Ille Tapho e viridi fertur vetus hospes Ulyssei,
Magnanimo Anchialo generatus, nomine Mentes, 450
Oppositasque mari Taphium dat jura per oras.
Haec juvenis, certoque deam sub corde volutat
Vera tegens. choreis pubes et carmine capta
Nil metuens genio indulget, dum vesper ab undis
Prodeat. occiduo postquam de litore nigrum
Extulit os, tum quisque suos petiere penates.
Nec non Telemachus pulcrum de more cubile,
Olli celsus ubi thalamus surgebat in aula,
Multa putans animo subiit. praeit aurea quassans
Lumina taedarum, servare adsueta pudorem, 460
Clarum Opis Pisenoridae genus, Euryclaea.
Pro qua vernanti primaevo in flore juventae
Bisdenos capita alta boves persolverat olim
Laërtes, magnoque ipsam complexus amore
Haud tetigit, fugiens offensae conjugis iras.
Ergo eadem ardentes juveni tum sedula taedas
Portabat, teneris fuerat quae semper ab annis
Carior ante alias, jamque ut penetrale reclusit,
Ille toro sedit, mollemque exutus amictum
Longaevae thalami dat sueta in parte locandum. 470
Ipsa plicans aptansque datum suspendit ad alti
Fulcra tori: dein versa retro vestigia flectens
Postibus attractis, niveo qua lucidus ardet
Annulus argento, stridentia robora clausit,
Firmavitque arelo arcto? ferrata repagula nexu.
Heic juvenis pernox florenti vellere tectus
Jussa deae tacito volvebat pectore secum.
HOMERI ODYSSEAE LIBER SECUNDUS.
Ut roseo effulsit pelago Tithonia conjux,
Exilit e strato juvenis generatus Ulysse
Purpuream indutus chlamydem; jamque aptat acutum
Ensem humero, ac pulcris evincit crura cothurnis.
Nec mora: sese altis celerans penetralibus effert
Ora deo similis, Grajosque adcire comantes
Imperat in coetum missis praeconibus. illi
Clamantes dant signa viris, hi se undique fundunt.
Postquam omni de parte videt venisse frequentes,
Et magna circum loca late implesse corona, 10
Procedit pariter juvenis. micat aerea forti
Hasta manu, niveique canes duo pone sequuntur,
Pallas et ambrosium formae super addit honorem.
Ipsum omnes late Graji admirantur euntem
Per medios, visaque stupent in imagine, at ille
Considit patrio in solio, quin cedere quisquam
Abnuat, invideatque senum. tum farier orsus
Grandaevus multo annorum jam pondere terga
Curva gerens, genibusque labans; sed doctus ab usu
Plurima, consiliisque valens Aegyptius heros. 20
Natorum huic unus cum forti miles Ulysse
Cesserat ad Trojam nigris in puppibus olim
Antiphus insignis bello; quem deinde voravit
Efferus extremum Cyclops epulatus in antro.
Tres alii mansere: procis sese addidit horum
Eurynomus, geminique artes coluere paternas.
Sed neque sic poterat tristes avertere curas
Nequidquam exstincti semper memor. heic quoque fletu
Ora madens coepit senior sic voce profari.
Audite, o cives, quae dicam, et figite vestris 30
Haec animis. numquam in coetum convenimus una;
Ex quo abiit pelago proles Laërtia Ulysses:
Quis nunc excivit subito juvenisve, senexve?
Quae vis tanta urget trepidum? veniencia contra
Navigia, armorumque metus instare propinquos
Audiit? anne salus aliud quod publica poscit,
Nunciat huc primus? numquam fraudatus inani,
Quisquis hic est, doleat voto; sed Juppiter olli
Sic merito, quae mente agitat, bonus omnia praestet.
Dixerat. ac juvenis magni Jovis omine laetus, 40
Impatiensque morae (densos quippe ardet Achivos
Affari coram ) solio consurgit ab alto,
Et venit in medios. sceptrum dat protinus aureum
Qui lateri adstabat praeco Pisenor; et ille
Longaevum ante alios compellans incipit ore.
O senior, non ille procul, qui cogere jussit
Concilium, vir abest. ego sum quem lumine cernis
Praesentem, me namque unum dolor acrior urget.
Nec vero audivi, quae vobis arma reportem
Ipse prior, nec dicam aliud commune periclum, 50
Sed mihi quas misero peperit vis aspera curas.
Scilicet et saevo genitor mihi funere raptos,
Qui vos heu quondam patrio complexus amore
Imperio facili rexit dominatus in urbe;
Addita et est gravior clades, e sedibus imis
Eversura domos, meaque omnia vasta datura,
Nempe proci, claro juvenes de sanguine creti,
Sollicitant qui tarda meae connubia matris,
Invitamque adigunt voto submittere pectus.
Dumque iidem Icarii sedes genitoris adire, 60
Permetuunt, paret ille suae ut dotalia gnatae
Munera, cuique velit, tradens concedat habendam;
Exoritur non ulla dies, quin tecta frequentes
In mea conveniant, medioque ululante tumultu.
Lanigerumque gregem, caprasque, armentaque caedant
Magna boum, largisque epulis impune fruantur,
Atque mero, jam jamque premit me turpis egestas
Omnibus exhaustis opibus; nec fortis, Ulysses
Qualis erat, quisquam crudelem avertere pestem,
Auxilioque levare domum valet: haud ego contra 70
Sufficio tantum. veniet fors tempus, et arma,
Spero equidem, haec etiam non frustra dextera sumet.
Nunc et si qua foret vis addita, protinus aequas
Exigerem poenas; neque enim sit tolerabile damnum,
Aut facilis jactura domus. quae barbara tellus,
Quae regio hunc morem permittit? surgite in iras
O tandem veriti gentes, quae litora circum
Haec habitant, legesque sacras et maxima caeli
Numina, ne capiti vestro mala dura rependant.
Vos per ego magnumque Jovem Themidemque verendam 80
Conciliis hominum semper quae praesidet
Ferte viri auxilium misero. tabescere curis
Vel sinite infandis unum, si mitis Ulysses
Ille meus genitor quondam re laesit Achivos.;
Aut verbo; poenas cari ob commissa parentis.
Ipse luam, cives; odiis consurgite in unum,
Addite et his animos. satius fuat omnia vestris
Si pereant manibus: quondam sarcire ruinam
Spes erit, inque vicem pretia direpta pacisci
Justitiae ad leges, nunc perditus irrita jacto 90
Jurgia, et infixum mactet haud medicabile vulnus.
Sic ait iratus, sceptramque abjecit, et ora
Implevit lacrimis. flentem miserantur Achivi,
Aspectantque omnes taciti, nec dicere quidquam?
Aut audent saevire. aliis tunc acrior unus
Antinous demum sic voce silentia rupit.
Nequidquam o verbis, animoque elate superbo,
Telemache, immeritos cur nam haec convicia contra
Ingeris, invidiamque paras? non Graja juventus,
At culpanda parens fallaci praedita mente. 100
En tribus exactis quartus jam volvitur annus,
Ex quo nostra urit vivis praecordia flammis
Illa jubens sperare omnes, furtivaque mittens
Nuncia: vafra tamen votis contraria nostris
Vota fovet, tacito hanc meditata in pectore fraudem.
Tenvia subnectens immensae licia telae
Institit ordiri, simulata et mente loquuta est.
O juvenes, mea cura, proci, jam vir meus ille
Quandoquidem periit, spatii ad connubia tantum
Certa peto, donec valeam pertexere vestem, 110
Quam propero (pereant ne fila incoepta) supremum
Laërtae in funus. turpe est, quum tristia fata
Ipsius urgebunt aeterna lumina nocte,
Si qua mihi e populo mulier convicia dicat,
Objiciatque nefas, vivus qui divite gaza
Floruit, hunc terra nudum ac sine honore jacere.
Sic illa: ignaris facile res credita nobis.
Interea arguto percurrens pectine telam
Luce operi instabat; sera mox nocte diurnum
Dissolvebat opus, tresque ipsos vafra per annos 120
Distulit in longum speratae gaudia taedae.
Verum ubi jam quartus venit labentibus horis
Annus, et ignaros mulier bene conscia fraudis
Edocuit, nos et demum deprendimus ipsi
Texta retexentem; jussa est invita laborem
Perficere, atque alias animum convertere ad artes.
Haec igitur responsa tibi sint nostra; nec ipsum
Te lateant, reliquos lateant nec certa Pelasgos.
Ilicet hinc matrem dimitte, ollique jubeto
Nubere, quem genitor quemque ipsa elegerit ultro 130
Ante alios carum. quod si jactarier aestu
Nos volet, ingrataque diu spe ludet amantes
Exercens, quascumque dedit Tritonia laudes,
Insignesque manus, et diae munera mentis,
Astumque, illecebrasque, habuit quot nulla priorum
Tуrove, Alcmeneve, comamve exculta Mycene,
Quarum nulla potis certare insignibus orsis
Ipsius est, non illa tuis fovet utile rebus
Consilium. namque heic tua quaeque absumere certum est,
Hos fallax animos donec servabit, et artes 140
Haud certe sine mente datas, sine numine divum.
Illa quidem nomenque sibi, famamque parabit
Ingentem; sed damna tibi, clademque bonorum
Dura struit. nos quippe hinc nulla avertere cura,
Aut quoquam fessos poterit revocare, priusquam
Vista legat numero ex omni, cui denique nubat.
Dixerat Antinous; cui rursum natus Ulysse
Subjicit. invitam non fas expellere tectis,
Quae genuit, quae me nutrivit lacte, parentem,
Sive usquam genitor vivit nunc sospes, et aura 150
Vescitur aetheria, seu funere mersus acerbo est.
Durum etiam est certe dotalem reddere gazam
Icario: reddenda autem nunc protinus omnis,
Ingrata si vi! matrem discedere cogam.
Quid si etiam redeat genitor? poenam exiget ultro
Iratus, graviorque super premet ira deorum
Mater ubi ultrices me contra voce movebit
Eumenidum furias, odiisque agitabit iniquis
Per populos late invisum sic turpiter acta
Sedibus e nostris. quare hanc spem ponite; numquam 160
Tale meo, quidquid fuerit, scelus excidet ore.
Si vos longa movet maternae injuria fraudis,
Idque audire piget, nostras jam linquite sedes,
Atque alias alterni epulas et gaudia vobis
Instruite, inque vicem socios celebrate penates.
Sin haec, ceu melior, sedit sententia menti
Unius impune heu miseri res perdere raptu;
Perdite certantes, jam nil moror, ipse ciebo
Justitiam divum supplex, si Juppiter aequus
Audiat, ac veniam precibus det victus, ut omnes 170
Haec eadem vos tecta intra pereatis inulti.
Talia dicebat; geminasque e vertice montis
Juppiter ecce aquilas subito descendere jussit;
Quae pariter motis carpentes aëra pennis
Cum zephyro per inane pares junctaeque volabant.
Ast ubi consessu medio venere citatae,
Insonuere super trepidae plaudentibus alis,
Signantesque viros oculis, clademque minantes
In gyrum capita atra obversae. hinc unguibus ora
Collaque foedantes, ac multo sanguine sparsae, 180
Ad dextram fugere super tecta alta domorum
Nubiferas caeli sublapsae rursus in auras.
Extemplo turbati animi, ut videre volucres,
Diriguere metu, suspensique ora tenebant
Incerti, quid monstra ferant, quid numina poscant?
Hos interfatus senior tum voce Halitherses
Mastorides, quo non alius praestantior inter
Aequaevos fuerat divum portendere fata,
Et volucrum pennas, et tristia noscere signa.
Ille sibi cupiens, sociisque avertere luctum: 190
Eja agite o cives, inquit, quaecumque profabor,
Accipite: in primis animos advertire dictis,
Vecors turba, proci; vobis nam volvitur ingens
Exitium, caelumque graves denunciat iras.
Haud aberit longum dulci Laërtius heros
A patria: jam jam laetus redit, et sua victor
Tecta adiens, caedem parat hostibus ultor, et orco
Destinat invisam pubem. nec sanguine soli
Saeva luent commissa proci: sors horrida multos
Excipiet, claris Ithacae qui degimus oris. 200
Ante igitur quam triste malum super ingruat, omnes
Consulite in medium, juvenum compescite fastum
Actutum, aut ipsi ponant ultro aspera corda,
Dum licet: hoc satius multo reor omnibus esse.
Namque ego certa loquor non fallax augur, et olli
Omnia jam perfecta cano, quaecumque monebam
Vaticinans, olim peterent quum pergama Graji,
Scanderet atque una classem fortissimus heros.
Ignotumque, inopemque, et late plurima passum
Omnibus amissis ratibus, sociisque carentem, 210
Sol postquam egisset bisdenos aureus orbes,
Venturum in patriam dixi: nunc terminus instat.
Finierat senior; Polybo genitore creatus
Quum subito Eurymachus contra sic turbidus infit.
I senior, natisque tuis cane talia demens
Excidia, ac seras fatorum averte ruinas.
Ipse etiam melius, quam tu, nosco omina pennae
Praepetis. innumerae volitant per inane volucres
Aethereis late in campis sub luce, nec omnes
Fata deum vel laeta viris, vel tristia portant. 220
Occubuit, ne finge metus, Laërtia proles
Hinc procul; atque eadem simul o! te Parca tulisset
Exanimem, haud caneres tam multa infanda loquutus
Telemachi falsis acuens ardentia dictis
Pectora, si qua tibi deceptus munera pendat.
Verum ego nunc moneo, monitus res ipsa sequetur
Postmodo: si longo vitae tu doctus ab usu
Incautum juvenem dictis incendere perges;
Hoc erit exitio primum, cui consulis auctor
Irrita moliri frustra, his obstantibus: ipse 230
Deinde tibi arcesses mulctam, quae inflicta dolore
Excruciet longo moestumque et multa gementem.
Quod superest, satiusque reor, genitoris ad alta
Tecta suam jubeat subito discedere matrem
Telemachus: gnatae connubia digna parentes,
Ingentemque struant, dotalia munera, gazam,
Ut merita est. neque enim pubes cessabit achiva,
Credo equidem, hoc aliter fessa a certamine longo.
An vis ulla vetet? non ullius arma timemus,
Curamusque iras; non ipsum magna sonantem 240
Respicimus juvenem, nec quae canis omina frustra
Tu senior, coetu invisus magis unus in omni.
Interea assiduo laeta inter gaudia luxu
Absumentur opes, donec sic ludet amantes
Cunctando regina, eadem est cura omnibus, idem
Omnes ardor habet tantae virtutis honorem
Quaerere: sola vetat nos haec absistere coepto,
Aut alias thalamo legere atque optare puellas.
Dixerat Eurymachus. sed non deterritus, illi
Telemachus sic voce refert. jam certa voluntas 250
Nostra tibi sociisque tuis: quid nunc precer ultra,
Quidve iterem toties, quae di supera alta tenentes,
Quaeque omnes norunt Danai? sit munere vestro
Fas mihi nunc saltem bisdeno remige pinum
Instruere, atque alti tentare pericula ponti.
Ire Pylon, Spartamque juvat genitoris amati
Nuncia scitatum, si quos vox didita vulgi,
Vel moneant casus famae praeconia magno
Ab Jove missa, hominum late clarantia nomen.
Si qua mihi tulerit vox salvum tendere sedes 260
Ad proprias; quamquam fessus, tamen omnia ad annum
Dura feram. sin vero exstinctum et lumine cassum
Audiero; inferias supremaque munera solvam,
Attollamque redux magna ingens mole sepulcrum
Sic merito, matremque sequi connubia faxo.
Haec fatus juvenis, solio consedit in alto
Multa putans. tum Mentor ibi consurgere visus
Mentor magnanimo quondam dilectas Ulyssi,
Quem patria excedens rebus praefecerat heros
Omnibus, atque uni longaevum aetate parentem 270
Servandum, curamque domus mandarat habendam.
Is tum se attollens ita voce affatur Achivos.
Huc vestros adhibete animos, et dicta loquentis
Audite, o cives, quis mitem, ac molliа regem
Pectora gestantem posthac, sanctamque colentem
Justitiam speret? quis non immania facta
Volventem, ac saevos agitantem corde furores
Permetuat, quando patriis virtutibus olim
Regnantis, placidaque urbem ditione regentis
Nulla subit Laërtiadae vos cura, nec ulla 280
Gratia promeritum sequitur? mitto horrida pubis
Et scelera, et diras aliena in sede rapinas.
Illa caput leto objectans populare penates
Institit, atque Ithaci vi dura evertere census,
Scilicet haud iterum venmrum in tecta, sed usque
Abfore sic sperans. non pubi irascor acerbae,
At vobis, cives o semper inertia corda,
Vobis nunc irascor ego. proh Juppiter! omnes
Ut taciti sine voce sedent; nec jurgia plures,
Nec juvenum vanos audent compescere fastus. 290
Haec ubi dicta; Euenorides Liocritus olli
Contra voce refert. nimium ad convicia Mentor
O facilis praecepsque ruis. quo sic malus ardor
Mentis agit, quae tanta animo fiducia surgit,
Quidve procum tentas saevis ardentia dicto
Pectora nequidquam cohibere? insurgere durum est;
Quamquam multa virum densentur millia contra,
Adversam in pubem, dapibus quam semper opimis
Mensa aliena fovet. non si ipse huc acer Ulysses
Adveniat, domibusque procos expellere tentet, 300
Efficiat quidquam conando; quin et sua fleret
Moesta viri reditu cari post tempore longo
Penelope, namque his congressus fata subiret
Continuo domitus. proin hanc pectore curam
Abjice, nec vanis demens adsurge querelis.
Jam missi repetant sua quisque negotia cives:
Huic autem patrii comites, heros Halitherses,
Ipse et Mentor, iter, poscit quocumque, per undas
Expediant. sed longa sedens heic tempora credo
Ille trahet, vocesque et inania murmura captans 310
Nec patriam linquet, nec carbasa tendet in altum.
Talia ubi dixit, misso discedere Grajos
Admonuit coetu: subito in diversa profecti:
Tecta petunt sua quisque viri; consuetaque regis
Alta proci referunt celeres ad limina gressus
Telemachus vero secreta ad litora cessit,
Ablutusque manus pelagi spumantibus undis
Constitit, ac tali supplex est voce Minervam
Protinus affatus. facilis tu numine sancto,
Hesterna es quae luce meos dignata penates. 320
Visere, et impulsis agitantem caerula remis
Tendere jussisti scitatum fata parentis,
Tu me diva audi, prohibent tua maxima Achivi
Jussa sequi, semperque animis elata superbis
Ante alios me turba procum desistere cogit.
Sic ille. oranti coram stetit obvia Pallas
Mentoris os habitumque gerens, ac demere tristes
His coepit dictis turbato e pectore curas.
Nec tibi vis animi deerit, nec vivida bello
Dextera, si patrio quondam cum sanguine virtus 330
Illa tibi patria est divum data munere, quae nil
Non poterat, seu facta virum, seu dicta vocarent.
Haud vanum tibi cedet iter, nec vota fovebis
Irrita. ni vero genitor te clarus Ulysses
Penelopi junctus, vitae fudisset in auras,
Non spes ulla foret, tantis te emergere posse
Fluctibus, ac duros fortunae vincere casus.
Rara etenim soboles aequat virtute parentes,
Plurima deterior: pauci, quos aequus amavit
Juppiter, ingentes animos generosaque vincunt 340
Facta patrum. tu fide tamen: quum pectoris acre
Consilium, magnique tibi vis cessit Ulyssei,
Omnia perficies, neque te spes fallet inanem.
Quare age, dementesque orsus et vota procorum
Mitte insana; nihil recti novere, nec atrum
Vesani lectum, nec fata instantia cernunt,
Quae fert Parca die morituris omnibus uno.
Haec vero tibi certa via est: absiste vereri;
Quamprimum voto laetus potiere. Paternus
Hospes ego actutum, quae vis, tibi pinea texta 350
Sufficiam, pelagoque simul comitabor euntem.
Ergo petens tecta alta procos tu affare superbos,
Et quae poscit iter, simul instrue dulcia condens
Vina cadis, florem et cereris mortalibus aptum
Utribus in validis. Ego contra sponte sequentes
E populo adcibo socios et navibus unam
E variis, quae nostra jacent per litora multae
Antiquae pariterque novae, visa optima ponto
Quae fuerit, canum deducam laetus in aequor.
Sic juvenem Jove nata monet; nec jam ipse moratur 360
Jussa deae, sed tecta petit, cernitque sub ipsis
Porticibus de more procos in limine capras
Setigerosque sues mactantes. Obvius olli
Fit subito Antinous ridens, dextraque prehensum
Blandus adit, dictisque simul permulcet amicis.
O nimis impatiens animi, nunc tristia corde
Abjice Telemache, et paullum compesce dolorem,
Utque prius dapibusque una vinoque fruare.
Namque tibi cives navim sociosque parabunt
Delectos, qui te Pylias comitentur ad oras, 370
Quaerentem cari fortem casusque parentis.
Vix ea subridens dederat, quum natus Ulysse:
Haud mihi vos inter fas est versarier, inquit,
Antinoe, invitus mensa nec laetor opima.
An non illa satis, quae jam rapuistis acerbi
Multa mihi, parvus fueram dum scilicet infans?
Quid morer? An viridi factus nunc grandior aevo,
Dum mens certa viget, dumque ira in pectore gliscit,
Nequaquam experiar, Pyliam seu vectus ad urbem,
Sive hoc in populo, vobis ut fata parentur? 380
Ibo equidem, nec erit certe via vana profecto.
Quamquam aliena ratis pelagi me turgida ducet
Per freta, vos quoniam sic me voluistis egentem.
Dixit, et Antinoi dextra se subtrahit ultro
Elapsus facili motu. Non secius illi
Et properare dapes, juvenique illudere certant.
Atque aliquis ficto ridens sic ore profatur:
Heu mala Telemachus molitur funera nobis
Omnibus! Aut ultor socios a Nestoris urbe
Aut etiam e Sparta ducet: nimis ardet abire. 390
Fors Ephyrae longe tendens in regna feracis
Ibit atrox, referetque illinc letale venenum,
Poculaque inficiens caedem struet omnibus unam.
Quin potius freta lata sequens (hinc excipit alter
Saevior) ipse etiam mediis in fluctibus atrum
Inveniet letum, genitor quo raptus ad orcum est.
Haec via sola, queat nobis qua forte nocere,
Et curas augere, inter nos omnia laeti.
Dum bona dividimus, desertaque tecta parentis
Linquimus, aut illi, cui tandem nocet, habenda. 400
Haec ipsi. Ille autem tecti penetrale repostum
Ingreditur, quo magna aurique aerisque jacebant
Pondera, et intactae vestes, et odoriferi vis
Multa olei. Stabant antiquo et dolia baccho
Plena, diis qualem pateris libamus et auro,
Quaeque suis innixa locis, si quando rediret
In patriam passus multum Laërtius heros.
Haec claustra et bifores inter se vectibus aptae
Omnia claudebant valvae, noctesque dieique
Intus fida sedens servabat grandior annis 410
Euryclea Opis Pisenoridae inclita proles.
Cui tunc adcitae in thalamum sic fatur Ulyssei
Progenies. agedum nutrix dulcissima promens
Hauri vina, cadis quae servas condita plenis
Opperiens miserum genitorem, has victor ad oras
Si redeat, mortem fatumque elapsus acerbum.
Bissenas implere sit urnas cura, supraque
Claude vigil; dein et consutos infer in utres
Infectaecereris florem, bisdenaque factae
Pondera: sola scias moneo, sintque omnia praesto. 420
Namque ego sub noctem rediens, quum mater in altas
Conscendet sedes placidam admissura quietem,
Accipiam, mecumque feram cessurus ad urbem
Nestoream, Spartamque; mei si qua aura parentis
Fortunamque vicesque optanti audita reportet.
Dixerat: atque olli gemitus de pectore rumpens,
Et graviter moerens ita nutrix voce reponit:
O tibi, gnate, animo quaenam haec sententia sedit,
Pergere quove paras loca per distantia vastae
Telluris solus? periit jam fortis Ulysses 430
Heu miser, ignotaque jacet projectus arena.
Insidiisne proci parcent, ac fraudibus ullis,
Tu quoque ut errando pereas, tuaque omnia raptent?
Heic maneas, dilecte, precor. quid ferre labores
Hos juvat, ac tumidi tentare pericula ponti?
Cui juvenis sic oranti: fide optima, dixit,
Non animus, non haec divum sine numine mens est.
Quin age, dicturam carae nil esse parenti,
Ante undena aderit quam lux duodenave, jura
Caelicolas testata, gravi ne percita luctu 440
Ipsa sui pulcros corrumpat corporis artus.
Quod si eadem sciat ante, atque omne audire juvabit
Consilium nati, promitti libera narra.
Haec ait: et nutrix juravit magna deorum
Numina. pollicitis tum demum rite peractis,
Dulcia vina urnis infundit, jussaque stipat
Utribus in validis cereris canentia dona
Dum juvenis sinuosa procos adit atria circum.
At Pallas molita novas in pectore curas
Telemacho assimilis partes late urbis oberrat, 450
Compellansque viros, ubi cuique occurrit, ad altam
Vespere sub sero puppim contendere mandat.
Nec minus a gnato Phronii Tritonia navim
Velivolam poscit, poscentique adnuit ille.
Inde ubi sol prono declinans cesserat axe,
Arvaque inhorruerant umbris, immittere ponto
Maturatque ratem, immissaeque imponere cuncta
Arma jubet, portuque instructam condit in imo.
Circum etiam affusi comites, ut quemque vocavit
Diva, ruunt. quos illa, parans in pectore fraudem, 460
Deserit, ac properans tecta in Laërtia tendit,
Heic dulcem subito juvenum per membra soporem
Irrigat insidians large potantibus. et jam
Poculaque excussa e manibus, sopitaque corda
Ocyus hac illac stratum petiere, neque ullus
Stare diu potuit, postquam sopor incidit aegris.
Tum dea Telemachum tecti e penetralibus
Evocat ipsa gerens et vocem et Mentoris ora,
Ac subito: resident per litora curva parati
Jam socii, delecta manus; teque omnis in uno 470
Fit mora, dum venias: agedum properemus abire.
Tantum effata, gradu praecessit diva citato:
Ille deae gradiens retro vestigia servat.
Atque ubi devenere ad glauci marmoris undas,
Conspiciunt sicco densos in litore Achivos,
Hosque ita Telemachus compellat. Adeste sodales,
Auxiliumque viae mecum deferte lyaeum
Sedibus e nostris cereremque. Haud conscia mater,
Haud famulae; nutrix in partem sola vocata est.
Sic fatus dux ipse praeit, sociique sequuntur. 480
Nec mora fit referunt quae sunt data cumque, locantque
Deposita, ut jussi, tabulata sub ardua navis.
Jamque adeo scandit juvenis, divamque sequutus,
Ipsa ubi se posuit, puppi sublimis in alta
Ad latus assedit. Tortos laxare rudentes
Lecta manus pariterque instat considere transtris,
Ac zephyros ciet ipsa Jovis Tritonia proles
Spumea crispantes roseis freta molliter alis.
Tum vero hortatus comites capere imperat arma
Telemachus: parent jussi, mediaque carina 490
Intus hiat qua parte locus, celsa abjete malum
Constituunt, actisque utrinque rudentibus aptant,
Lineaque intendunt contortis carbasa loris.
In medios venit aura sinus: volat incita puppis,
Moliturque viam pelago, circumque ruentem
Purpurea hinc atque hinc divisa immurmurat unda.
Continuo remis circum latera alta revinctis
Plena mero laeti statuunt carchesia nautae,
Omnibus et libant superis in vota vocatis,
Praecipue tibi, gnata Jovis. Sic nocte per umbras 500
Usque sub auroram zephyris felicibus ibant.
HOMERI ODYSSEAE LIBER TERTIUS
At simul ardentes argentea stagna relinquens
Exseruit caelo radios sol almus, et omnes
Caelicolas hominesque afflavit luce reducta
Per terras late, volucri ratis incita cursu
In Pylon advenit, mavortia moenia Nelei.
Ante urbem cives resonanti in litoris ora
Sollemnes tum forte dapes, atque annua sacra
Libabant caesis Neptuno rite juvencis.
Ter terni coetus aderant, stratique per herbam
Quingenti in quovis comites, et corpora coetum 10
Magna boum famuli ter terna in quemque ferebant.
Ac dum tosta ipsi consumunt viscera, et igni
Dant femora, incenduntque deo; turgentia vela
Contrahit, ac portu navim subducit in imo
Lecta Ithacae pubes, pronoque in litora saltu
Emicat. egreditur pariter Tritonia Pallas,
Hortaturque sequi juvenem, sic deinde loquuta.
Telemache o mea cura, pudor procul omnis abesto
Jam pelagi emenso stagna alta, ut fata parentis
Quae sunt cumque tui, noscas; queis degit in oris, 20
Quae sequitur fortuna, ergo jam Nestora magnum
Certus adi; tentaque, ullos num promere casus,
Consiliumque velit prudens. edisserat ultro
Vera, mone; nec falsa tamen (prudentia regis
Tanta animo) frustra mendaci pectore finget.
At juvenis: tu sterne viam, tu praecipe ritus
Compellandi, inquit, primos: harum inscia rerum
Corda gero, teneroque vigens in flore juventae
Heu vereor tali coram succedere rege.
Cui dea: fide, inquit, primum mens ipsa docebit, 30
Quid sit opus facto; praesenti numine divi
Deinde dabunt. neque enim credo te in luminis oras
Adversis genitum fatis, sine mente deorum.
Dixit, et antetulit celeri vestigia gressu
Diva prior, juvenisque ducem non segnis euntem
Subsequitur, Pyliosque adeunt per gramina stratos.
Heic natos inter viridi compostus in herba
Nestor erat: circum sacris operata juventus
Exta igni properat, verubusque trementia figit.
Qui simul ut videre viros, conjungere dextras 40
Hospitibus progressi ardent per litus, et inter:
Amplexus orant sociis accumbere mensis.
Primus ibi antevolans Pisistratus excipit ambos
Nestorides, captosque manu considere stratis
Pellibus invitat resoni prope caerula ponti.
Jamque ultro dans exta viris fumantia, et auro
E solido cratera implens sic voce Minervam
Affatur. supplex Neptuni numen adora
Hospes, ait, cujus placidi sollemnia adestis
Ad sacra. postquam autem libaveris ipse precatus 50
Ore deos, comiti pariter cratera rigentem
Tende manu, post te superis ut libet honorem.
Auxilio divum nemo non indigus: ille
Sed quoniam nostro propior pubescit in aevo,
Hunc tibi florentem primo cratera corono.
Dixerat, inque manus spumantem munere bacchi
Dat subito. capit illa datum, praelataque gaudet
Munere, et hac regem Neptunum voce precatur.
Audi me, Neptune pater, concedere vota
Nec pigeat, supplex quaecumque e pectore fundam. 60
Nestoris o! primum, gnatorum et Nestoris ingens
Gloria stet: semper Pyliis dein omnibus adsis
Sanguine honoratus sacro caesisque juvencis.
Da quoque, uti, gesta bene re, quam propter adivit
Haec loca Telemachus, patriae tecta alta revisat.
Sic diva, et nutu fecit rata dicta potenti
Omnia. tum comiti craterem tradit, et ille
Vota eadem peragit Neptuno, atque impiger haurit
Libati florem laticis. simul excita pubes
Pars adolet flammis versans, pars viscera tosta 70
Detrahit, in partesque secans convivia ducit.
Inde ubi pulsa fames, compressaque cura bibendi,
Alloquitur Nestor tacitos, ac talia fatur.
Nunc equidem satius duco, postquam ardor edendi
Cessit, ab hospitibus veniendi discere caussas,
Et quaecumque libet. quinam ergo dicite, et unde
Per freta salsa viri nostras venistis ad oras?
Ullane vis cogit? praedonum an more per altum
Ire juvat, vitamque feris exponere ventis
Exitium late dirum clademque ferentes? 80
Haec senior. fidens animi cui talia reddit
Telemachus; fidentem etenim Tritonia virgo
Fecerat, optati quaerentem ut fata parentis
Inclita apud tardos sequeretur fama nepotes.
O Neleïade decus ingens Nestor Achivum,
Poscenti sumus unde, ultro tibi vera fatebor.
Sylvosa ex Ithaca vestras adnavimus oras;
Res privata viae caussa est, non publica: patrem
Quaerimus, auditum referat fors sicubi fama,
Magnanimum Laërtiaden, quem Pergama tecum 90
Evertisse ferunt pugnantem, atque Ilion altam.
Jam Danaum, quotquot fuerunt ad moenia Trojae,
Occubuit quo quisque loco, quo funere, nobis
Fama tulit. mortem voluit tantum illius unam
Juppiter ignotam, nec dicere sustinet ullus,
Queis cecidit terris; inimicum an sanguine litus
Imbuit, an fluctus inter submersus ab aestu?
Ergo ad te supplex venio, genibusque volutus
Te precor o! si forte velis mihi fata referre
Exstincti leto tibi visa, aut auribus hausta 100
Alterius sermone. illum nempe edidit unum
Ante alios homines miserum quondam optima mater,
Invisumque diis: quare non ulla profari
Cura mei, quaecumque tuo sub pectore servas,
Impediat. quin cuncta refer, si fortis Ulysses
Ille meus quondam genitor tibi tempore in ullo
Profuit iliacis, ubi passi plurima, campis:
Illa ego te per dura precor, vera omnia redde.
Talibus oranti Nestor Gerenius infit. 110
Dicam equidem tibi vera, hospes, me per mala quando
Adjuras, Phrygio quae quondam in litore Graji
Pertulimus, latas errando aut classe per undas
Ad praedam, saevus quo nos ducebat Achilles;
Aut etiam Priami bellando ad moenia; ubi atro
Funere tot pubis nequidquam exstincta Pelasgae
Lumina sunt, primi heroes. mavortius illic
Ajax, Pelidesque jacent, aequandus et ipsis
Dis Patroclus; natus jacet illic insuper una
Antilochus, mea cura, et cursu fortis et hasta.
Sed quid ego haec autem memoro mala dira? quis illa 120
Enumeret seclis mortalibus omnia fando?
Non si vel quinos exactis mensibus annos,
Vel senos perstans Grajum scitabere cladem,
Scilicet audires omnem. longissima rerum
Suppeteret series, tuque ante revisere malles
Defessus longo patrios post tempore fines.
Namque novem durando annos obsedimus urbem
Omnia tentantes; vix finem Juppiter aequus
Adnuit. haud illic animi sollertia cuiquam
Par fuerat: vafer arte omnes vincebat Ulysses, 130
Omnimodisque dolis genitor tuus, ortus ab illo
Si tamen es, ceu verba notans, vocemque loquentis
Admirans video; tuque ipse fatebere, nullam
Facundae similem magis olli munere linguae.
Non umquam nobis animi sententia discors,
Seu populi in coetus irent, seu fida Pelasgi
Optarent responsa eadem prudentia, et una
Mens ambobus erat semper, felicibus usa
Consiliis argiva phalanx ut vinceret hostes.
At Priami postquam populatam incendimus urbem, 140
Ingressique rates Phrygia arva reliquimus, acer
Juppiter Argivis statuens in pectore tristem
Ad patrias reditum sedes, diversa profectos
Per freta sparsit agens; neque enim legesque colebant
Justitiamque omnes. quin et pars acta nefandis
Suppliciis memorem sensit Tritonidos iram,
Quae geminos inter misit certamen Atridas.
Concilium in magnum hi frustra late undique Grajis
Sub noctem haud rite adcitis (venere gravati
Namque epulis omnes atque icti corda lyaeo) 150
Farier aggressi, populos quae caussa vocandi.
Atque ibi tunc properare fugam Menelaus Achivos,
Et ventis dare vela jubet, pelagoque redire:
Major at Atrides prohibet, populumque morari
Imperat, ac magnos aris indicit honores
Palladis iratae sperans placare furorem.
Demens: qui vano nescibat pectore, divum
Nec subito verti mentes, nec flectier iras.
Sic dum illi alternis inter se vocibus acres
Contendunt, magno circum clamore Pelasgi 160
Surrexere animis studia in contraria versi.
Ergo illam somno fessos laxavimus artus
Per noctem variis turbati pectora curis;
Quippe Jovis gravis ira super crudele ferebat
Non dubiis damnum signis. jam reddita caelo
Lux fuerat, pelago puppes deduximus altas,
Impositisque opibus conscendere jussimus agmen
Femineum. sic pars divisa Agamemnona magnum
Restitit observans; pars autem cetera abimus
Caerula verrentes Nerei; nec tarda per undas 170
Classis iter carpebat, ubi deus aequora stravit.
Appulimus Tenedum, et sacra instauramus ad aras,
Quamprimum optantes patrias contingere terras,
Desertosque lares; sed nondum Juppiter alto
Adnuerat caelo reditum discordibus urgens
Pectora consiliis. nam quos ducebat Ulysses,
Navibus avecti relegunt iter omne, futurum
Scilicet id magno sperantes munus Atridae.
Ast ego cum ratibus, quae sunt mea signa sequutae,
Fugi fata deum metuens, et martius una 180
Tydides mecum fugit socia agmina ducens.
Tardior ipse etiam properans Menelaus eodem
Venit, et in Lesbo dubios deprendit, an altum
Praestet classe Chium supra contendere cursum
Undisonam ad Psyriam, quae laeva in parte jacebat;
Anne Chium subter, ventosa ad saxa Mimantis?
Signa quoque a divis placuit deposcere: at illi
Auspicio certos medium jussere per aequor
Tendere in Euboeam, brevior qua meta laborum.
Adspirant aurae in puppim: secat acta carina 190
Piscosos propere tractus, seraque Gerestum
Nocte subit. nos multa deo, qui praesidet undis
Emensi maria alta, boum succendimus exta.
Quarta adeo roseo fulgebat candida caelo
Orta dies, salvasque rates deduxit in Argos
Tydidae pubes mavortia. litus et ipse
Optatum tetigi Nelea ad moenia cursum
Classe tenens placidis in fluctibus; aura nec umquam
Desiit, ut primum venit data munere divum.
Haec reditus mea sors; potui nec scire Pelasgum 200
Qui rapido servati aestu, quive aequore mersi.
Illa tamen, quaecumque audivi sede receptus,
In patria referam, nec tu celabere, ut aequum,
Quae fas scire. ergo salvos rediisse secundo
Myrmidonas cursu perhibent, quos fortibus hastis
Insignes magni natus ducebat Achillei.
Progeniem Paeantis item feliciter isse
Fama Philoctetem; Cretamque reduxit ovantes
Idomeneus socios, martis quibus ira pepercit,
Servavitque omnes pelago, jam nostis et ipsi, 210
Credo equidem, quamquam colitis distantia regna,
Major ut Atrides rediit, subiitque nefandum
Exitium Aegisthi sublatus fraude: sed ipse
Mox graviter commissa luit, poenamque rependit.
Scilicet et caeso gnatum superesse parenti
Usque juvat: patriae necis ultor venit, et hostem
Aggressus poenas scelerato e sanguine sumpsit.
Tu quoque care puer non olli corpore dispar
Egregio, macte esto animis: te postera narrent
Secla virum, laudesque tuas ad sidera tollant. 220
Finierat. contra breviter cui natus Ulysse:
O decus eximinum Nelide Nestor Achivum,
Ille nefas ultus dirum est, tantisque Pelasgi
Pro meritis referent memores praeconia laudum,
Queis ingens decus usque viri nomenque manebunt.
O mihi si pariter tantas dent numina vires,
Queis et ego ulcisci valeam violenta procorum
Flagitia, et diros ausus! sed tale pararunt
Non mihi di munus, nec tam felicia patri
Fata meo: proin dura licet sint, ferre necesse. 230
Cui Nestor: quando es, dixit, nunc talia fatus.
Nec me, ambire tuae multos connubia matris,
Praeterit, atque domi te invito serpere cladem
Horrendam. sed fare, fugam num sponte capessis,
Anne odia expertus, jactante oracula vulgo?
Fors etiam, si quid veri mens augurat, olim
Adveniet tantos hominum qui comprimat ausus,
Sive fuat solus, sive una Graja juventus
Conjurata scelus justis ulciscier armis.
Quod te si praesens carum tam Pallas haberet, 240
Quam Laërtiaden habuit sub moenibus olim
Dardaniis, ubi multa sumus fata aspera passi;
(Namque ego non ulli manifesto numine adesse
Caelicolas vidi, semper Tritonia ut olli
Adfuit:) illa adeo si carum te quoque haberet,
Credo equidem invisos nequidquam oblita hymenaeos
Ista omnis juvenum turba insidiosa doleret.
Dixerat. ille imo ducens suspiria corde:
Numquam ego, quae jactas tam laeta haec, adfore sperem,
O senior: spondes nam magna, auditaque tantum 250
Attoniti mira replent dulcedine pectus.
Sed non, et faveant si di, contingere credam
Posse mihi tam laeta: haud rerum hic volvitur ordo.
Sic ille. excepit Pallas sic deinde loquuta:
Quod tantum, sate Ulysse, tibi scelus excidit ore?
Dis facile est servare virum, longinquus et absit
Ille licet, solisque errans procul exsul in oris,
Si tantum voluere. domum ipse revisere serus,
Multaque perpessus malim, quam sede receptus 260
Concidere in patria, ceu magnum Agamemnona dicunt
Incautum cecidisse nefando conjugis astu,
Aegisthique dolis. di tantum avertere funus
Triste viri nequeunt, quando jam tempora mortis
Lex certa attulerit, Parcarum et jusserit hora.
Haec dea. Telemachus sed non his laetior infit:
Mittere tempus, ait, jamque isthaec Mentor, et aegro
Projicere has animo curas: haud amplius olli
Stat reditus. misero mortem supera alta tenentes
Caelicolae irati supremaque fata pararunt. 270
Nunc alia exquiram potius, scitabor et ipsum
Nestora, quo nullus novit prudentior alter
Justitiam: regnans etenim tria saecula vidit.
Ergo age Nelide Nestor dic vera roganti:
Ille Mycenaeus magnorum ductor Achivum
Quo periit leto domitus, queis frater in oris
Tunc Menelaus erat, quave ipsum perfidus arte
Perdidit Aegisthus non par congressus ad arma?
Martius an patrium nondum Menelaus in Argos
Venerat, ignotis etiam tum finibus errans; 280
Ille autem, furto gaudens, hunc funere mersit?
Talia quaerebat: domitor quum Nestor equorum:
Haec tibi vera quidem referam, puer, inquit, et omnem
Expediam seriem, quam tu quoque volvere tecum
Nec dubio indicio, tacita nec mente videris.
Nam vivum phrygiis rediens Menelaus ab oris
Si foret Aegisthum nactus, non pulvere quisquam
Aggesto extincti corpus texisset humandum,
Sed canibus data praeda feris lanianda per agros
Alitibusque, procul caris jacuisset ab Argis; 290
Nullaque Acheïadum plorasset funera: tantum
Sustinuit tentare nefas, ausoque potiri.
Nos Priami circum bellando praelia muros
Dura pati longum dum cogimur, ille sequutus
Otia secessu in placido praedivitis Argi
Saepe Agamemnonios corrumpere lentus amores
Tentabat furtim. saepe aversata nefandum
Pulcra Clytemnestre facinus, crebroque petita
Abnuit, exstincto nondum mutata pudore,
Concipiensve animo fraudem, bona scilicet ipsa 300
Per sese; fidusque super custodia vates
Consiliis aderat semper, cui conjugis omnem,
Pergama quum peteret, curam mandarat Atrides.
At miserum statuere deum quum fata perire,
Ille procul scopuli deserto in litore vatem
Alta volens intra duxit sua limina nympham.
Multa boum sacras tum dona incendit ad aras,
Multaque suspendit simulacra argentea, et aurum,
Vestemque, insigni spem praeter amore potitus. 310
Interea a Troja reduces, Menelaus, et ipse,
Nos inter junctique animis junctique carinis
Classe ferebamur volucri per caerula Nerei.
Ast ubi Cecropidum sacram pervenimus arcem
Sunion, Arcitenens telum jaculatus ab axe
Perculit in celsa Menelai puppe magistrum
Haerentemque manu clavo, cursusque regentem,
Phrontin Onetoridem, quo non praestantior alter,
Quum fureret gravis ira sali, deducere naves
Fluctibus in rapidis, dirosque lacessere nimbos.
Ergo licet cursusque simul ventique vocarent, 320
Restitit, ut socium terrae mandaret, et umbris
Mitteret inferias. sacris dein rite solutis,
Postquam altum petiit, Maleaeque ingentia saxa
Contigit, altitonans olli quoque Juppiter omnem
Exciit immisso ventorum turbine pontum
Attollens altis aequales montibus undas.
Dividitur classis: pars Cretam abrepta resedit,
Qua fluit, ac placidis intersecat arva Cydonum
In mare prorumpens formosus Iardanus undis.
Stabat acuta silex Gortynia litora contra, 330
Dorsum immane mari glauco, qua fluctus ab austro
Truditur ad laevam sub Phestum, et frangitur ingens
Haud scopulo ingenti adlisus. vix puppibus actis
Huc vento nautae mortem effugere; sed undae
Ad cautes et saxa citas fregere carinas.
Quinque alias longe stridentia flamina diti
Admovere rates Aegypto; ignotaque gentis
Litora dum lustrans multum late undique et aurum
Et varias Menelaus opes conquirere certat,
Arte dolum celans Aegisthus funera fratri 340
Intulit, ac populos magna ditione subegit.
Septem illum perhibent annos tenuissse Mycenas
Imperio summo: post anno denique ab urbe
Cecropia rediens octavo clarus Orestes
Ipsius exitio venit, caedisque paternae
Ultor atrox sontem crudeli vulnere stravit.
Quaque idem Argivis epulis in funere matris
Aegisthique dedit, Menelaus venit eadem
Luce domum revehens, quantum sufferre carinae
Vix poterant, ingens argenti pondus et auri. 350
Et tu adeo remea, patriamque invise relictam
Desertisque bonis, intraque furentibus aedes
Dirorum juvenum manibus, ne cuncta vorantes
Diripiant, aliena absens dum regna pererras.
Hortor adire tamen Menelaum, atque est tibi nostri
Si qua fides, etiam jubeo. namque ille Pelasgum
Ultimus in patriam nuper devenit ab oris,
Unde hominum sperare fugam certamque salutem
Auderet nemo, si quem vis improba primum
Nimborumque furor tam vastum egisset in aequor; 360
Unde etiam pennis ipsae tranare volucres
Annum intra nequeunt: tantum patet, ac furit aestu
Horrendo. jamque ipse tuis freta salsa sequutus
Cum sociis, navique illuc felicibus ito
Auspiciis. vis et potius discedere curru?
Et currus aderunt, et certi ad frena jugales,
Et, mea vis, gnati, qui te comitentur euntem
Hinc Spartae ad muros, Menelai et regia tecta.
Quo simul ac venies, tibi dicat vera, precare;
Nec tamen ipse (odit prudens mendacia) fallet. 370
Dixerat. interea sol occidit, et ruit atra
Nox caelo, farique ollis Tritonia coepit.
Sic usus poscit, Nelides; recta profaris
Omnia. Nunc vero pingues et findite linguas,
Et latices miscete sacros: libemus ovantes
Neptuno superisque diis, mensisque relictis
Curemus (nam tempus adest) jam corpora somno.
En abiit lux sub tenebras, neque tardius aequum
Ducere sollemnes epulas in honore deorum;
Sed, quo res vocat, ire. haec ut Jove nata loquuta est, 380
Haud mora fit; subito dicta audivere monentis.
Dant manibus circum puros ex ordine fontes,
Craterasque ferunt magnos, et vina ministri
Omnibus infundunt in pocula. tum super ignem
Injiciunt linguas de more, iterumque lyaeum
Surgentes libant. postquam sitis omnis abacta,
Expletusque ardor libandi; Pallas, et una
Telemachus forma insignis contendere gressus
Ad navim optabant. vetuit sed Nestor abire
Increpitans dictis, atque haec super addidit ore. 390
Juppiter avertat, dique hoc stellantis olympi
Dedecus! ad navim vosne hinc fugietis euntes
Sedibus a nostris? non haec desertaque tantum,
Nec spoliata adeo domus est, ut tegmina desint
Purpurea, et pictae laenae, queis mollia possit
Membra simul dominus, simul hospes nocte fovere.
Adsunt et chlamydes, et pictae tegmina vestes,
Instratique thori: numquam generatus Ulysse
Magnanimo hic juvenis curvae tabulata carinae
Pernox dura premet, dum spiritus hos reget artus, 400
Tectaque dum nostri servabunt regia nati
Hospitibus faciles, quicumque haec limina adibunt.
Quae postquam sic fatus erat Neleïus heros,
Diva statim: o senior, ceu par, bene consulis, inquit,
Atque age Telemachum dictis parere jubeto,
Quandoquidem meliora putas, ille alta sequutus
Te sub tecta, nigrae per opaca silentia noctis
In thalamo jaceat. contra hinc ego certus abibo,
Ut sociis addamque animos et singula mandem
Solus enim multos inter sum grandior annis 410
Florentes aevo juvenes, quos mutuus ardor
Telemacho comites paribus conjunxit in annis.
Una illic recubare juvat: lux crastina caelo
Reddita ubi veniet, fortes Cauconas adibo,
Aeraque jam longo mihi tempore debita, poscam.
Tu vero hunc juvenem, tua quando ad limina venit,
Ne pelago committe; rotis invectus at altis
Gnatorum comitante aliquo per aperta viarum
Expediat cursum; geminos curru adde jugales
Et magnis validos animis et cursibus acres. 420
Haec ubi dicta dedit, fugit Tritonia virgo
Versa aquilae in formam: subito stupor omnibus ora
Attonitis visu pressit; miratus et ipse
Ante alios monstrum senior dextramque prehendit
Telemachi, placidoque haec insuper edidit ore.
Non ego te pulcrae spero fore laudis egenum,
Sic adeo juvenem quum di comitantur euntem.
Haud hic haud alius caeli supera alta colentum,
Ni Jovis armipotens soboles fortissima virgo,
Quae validum pariter miro tibi honore parentem 430
Clarabat Danaos inter. salve dea, salve,
Atque adsis venerata, meae non invida laudi,
Et thalami sociae, natis et semper amica.
Ipse tibi: vitulam, lata quae fronte superbit
Indomita, et collo nondum juga sensit aratri,
Mox feriam, fulvumque inducam cornibus aurum.
Sic vovit senior: non aspernata voventem
Audiit e caelo Pallas. dein limina ad alta
Cum generis natisque heros processit, et una
Assedere thoris variisque sedilibus omnes. 440
Queis subito Nestor magnum venientibus ultro
Implevit cratera mero, quod fida per annos
Servatum undenos tum primum serva relevit.
Hoc implet cratera mero, libansque Minervae
Vota facit supplex natae Jovis aegida habentis.
His demum exactis, perfecto munere divum,
Quisque suos fessu somno petiere penates.
At non Telemachus: namque illum divite Nestor
In lecto, placida voluit requiescere nocte
Aedibus in propriis, ubi porticus alta sonabat; 450
Quem juxta accubuit bello Pisistratus acer,
Impubes qui regis adhuc vernabat in aula.
Nec minus ipse alta penetrali in sede receptus,
Stravit ubi lectum conjux, dedit aegra sopori
Membra senex, curasque simul sensumque reliquit.
Postera quum caelo surgens aurora refulsit,
Mollibus e stratis tollit se Nestor, et altis
Egrediens tectis, ubi structa sedilia stabant
Ante fores cano de marmore et uvida rore
Semper odorato, senior consedit, ut olim 460
Inclitus ante heros Neleus considere suerat.
Sed pater ad stygias erebi descenderat umbras
Jam domitus fato, regnique potitus habenis
Nestor ibi residebat Achivum maxima fama
Sceptra tenens. circum nati venere frequentes
E thalamo egressi, Stratiusque, et fortis Echephron,
Perseusque, Aretusque, et divis par Thrasymedes.
Additur his etiam sextus Pisistratus: una
Telemachum ducunt, juxtaque in sede reclinant.
Ad quos tum senior Nelides talibus infit: 470
Protinus o gnati, quae fert mea corde voluntas,
Perficite, armisonae quamprimum ut sacra Minervae
Rite feram, quae clara dei ad sollemnia venit.
Ergo alius campos properans petat, et mihi pastor
Ocуus intacta ducat cervice juvencam:
Telemachi ast alius socios in litore stantes
Evocet huc omnes, geminis in puppe relictis.
Atque aliquis jubeat clarum Laërcea adesse,
Cornibus ut vitulae lunatis illinat aurum.
Vos mecum remanete alii, famulasque monete, 480
Sollemnes curent epulas per regia tecta,
Et sedes et ligna ferant et fluminis undam.
Vix haec; festinantque omnes. jam rure juvenca
Venit, Telemachi pariter venere sodales,
Jussus et ipse faber venit secum omnia portans
Instrumenta artis: resplendet malleus olli
Aereus in manibus, forceps et daedala, et incus.
Stat pariter visura suos bona Pallas honores
Caeruleo delapsa polo, tum protinus aurum
Expediit Nestor: capit ille, et cornua circum 490
Arte linit, divae spectaclum dulce, juvencam.
Hanc Stratius, fortisque una ducebat Echephron;
Laeva florentem e thalamo cum fonte lebetem
Aretus, dextraque molas frugesque ferebat
In calathis. retro Thrasymedes stabat acuta
Jam jam caesurus vitulae capita alta securi,
Et pateram juxta Perseus retinebat. at undam
Praecipiens frugesque sacras, multumque precatus
Pallada, et evellens summo de vertice setas
Ignibus injecit positis libamina Nestor. 500
Continuo validum Thrasymedes impulit ictum
Insurgens: nervos cervice excepta bipennis
Abscidit, exanimemque solo dedit. aurea ad astra
Attollunt nataeque, nurusque, et regia conjux
Eurydice, Clymeni gnatarum maxima, voces.
Adstantes famuli lata ut tellure jacentem
Erexere bovem, jugulo Pisistratus ensem
Abdidit. erupit postquam de vulnere sanguis,
Deseruitque calor vitam, trepidantia membra
Divisere alacres, et rite in frusta secarunt. 510
Hinc ubi texerunt multa pinguedine circum
Cuncta involventes, iterumque iterumque plicantes,
Ligna super libans latices torrebat ad ignem
Ipse senex: illum juxta verua alta tenebat
In manibus quina fumantia cuspide pubes.
Postquam torruerant armos, atque exta vorarant,
Secta minutatim longis quoque cetera figunt
In verubus, ponuntque super crepitantia flammis.
Telemachum interea Polycaste candida lavit
Ultima Nelidae natarum aetate puella. 520
Quae postquam nitido totum perduxit olivo,
Imposuitque humeris chlamydem tunicamque recentem,
Divis ambrosio par immortalibus ore
Exiit e solio, ac magnum prope Nestora sedit.
Sic ibi propositis dapibus vescuntur, et igni
Omnia diripiunt, puerique sedentibus atrum
Aurea surgentes fundunt in pocula vinum.
Et jam finis erat; saturis quum maximus heros:
Ite agite o gnati, dixit, pulcrumque comantes
Ducite cornipedes altoque adjungite curru. 530
Jusserat: illi autem non segnes jussa capessunt,
Continuoque acres curru junxere jugales.
Nec minus et, servare penum cui tradita cura,
Fida tulit cererem custos, et munera bacchi,
Atque solent vesci queis magni obsonia reges.
Insilit in currum juvenis generatus Ulysse
Primus: eum juxta scandens Pisistratus heros
Nestorides cepitque manu retinacula, et acres
Increpuit bijugos. illi fugere volucri
Lata per arva fuga linquentes moenia retro. 540
Sic celeres totam per lucem ivere; sed undas
Quum subiit sol almus, iterque nigrescere coepit,
In Pheras venere citi, tectisque Dioclis,
Quem satus Alphaeo Ortilochus produxit in auras,
Hospitio excepti merito sub nocte quierunt.
Inde ubi se ostendit roseae Titanidos ortus,
Sub juga cornipedes ducunt, curruque locati
Limina tectorum resonantiaque atria linquunt.
Instat equis auriga alacer, tortoque flagello
Admonet ad cursum: simul illi sponte volantes 550
Corripuere viam, immissique feracibus agris,
(Tantus agit namque ardor equos) venere laborum
Ad finem, prono Phoebus dum cedit olympo,
Et late nox аtrа solum complectitur umbris.
HOMERI ODYSSEAE LIBER QUARTUS.
Vallibus in curvis vastam Lacedaemona cursu
Ingressi juvenes praecelsa minoris Atridae
Tecta petunt, regemque adcitos undique multos
Inveniunt cives inter tum forte parantem
Optatos una gnati gnataeque hymenaeos.
Ille quidem natam Pyrrho armipotentis Achillei
Fulmineae soboli, dura inter praelia martis
Jam Priami ceu pactus erat sub moenibus altis,
Adnueratque pater, perfecto tempore divum
Curribus invectam celsis mittebat ad arces 10
Myrmidonum, qua regna gener ditione tenebat.
At nato prolem jungebat Alectoris almam
Spartana de gente, olli quem serva crearat
Pulcra seni fortem Megapenthem. germina namque
Nulla dii tribuere Helenae, postquam edidit ipsi
Hermionem forma Veneri non cedere dignam.
Ergo omnis festo resonabat regia coetu,
Finitimique aderant populi, civesque vocati
Munere gaudentes. quos inter dulce canebat
Aurea plectra ciens vates, geminique canentis 20
Ad vocem juvenes tollebant corpora saltu.
Interea primo tectorum in limine stabant
Telemachusque heros, et Nestoris inclita proles
Sublimes in equis, quos vidit ut acer Atridae
Armiger egrediens Eteoneus, ocyus ivit
Nuncius ad regem subiens penetralia, et olli
Adstitit, atque prior breviter sic fatus ad aurem est.
Stant gemini juvenes foribus, Menelaë, sub ipsis
Assimiles magni Jovis almo e sanguine proli.
Ergo age fare, alto bijugos num solvere curru 30
Praecipis, anne alias quaesitum mittere sedes?
Cui subito iratus graviter sic flavus Atrides
Orsa refert. adeo malesana haud ante gerebas
Corda Boëthide, puero nunc digna profaris.
Hospitia experti multorum has denique salvi
Venimus ad sedes, ubi saltem Juppiter aequus
Nos utinam servet placidos, finemque laborum
Det pater. hospitibus celerans i solve jugales,
Atque ipsos intro duc ad convivia coram.
Jusserat: ille autem, famulis per tecta vocatis, 40
Sedibus erupit properans, comitesque sequuti
Fumantes pulcro solvunt temone jugales,
Et statuunt ductos plena ad praesepia, fessis
Farra ministrantes et mixtae gramen avenae.
Dein vacuum acclinant septa ad lucentia currum,
Ac juvenes ducunt tecta intra regia. at illi
Omnia lustrantes late penetralia regis
Mirantur; nam tota vident splendescere solis
Luce velut clara, et radiantis imagine lunae.
Postquam oculos laeti cupidos per cuncta tulere, 50
Delapsi irriguum studio petiere lavandi
Marmoreo in labro fontem: dein flumine lotos
Atque oleo nitidos ut circum rite ministrae
Vestibus induerunt pictis tunicaque recenti,
Ambos Atridae vicina in sede locarunt.
Invergunt lymphas manibus, quas lucidus auro
Urceus irrorat supra, purumque fluentes
Subjecti excipiunt argentea labra lebetis.
Ponunt et mensas juxta, cereremque canistris
Expediunt, cumulantque epulas, et munera didunt. 60
Tum famuli varias patulis in lancibus escas,
Fumantesque armos, et viscera tosta reponunt,
Poculaque ex auro fulgentia. dat simul ollis
Pignus amicitiae dextram, simul accipit heros
Sic fatus: gaudete epulis ante ora paratis
O juvenes; ubi pulsa fames atque ardor edendi
Desierit, qua gente hominum, quibus estis ab oris,
Scitabor saturos. haud certe exstincta parentum
Gloria vestrorum: Jovis alto a sanguine reges
Sceptriferi vobisque genus vitamque dedere, 70
Credo equidem: ignavi nequeunt educere tales.
Dixerat, apposuitque bovis lustralia coram;
Pinguia terga; sibi fuerant quae dona parata,
Illi autem accincti dapibus laetantur opimis,
Protenduntque manus. postquam saturata quierant
Pectora, Telemachus dulcem compellat amicum
Cervice admota, et fidam sic fatur ad aurem.
Aspice, Nestoride, regali fulgida luxu
Atria, splendoremque auri flammantis, et aeris,
Electrumque, argentumque, et secti vim Elephanti. 80
Talis sidereo magni Jovis ardet olympo
Intus opima domus: quanta heic aggesta renidet
Gaza ingens immensa! stupor me scilicet altus
Sensibus attonitis cernentem talia pressit.
Haec ille: at flavus mirantem sensit Atrides,
Ac subito sic orsa refert. o germina cara,
Magnanimi juvenes, nulli contendere magno
Cum Jove fas; olli fulgentia sidera supra
Divitiae sine fine vigent, aeternaque sedes.
Seu vero mecum certet, seu cedere victus 90
Haud renuat quisquam mortali e semine, nulla
Invidia est. multis ego late casibus actus,
Multaque perpessus post anno denique ditem
Octavo tetigi Phoenicem, et litora Cypri.
At prius Aegypti lustratis finibus atros
Aethiopum populos, felicia regna colentes,
Sidoniosque, ipsosque adii devectus Erembos,
Et Lybiam, nascuntur ubi cum cornibus agni,
Terque venit longum rediens faetura per annum.
Non dominus, non pastor eget, nec deficit umquam 100
Caseus, aut agni molles, aut copia lactis,
Plena sed usque novae distendunt ubera faetae.
Interea dum multa parans his jactor in oris,
Leto alius fratrem domuit, nil triste timenti
Insidians furtim malefidae conjugis astu.
Sic regno non sponte, opibus neque laetor adeptis.
Haec tamen a patribus, vita si forte fruuntur,
Nota reor vobis. Priami quis nesciat urbem,
Imperiumque Asiae magnum, versosque penates 110
Barbaricis dites opibus, quos aspera passus
Multa diu saevo populatus marte subegi?
Sed mihi nunc utinam tantum vel tertia rerum
Pars foret; incolumes contra vivique manerent,
Idaeum ad Xanthum qui tum periere sub urbe
Dardania, longe caris heroes ab Argis.
Quos ego dum plorans curarum turbine pressus:
Heu queror amissos, saepe in penetralibus aeger
Desideo, luctuque animum depascor amaro,
Si qua mihi hinc veniant solatia: luctus at ipse 120
Deserit interdum miserum, vivitque sub imo
Corde dolor. neque enim longa est speranda voluptas
Tristibus a lacrimis; vix sensibus hausta recedit.
His tamen heu miserum me frustra ex omnibus unus
Ante alios cogit tabescere, qui neque dulces
Carpere me somnos umbrarum in nocte silenti,
Nec memorem gaudere epulis sinit: horrida namque
Grajugenum nemo pro me discrimina rerum:
Pertulit, infelix heros quot passus Ulysses.
Et nunc ille quidem fatis urgetur iniquis, 130
Curarum haud ullam requiem, finemque laborum
Inveniens; meque urit atrox dolor ipsius ergo
Atque agitat sine fine incertum, an vivere credam,
An periisse usquam? flet rарtum perdita luctu
Penelope, flet Laërtes, atque inclita proles
Telemachus, parvum liquit quem classe profectus,
Dixerat: huic patrius moerentia pectora strinxit
Altus amor, cujus nomen vix auribus hausit,
Continuo ex oculis lacrimas effudit obortas
Purpuream obtendens ante ora humentia vestem. 140
Sensit id Atrides, dubiaque in mente volutat,
Sollicitumne sinat cari meminisse parentis,
Occupet an primus lugentem, ac singula pandat?
Anceps ille suo volvit dum talia corde,
Venit odoratae linquens penetralia sedis
Tyndaris, ingreditur qualis florentia Cynthi
Per juga Dyctinna, et lateri sonat aureus arcus.
Protinus huic sedem rutilantem Adrasta locavit,
Formosumque super lana e lucente tapetem
Alcippe stravit. stat juxta candida Phylo, 150
In manibus calathum retinens, quem pignus amoris
Perfectum argento e nitido donarat habendum
Magnanimi Polybi conjux Alcandra, ubi dives
Alta canopaeis tollit se regia Thebis.
Ille duo dederat Menelao argentea labra,
Et tripodas geminos, atque auri dena talenta;
Ast Helenae non parca super dedit optima conjux
Auratamque colum, calathique volubile textum
Argenti summas auro ludente per oras.
Obtulit hunc olli plenum tum stamine Phylo 160
Rite laborato: supra colus aurea fulget
Tincta gerens violae nigrantis vellera fuco.
Ut primum assedit, plantasque innixa locavit,
Formosum tali sermone affata maritum est.
Nossene fas hominum qua sint ab origine creti,
Atrida, nostros qui nunc adiere penates,
Hi juvenes? vanam seu mendax fallat imago,
Seu moneat verax, dicam, quando ipse profari
Fert animus, tacitaque vetat consistere lingua.
Non ego tam simili vel nympham corpore vidi, 170
Vel puerum (cernentis adhuc stupor occupat ora)
Quam similis magni nato est hic omnia Ulyssei
Telemacho, puerum quem quondam in sede reliquit
Dulichia genitor, me propter tota furentem
Graecia quum phrygios obsedit milite campos.
Talia dicenti flavus respondet Atrides.
Quae conjux te cura, eadem me pectore in imo
Sollicitat: sic ille pedes, sic ora gerebat,
Brachiaque, obtutumque, et flavo in vertice crines.
Nunc quoque dum memoro, quantas Laërtius heros 180
Indomitus curas pro me, quantosque labores
Hauserit, ille genas lacrimis perfudit obortis
Purpuream obtendens ante ora madentia vestem.
Talia dum jactant; subito mirantibus infit
Nestorides. magnorum Argivum o maxime ductor
Cura jovis Menelae, vafri, ceu reris, Ulyssei
Progeniem cernis, nec te tua lumina fallunt.
Sed prohibet juvenem pudor atque modestia fari
Multa heic te coram, cujus ceu numinis ambo
Huc primum advecti dio pendemus ab ore. 190
Me vero huic comitem genitor Neleïus heros
Addidit; afflictis namque hinc solatia rebus
Auxiliumque malis sperans te invisere avebat,
Si quid opis misero, si qua est via certa salutis.
Heu nati misera est parvi sors! aspera rerum
Perpetitur puer usque haud multis septus amicis
Patre absente diu. talis fortuna fatigat
Telemachum; vacuis jamdudum a sedibus olli
Carus abest genitor, nec qui fera damna repellat
E populo infensa super ullus in urbe relictus. 200
Nestorides sic fatus erat, quum laetus Atrides:
O mihi quam cari socii nunc cernere gnatum,
Affarique datur, qui saevo in turbine belli
Tot subiit casus pro me, quemque omnibus unum
Anteferens reducem donis cumulare parabam,
Juppiter incolumi cursum si classe dedisset.
Olli urbem patrios statuissem ac tecta per Argos
Ex Ithaca adcito cum gaza omnique suorum.
Cum numero, natoque; meisque ex urbibus una
Olli cessisset veteri vacuata colono. 210
Saepe eadem sedes nobis atque una fuisset
Certa domus, junctosque animis concordibus usu
Dividere alterno nil quisset, ferrea nostros
Ante oculos nigro quam mors velasset amictu.
Sed superi invidere mihi bona tanta, nec illum
Ad patrios referunt longo post tempore fines.
Sic ait, ac tepido maduerunt lumina fletu
Omnibus: aligero flebat Jove Tyndaris orta,
Telemachusque, satusque Atreo fortissimus heros.
Nec tibi Nestoride caruerunt fletibus ora 220
Saeva recordanti dilecti funera fratris
Antilochi, magno victum quem vulnere quondam
Filius Aurorae stygias demisit ad umbras.
Hunc sibi tum raptum moerens ita farier infit:
Te meus ante alios genitor dicebat, Atrida,
Consiliis clarum, quoties tua facta revolvens
Narrabat senior poscentibus omnia natis.
Quare etiam si forte licet, parere monenti
Ne pigeat: non ulla mihi nam flere voluptas
Post epulas. tales referat sine crastina curas 230
Orta dies; neque enim miseris, qui morte quierunt,
Invideo lacrimas supremaque munera leti.
Post obitum quippe unus honos mortalibus aegris
Hic superest tondere comas e vertice summo,
Ac tristes de more genas perfundere fletu.
Heu subiit letum non ultimus inter Achivos
Frater et ipse meus notus tibi: non ego praesens
Olli aderam, sed fama tulit non vana, fuisse
Antilochum pedibusque acrem jaculoque valentem.
Talia Nestorides, quem contra excepit Atrides: 240
Quandoquidem sic ipse mones, et pectore sensus.
In tenero versas dignos majoribus annis
Egregio genitore satus, quem laudibus aequas
Aemulus; haud magnum prolem cognoscere certam
Illius est, аltus cui Juppiter adnuit ultro
Connubium felix et primae lumina vitae,
Adnuit ut facilis Nelidae, quem lare jussit
In patrio molli placidum gaudere senecta,
Consilioque bonos atque hasta cernere natos;
Inceptos praestet fletus abrumpere, jamque 250
Instaurare epulas. vos o manibus date fontes
Nunc pueri; cras tempus erit sermonibus aptum
Telemacho pariterque mihi. nec plura loquutus
Conticuit: properat puros invergere rores
Asphalion, rursumque alacres ad pocula dextras
Porriciunt juvenes, dapibusque fruuntur opimis.
Atque ibi pulcra novam versans in pectore fraudem
Tyndaris immiscet medicata in pocula succum
Adversumque irae et ducentem oblivia luctus.
Hauriat hunc si quis, non tristi sparserit imbre 260
Ora per integram lucem, non saeva parentem
Si rapiat misero Parcarum dextera utrumque
Nec videat coram si fratrem aut germina cara
Vulnifico concisa peti per corpora ferro.
Talem gnata Jovis succum formosa potentem
Servabat, Polydamna uxor quem Thonos in oris
Nata canopaeis dederat, qua plurima tellus
Gramina fert. varios pars vitae inservit ad usus,
Pars etiam nocuis corrumpit membra venenis;
Illaque gens omnis medicas exculta per artes 270
Paeonis a prima deducit origine stirpem.
Hunc in plena mero dulci quum pocula succum
Miscuit argivae proles pulcherrima Ledae,
Sic ingressa loqui est. vos o Menelaë, patrumque
Clarorum soboles, pueri (nunc tristia rector
Ille deum, nunc laeta, potest quando omnia, donat,
Alternatque vices:) dapibus gaudete paratis,
Et vario lenite animum sermone quieti
Sedibus in placidis. prior ipsa ex ordine fabor,
Atque unum e multis (neque enim certamina duri 280
Cuncta Ithaci fando sperem percurrere posse)
Expediam Trojae media intra moenia gestum.
Ille etenim quondam non ullo corda labore
Fractus apud Xanthum sua diris corpora plagis
Sustinuit foedare ultro; circumque decoros
Injiciens humeros sordentem ut servus amictum
Dardania est ausus penetrare in moenia furtim
Solus, inops, formamque omnem diversus ab illo,
Qui proceres inter grajos in litore stabat.
Talis erat veniens, cunctosque fefellit in urbe; 290
Trojugenas. non et potuit me fallere quamvis
Corpore mutatus: multis in millibus una
Agnovique virum, dictisque aggressa vocavi.
Ille nihil certi simulata mente referre,
Ingeniique sui primum non immemor omnes
Cunctando impartes versari: mox ubi lotum
Vestibus indueram, et juraram numina magna,
Nil prius Hectoridis dicturam fortibus, atras
Quam rursum ad naves, tentoria et alta redisset,
Consilia expediens tum prodidit omnia Grajum. 300
Sic postquam multos Troum demiserat orco,
Ad socios rediit, luctumque reliquit in urbe,
Commixtum rabie - passis ibi crinibus omnes
Troades implebant moestis ululatibus auras:
Contra laeta mihi? tentabant gaudia mentem
Talia cernenti. veteres nam corde penates
Versa meo optabam, miserandaque damna querebar
Illacrimans, quae multa tulit Venus aspera, quum me
Abstulit a patria gnataque, et conjuge nulli
Sive animis digno seu pulcra cedere forma. 310
Desierat memorans; illamque his vocibus heros
Excipit Atrides. Nulli dubitanda loquuta es
Quamvis magna refers, conjux dulcissima. namque
Vidi ego multorum mentemque animumque sagacem
Heroum late vasto jactatus in orbe;
Sed nondum talem mihi noscere contigit usquam,
Nec dabitur qualis fuerat Laërtia proles.
Magnum etiam facinus quondam fortissimus heros
Ausus equi in latebris, ubi lecti insedimus omnes
Inachidae cladem Phrygibus letumque ferentes. 320
Vix fuimus positi; tu dardana moenia linquens.
Jussa equidem nutuque reor monitisque deorum,
Gloria queis ingens Teucrorum, et pergama curae,
Illuc venisti. vadentem pone sequutus
Protectus clipeo telumque immane coruscans
Deiphobus veniebat. ibi ter robora lustrans,
Attrectansque dolos circum, mentitaque vocem
Uxorum primos iterumque iterumque vocabas,
Nomine quemque suo signans ex ordine Grajos.
Ipse tamen, Туdeique genus, magnoque creatus 330
Laërta vocem simulataque sensimus ora
In medio strati. jamque una adsurgimus ambo
Corpora tollentes, animis in utrumque paratis,
Sive exire, tibi seu respondere vocanti,
Ni vetet obsistens Ithacus teneatque ruentes.
Ergo aliis circum taciturna prementibus ora,
Solus ibi Anticlus demens te incessere dictis
Dum parat, arreptum clamantis guttur Ulysses
Strinxit utraque manu cohibens, certamque salutem
Attulit Argivis, illum sic usque premendo 340
Turbidus, abduxit donec te bellica Pallas.
Haec ubi fatus erat Menelaus, talia reddit
Telemachus; dilecte Jovi dux inclite Achivum,
Dura quidem fortuna mea est; nil tanta parenti
Profuit heu misero virtus, nec pectora ferro
Septa gravi potuere nigras avertere Parcas.
Nunc tamen in sedes nos ducite, leni ubi somno
Moesta per optatam claudamus lumina noctem.
Dixerat: alma suis proles Ledaea puellis
Imperat extemplo curvata sub atria mollem 350
Ferre thorum, ac tyrias vestes pictosque tapetas
Sternere, tum supra villosa imponere texta.
Jussae abeunt manibus retinentes lampada dextris,
Insternuntque thorum. quo postquam induxerat ambos
Armiger, in placida posuerunt corpora sede
Telemachusque heros et Nestoris optima proles.
Interiora autem subiit penetralia scandens
Atrides, juxtaque illum pulcherrima nympha
Tyndaris accubuit, stratisque locata quievit.
Inde ubi deseruit Tithoni aurora cubile 360
Suave rubens, thalamo prodit Menelaus ab aureo,
Induiturque artus, laterique accommodat ensem,
Candida et evincit formosis crura cothurnis.
Jamque deo similis thalami quum sede recessit,
Telemacho adsedit, dictisque ita fatus amicis.
Dic age fortunae quae vis te dira coegit
Per freta lata sali vastam Lacedaemona adire?
An privata viae caussa est, an publica rerum
Conditio jubet ire, edissere vera roganti?
Talia quaerenti suspirans natus Ulysse 370
Reddidit: Atrida, magnorum o cura deorum,
Huc genitoris ego quaesitum nuncia veni,
Si qua feras longe vectus maria omnia circum.
Diripitur domus ampla mihi, pereuntque labores,
Hostibus et fervent sedes, qui caedere gaudent
Balantumque gregem et nigrantes terga juvencos,
Gens efraena, proci matris, fas omne perosi.
Huc igitur supplex venio, genibusque volutus
Te precor o! si forte velis mihi fata parentis
Exstincti leto visa, aut audita referre 380
Alterius sermone, unum nempe edidit illum
Prae cunctis miserum Grajis quondam optima mater,
Invisumque diis: quare non ulla profari
Cura mei, quaecumque tuo sub pectore servas,
Impediat; quin cuncta refer, si fortis Ulysses
Ille meus, genitor dextra tibi tempore in ullo
Profuit, iliacis, ubi passi plurima, campis:
Illa ego te per dura precor, vera omnia redde,
At gemitus imo rumpens de pectore Atrides:
Heu juvenes, heu triste genus proh Juppiter, inquit, 390
Tantum adeo sperare nefas, tantique cubile
Haud metuunt tentare viri jura omnia contra!
Cerva velut magni si quando in lustra leonis
Ingreditur, parvosque locans necdum ubere pulsos
Hinnuleos campis it late, herbosaque quaerens
Pascua frondiferis ignara in vallibus errat:
Ille autem rediens notoque receptus in antro
Infremit, ac vivos morsu depascitur artus,
Sanguineisque horret setis, sic fervidus heros
Sic rediens ollis feret omnibus aspera fata. 400
Jam pater ille deum, Phoebusque, et bellica virgo
O faciant, sese talem post tempore longo;
In patriam referat, qualem videre Pelasgi
Luctantem in Lesbo, quum surgens arduus ictu
Stravit humi Philomeliden, gavisaque turba
Insonuit plausu, totamque implevit arenam.
Talem o! se referat, turbamque aggressus inertem
Ingratamque simul vitam sperataque rumpat
Connubia insanae falsa inter gaudia mentis. 410
Illa autem, quae poscis, ego haud mendacia fingens,
Expediam, fuerint quaecumque; auditaque pandam,
Quae docuit quondam verax me in gurgite vasto
Caeruleus senior, repetamque ex ordine dicta.
Nequidquam optantem patrios invisere fines
In viridi Aegypto me saevo numine divi
Continuere diu. non illis namque litaram
Rite sacris, ceu fata deum, ceu jussa ferebant.
Stat pelago in lato, diti praetenta Canopo,
Insula, quam dixere Pharon cognomine, tantum
Semota a terris, quantum cita carpere cursum 420
Luce queat tota navis, cui flamina spirent
A puppi motas zephyris crispantibus undas.
Portus ibi statioque patet, nautaeque carinas
Hinc soliti, hauserunt postquam de flumine fontes,
In freta vesani longe propellere nerei.
Illic bisdenis me di tenuere diebus,
Aura nec ulla polo venit, quae carbasa flatu
Impleret per dorsa maris tumefacta secundo.
Jamque adeo consumpta et pabula, et ipsa fuisset
Fracta hominum virtus, ni me fors una dearum 430
Caerula magnanimi servasset filia Protei
Idothee miserata. hujus nam pectora votis
Sollicitans flexi, quum sola in litoris ora
Averso a sociis pisces fallentibus hamo
Parte alia, qua quemque fames malesana trahebat,
Obtulerat sese manifesta in luce videndam.
Atque ea ubi steterat propius, sic ore loquuta est:
Quis furor, aut mens dira expertem sensibus urget
Omnibus? anne ultro cessas; atque aspera gaudes
Ferre mala heic residens? non certa pericula sentis 440
Lentus adhuc claususque mari carisque relictus
A sociis, queis victa fame jam corda labascunt?
Huic refero: o tandem quaecumque es magna dearum,
Dicam equidem, nec vera tegam. non sponte morantem
Aspicis heic; laesi retinet me numinis ira.
Sed tu diva mone, norunt quando omnia divi,
Quis superum mihi saevit atrox, cursumque moratur
Plena vetans ventis intendere vela vocatis?
Illa autem firmans animum sic incipit ore:
Haud procul hinc habitat verax in gurgite vates 450
Jam senior Proteus, Neptuno carus et ipsi,
Qui pelagi subter glaucas scrutatur arenas,
Undarumque domos late, sedesque profundas,
Utque ferunt, genitor meus est. hunc si modo possis
Corripere insidiis, sollerti aggressus et arte,
Ille tibi expediet cursus, atque omne resolvet
Certus iter, piscosa ruas quo stagna profectus.
Praeterea si tantus amor, te cuncta docebit,
Evenere tuo quae laeta, aut tristia regno,
Dum procul ignotis erras male tutus in oris. 460
Desierat: sed rursus ego. quid maxima possim,
Quid sine te sperem? tu fraudem vatis, et omnes
Insidias tu diva doce, ne praescius idem
Effugiat frustra conantem: fallere namque
Difficile est homini captumque evincere numen.
Haec ego tum paucis: contra dea protinus infit
Sic exorsa, docens pavitantem et multa putantem.
Quum medium caeli scandit sol igneus orbem,
Fatidicus senior vitreis emergit ab undis
Flamine sub zephyri, spumis horrentia tectus 470
Terga super, rupisque cavo procumbit in antro.
Circum ipsum patulis pedibus glaucae Amphitrites
Sternunt se variae passim per litora phocae
Aequorei tristem spirantes roris odorem.
Ipsa ego te facilis, quum primum aurora rubebit,
In secreta senis ducam: tu delige fidos
Tres numero ex omni socios, qui robore praestant.
Accipe et insidiae quae sunt, ex ordine pandam.
Ille quidem circum lustrans, numerumque recensens
Per litus phocas ut late inspexerit omnes, 480
Defessus nemorum ceu quondam pastor in umbra,
Gramineo medius componet membra cubili.
Videris hunc postquam vix somno lumina captum,
Tunc animis usus, tunc firmo robore: tende
Fortia cum sociis conanti evadere vincla.
Omnia tentabit verti in miracula rerum,
Et varias referet species, fluviumque liquentem,
Ardentemque ignis flammam: tu vincula capto
Nil dubitans, nexusque magis contende tenaces.
Verum ubi mutatus,vocemque atque ora resolvens 490
Talis erit, qualem sopitum videris ante,
Desine vi dura, facilisque tenacia solve
Vincla seni, poscens ultro, quo numine laeso
Saeva luis commissa, et frustra quaeris abire?
Haec ait, et sese jactu dedit aequor in altum
Spumantem torquens undam dea corpore, at ipse
Digredior, stantesque petens in litore naves
Procedo multis turbatus pectora curis.
Quo simul ut veni, nigro sub vespere mensas
Instruimus, pariterque epulis vinoque refecti 500
Languida curamus per litus corpora somno.
Mox tenebras aurora polo quum clara fugarat,
Extremam aequorei processi ad marmoris actam
Multa deos orans, ducensque ardentia corda
Tres comites mecum, quaecumque audere paratos.
Interea summa pelagi caput extulit unda
Diva ferens quatuor phocarum e gurgite pelles
Direptas paullo ante, dolos meditata parenti
Insidiasque suo; dein apta cubilia scalpsit
Effossa tellure prope udi litoris oram 510
Opperiens. contra taciti nos venimus olli
Cominus, ac subito jussi consedimus una
Quisque data circum contecti corpora pelle.
Dura fuit statio: phocis direpta marinis
Uda gravem nimium spirabant tergora odorem,
Afflabantque luem: quis enim graveolentia cete
Indomitus juxta possit consistere longum?
Sed nympha incolumes voluit, succosque paravit
Ambrosiae, nares halanti suaviter aura
Contingens, qua tetra extemplo pestis abacta est. 520
Sic taciti in latebris stetimus, sol altius egit
Exacto dum mane jubar. jamque igneus orbem
Hauserat ut medium titan, venere frequentes
Sedibus e pelagi phocae, passimque cubantes
Corpora per siccum stravere humentia litus
Ultimus emersit vates, armentaque circum
Pinguia per scopulos lustrans, numerumque recensens
Nos etiam primos, deceptus imagine falsa,
Rettulit in censum; dein stratus et ipse quievit.
Irruimus clamore alto, dextramque jacenti 530
Injicimus. contra ille suae non immemor artis
Fit subito fulvusque leo cervice comanti,
Squamosusque draco, tygrisque, ac horribilis sus,
Fontis et unda liquens, procera et stirpibus arbos:
Instamus circum affusi, manicisque tenemus.
Verum ubi nulla senem juvit fallacia, victus;
Corpore mutato demum sic ora resolvit.
Nam quis te superum docuit, fortissime Atrida,
Me capere insidiis, quidve hinc petis, inquit? At olli:
Scis, Proteu, scis ipse; petis quid talia fallens? 450
Jamdudum hac teneor deserta in rupe, neque ullum
Invenio finem curis oppressus acerbis,
Turbatusque aegro moerentia pectora luctu.
Sed tu dic miserans, divi quando omnia norunt
Quis superum iratus teneat, frustraque moretur,
Ne solvens celeri sulcem vada salsa carina?
Tantum effatus. ad haec vates ita turbidas inquit:
At tu caelicolum regi, superisque litare
Debueras, prius alba dares quam carbasa ventis,
Rite secundarent ut cursus vasta profecto 550
Per maria, optatis proram rapientibus austris.
Nam patrias non ante licet contingere sedes,
Aspicere et notos reduci, quam sacra fluentis
Ab Jove tu longe repetas hinc ostia nili
Aegyptum invectus viridem, donisque peractis
Stellifera places divos in sede repostos:
Expedient victi cursum, ventosque remittent.
Hactenus ille: mihi cecidit, turbataque mens est
Continuo, ut ponti jussit per caerula rursum
Tendere in Aegyptum, longeque revisere Nilum.560
Atque haec subjicio vati: sint ardua quamquam,
Perficiam quaecumque jubes; sed tu mihi, Proteu,
Hanc quoque da veniam super oro, atque ordine pande,
Num Danai salvis omnes rediere carinis,
Quos ego Nelidesque profecti liquimus oris
In phrygiis? quisquamne inopino funere cessit
Fluctibus in rapidis, aut inter cara suorum
Brachia post duri superata pericula martis?
Haec ubi quaesivi, senior mihi talia rursum
Dicta dedit. quid me ista petis, sate sanguine claro 570
Atrida? mitte has curas; neu quaere doceri,
Nec fas, quae servo tacitus: namque omnia рostquam
Audieris, largo sparges tua lumina fletu.
Multi sunt domiti, multi mansere relicti
Incolumes: gemini tantum, fortissima corda,
In reditu periere duces, ne tristia dicam
Funera, queis aderas pugnando ad moenia Trojae.
Stat vero pelagi mediis inclusus ab undis
Unus adhuc, certatque graves evincere casus.
In ratibus curvis periit mavortius Ajax, 580
Quem prius ad Gyras alte surgentia saxa
Vexerat irato Neptunus ab aequore servans.
Atque illic, quamquam invisus foret ipse Minervae,
Vitasset mortem, ni mens labefacta fuisset,
Oraque solvisset caelestes impia contra,
Invitis jactans dis sese evadere posse
Fluctibus e rapidis. jactantem grandia frustra
Audiit undarum rector, validaque tridentem
Corripiens dextra subito latus impulit ictu
Gyraeum, mediumque scidit: pars altera mansit, 590
Altera pars rupis pelago est illisa sonanti.
Illum heic haerentem, vesana et mente furentem
Praecipitem scopulo nigrum detrusit in aequor:
Sic haustus tumidis in fluctibus occidit Ajax,
At tuus heu! frater tunc Parcam effugit acerbam
Classe cita, expertus praesens Junonis amicae
Auxilium, facilemque fugam in discrimine tanto.
Verum ubi jam Maleae tetigit minitantia caelo
Saxa, per undosi stridens maris arva procella
Abripuit longe flentem graviterque gementem 600
Litus ad extremum, fuerant ubi tecta Thyestae,
Alta Thyestiades quae tunc Aegisthus habebat.
Hinc etiam reditus spes visa affulgere certi,
Flamina dis mutata fremunt, et moenia ad alta
Incolumis proram vertit, ripaeque propinquat.
Emicat ille ardens in litus, grataque terris
Oscula dat patriis: lacrimae volvuntur obortae
Ex oculis magno visae telluris amore.
Illum autem specula custos conspexit ab alta,
Cui bina Aegisthus fulvi promiserat auri, 610
Hoc ipsum ut faceret, pacta mercede talenta.
Atque ibi jam residens totum servaverat annum
Excubias agitans, vigilem ne falleret heros
Praeteriens furtim; bellumque inferret apertum
Haud virtutis egens. ut vela accedere vidit,
It subito ad regem, venisse et nunciat hostem.
Continuo Aegisthus fraudem meditatur, et acres
E populo socios bisdenos deligit omni,
Insidiasque locat. mox et convivia mensis
Instruit, et curru vectus procedit in aureo 620
Obvius Atridae, dictisque invitat amicis,
Mente nefas agitans, alta in penetralia regem.
Heic illum ignarumque doli, ignarumque pericli,
Exceptum ferro, ut plena ad praesepia taurum,
Occupat, atque epulas inter demittit ad orcum.
Non quisquam Atridae sociorum in caede relictus,
Non quisquam Aegisthi: cuncti occubuere sub isdem
Sedibus, adversis confossi рectorа telis.
Dixerat: ipse gravi fixus praecordia luctu
Stratus humi flebam, nec jam producere vitam 630
Longius optabam, nec solis cernere lumen.
Atque ubi sordentique artus in pulvere versans,
Effusoque madens explevi tristia fletu
Ora diu, curas his coepit demere dictis
Sic iterum vates orsus. tabescere luctu
Nil juvat aeterno moerentem: quin age cunctas
Tolle moras, patriam si qua contingere possis.
Namque ipsum aut vivum invenies, aut fortis Orestes
Praeveniens ferro stravit, domuitque superbum
Ultus caede nefas; tu vero funera cernes. 640
Queis dictis rediitque animus, pulsoque dolore
Sollicitam rursus tentarunt gaudia mentem.
Et subito: o Proteu, tales jam noscere casus
Sat licuit. quisnam ille autem, quem gurgite vasto
Inclusum retinent seu vivum fata deorum,
Lumine seu cassum? quamvis moerentia magnus
Concutiat tremor ossa, hujus quoque discere nomen,
Fortunamque, vicesque, animi mens incita flagrat.
Ille sub haec referens: quem poscis, tertius, inquit,
Magnanimo est genitus Laërta Ithacensis Ulysses. 650
Hunc ego fundentem lacrimas in litore vidi
Ogygio, vitreas ubi sedes pulcra Calypso
Incolit: heic refluo clausum late undique ponto
Detinet exsilio in longo, quin cedere possit,
Molirive fugam: non illi aut curva carina,
Aut socii, queis terga sali spumantia findat.
Te vero nec fata sinent, Menelae, nec ipsi
Caelicolae quondam patriis occumbere in Argis.
Elisii longe in campos, qua meta recessit
Ultima terrarum, vivum te numina ducent, 660
Flavus ubi Rhadamanthus, ubi est placidissima vita,
Nec glacies, nec saeva riget nix ulla, nec imber;
Sed zephyros semper spirantes mollibus auris
Sufficit oceanus laetae solatia genti.
Haec te certa manet sedes, haec debita sponso
Tyndaridis generoque Jovis felicia regna.
Sic ait, atque altum Proteus se jecit in aequor.
Ast ego stipatus sociis vestigia flexi
Ad naves tacito sub pectore multa volutans.
Ut ventum est, caenam subito properavimus ipsis 670
Sub ratibus; mox vesper ubi processit olympo
Defessi somno per litora stravimus artus.
Jamque nova humentes noctis dimoverat umbras
Exoriens aurora, cavas deducere naves
Instamus laeti, positumque tumentia vela
Cornuaque ad malum suspendimus antennarum.
Nec mora; conscendunt nautae, transtrisque locati
Spumea contorquent abiegnis aequora palmis.
Sic iterum puppes labentis ad ostia nili
Constitui, sacrisque deum de more peractis 680
Numina placavi, vacuumque Agamemnonis umbris
Aggessi tumulum, quo fama aeterna maneret.
His tandem exactis redii, dederuntque secunda
Flamina di faciles, volucri per caerula cursu
Me patriae ad sedes et litora nota ferentes.
Nunc age, namque aliud nil restat, gnate, monere
Quod liceat, sine te lux saltem undena revisat
Atque etiam duodena heic mecum in sedibus altis.
Post laetum hospitio dimittam, opibusque juvabo
Ad patrias reducem terras. tibi munera ternos 690
Alipedes currumque dabo, variisque figuris
Cratera ardentem, sacros in honore deorum
Quo latices nostri libes non immemor umquam.
Haec heros ubi fatus erat, sic orsa reponit
Telemachus: me tanta precor ne tempora lentum
Heic agere, o rex magne, jube: simul otia ducens
Exigerem totum revolutis mensibus annum
Oblitus caramque domum, caramque parentem:
Usque adeo laetum dulci sermone moraris!
Ast alio vis dura vocat: fors taedia et ipsi 700
Jam Pylio nequeunt perferre in litore nautae,
Increpitantque moras, nimium dum tempore longo
Cogor adesse tibi, quae vero munera spondes,
In magno, quaecumque dabis mihi, semper honore
Servabo: nec coge tamen me ducere fines
Ad patriae alipedes. maneant, tibi nempe futuri
In pretio, qui regna tenes ingentia campis,
Lotus ubi viret alta, viret formosa cyperus,
Hordeaque, et segetes, et plurima surgit avena.
Non cursu spatia ampia patent, non florida prata 710
Sunt Ithacae; capras tantum fovet aspera dumis,
Et mihi cara magis, quam si vim pascat equorum.
Nulla adeo aut campis felix, aut curribus apta
Insula, finitimo residet quae gurgite; et omnes
Ante alias Ithaca abruptis male cautibus horret:
Dixerat: illi acer bello subrisit Atrides,
Amplexusque manum placida est ita voce loquutus.
Sanguine te claro sermo tuus arguit ortum,
Illaque mutabo, nam possum, dona; tibique
E cunctis, quaecumque jacent mihi sede reposta, 720
Eximium carumque dabo mage munus habendum.
Caelatum cratera feres: argenteus ipse
Totus, et ardenti fulget labra illitus auro,
Vulcani sollertis opus, ditissimus heros
Sidonium rex ipse mihi donaverat olim,
Per casus varios quum primum sedibus hospes
Illius accessi; tu nunc donatus habebis.
Talia sese inter placido sermone serebant,
Quum celsa ingressi convivae limina regis
Adducuntque greges, lenaeaque munera portant; 730
Nec minus et pulcris evinctae tempora vittis
Adveniunt nymphae, cererisque albentia secum
Dona gerunt: fervet dapibus domus alta futuris.
Parte alia penitus diversa, ante atria Ulyssei
Ludere gaudebant disco jaculoque volanti
Planitie in lata juvenes, ubi semper acerbi
Dirum exercebant vesana mente furorem.
Hos juxta Antinous simul Eurymachusque sedebant
Ductores primique procum, virtutibus ambo
Ante alios longe eximii: quos clara Noëmon 740
Progenies Phronii compellans talia poscit.
Antinoë, ecqua tibi venit vox missa per aures,
Quando huc Telemachus Pyliis adpellet ab oris?
Ille meam duxit navem, qua tendere in almam
Elida debueram procul hinc, ubi gramine molli
Bissenae pascuntur equae, pullique sequuntur
Indomiti totidem, quos sub juga ducere tempus.
Haec ait, atque illi stupuere: haud namque putabant
Neleam petiisse Pylon, sed rura profectum
Inter oves errare aut alta suilia propter. 750
Tum satus Eupitheo Antinous sic ora resolvit:
Dic age vera monens, quando hinc abscessit, et illum
Qui comites duxere? Ithacae num lecta juventus,
An pacti pretio nautae, captivaque turba
Vernarum? Dic et pinum num forte coаctus,
An dederis tu sponte petenti? haec fatus ubi ille,
Excepit proles Phronii sic orsa vicissim.
Navim sponte dedi: talem quicumque videret
Orantem juvenem curisque ingentibus actum,
Quid faceret? durum justis obsistere votis. 760
Ipsum autem comites clara de stirpe sequuntur
Flos Ithacae, ductorque una conscendere visus
Mentor, sive deus, cui par se cuncta gerebat.
Sed tamen hoc mirum est: hesterna heic Mentora vidi
Luce sub auroram; Pylias tunc cesserat arces.
Haec ubi dicta dedit, discessit ad alta Noëmon
Tecta patris, tristesque ambos mutosque reliquit.
Jamque proci adstiterant alii, ludoque quieti,
Consedere, quibus turbato pectore fatur
Antinous: furor illi atra caligine mentem 770
Intus agit, funditque oculis ardentibus ignem.
Commissum heu facinus magnum: discedere furtim
Sic potuit, sic ille minas non fudit inanes?
Ergo puer nobis impune illuserit unus
Scilicet invitis, pelagoque immittere navim
Ausus, et eximiam secum deducere pubem:
Jam premere incipiet gravior vis. at prius illum
Juppiter o perdat, nobis quam tristia portet.
Quare agite ac celerem bisdeno remige рinum
Instruite. inaidiis venientem ac tuta secantem 780
Aequora deprendam mediis in fluctibus inter
Saxosamque Samon Ithacenque: ita tristis acerbo
Funere quaesitum misere luat ille parentem.
Sic ait, atque omnes adsensu dicta probarunt,
Surgentesque cito subiere in limina gressu.
Nec vero longo latuerunt tempore et ipsam
Penelopen, quae dira. proci sub pectore versant.
Omnia namque Medon retulit, qui forte prope aulam
Adstabat, quum saeva intus consulta serebant.
Jamque ibat fidus reginae huncia portans; 790
Obviaque huic propere vadenti in limine fatur
Penelope, inviso quo missus ab agmine tendis?
An famulas cessare proci, pensisque relictis
Instruere adsueto mandant convivia luxu?
O utinam nullos hymenaeos, nullaque posthac
Munera laetitiae norint: postrema sit opto
Ultimaque haec dapibus vestris lux! siccine largas
Telemachi crescentis opes vos perdere rapto
Usque juvat, vestros pueri nec dicere patres
Audistis, qualis fuerit generosus Ulysses? 800
Illequidem nullum facto nec laedere dicto,
Ut soliti reges, solitus vexavit acerbis
Hunc odiis, illum contra dignatus amore est:
Omnibus ille aequus, nil cuiquam triste paravit.
Sed vis dira patet, vestraeque injuria mentis
Improba: non ulla est meriti nunc gratia tanti.
Dixerat. atque Medon: utinam, regina, malorum
Haec, inquit, tibi summa foret; sed majus adorsi
Et gravius multo, quod Juppiter arceat oro,
Flagitium juvenes furiata mente volutant. 810
Telemachum cupiunt redeuntem perdere ferro
Exceptum insidiis, qui jam genitoris amore
Et Pylon, et claras petiit Lacedaemonis arces.
Vix ea: reginae trepida formidine sanguis
Diriguit, stupuitque diu, nec verba nec ullas
Dat voces: lacrimae tantum volvuntur inanes
Ex oculis, clausoque haeret vox gutture pressa.
Post ubi vis tandem rediit, seseque recepit:
Cur abiit mihi natus, ait? quae dira coegit
Mens miserum puppes conscendere, queis freta tranant 820
Mortales, pelagoque volant pernicibus alis;
Nullane ut in terris rapti vel fama supersit?
Tales rumpebat questus, quum talia rursus.
Dicta Medon retulit. Neleam ut tenderet urbem
Quaesitum genitorem; et acerbae nuncia famae,
Impuleritne aliquis caelestum, an sponte voluntas,
Ignotum est: abiisse scio, volvique periclo.
Hace dicens alti subiit penetralia tecti.
At gravis invadit dolor in praecordia lapsus
Intima reginam, sedemque exterrita linquens 830
Sternitur infelix thalami prope limina nudo
Moesta solo, queriturque gemens: circum agmine denso
Stant famulae, resonisque implent ululatibus aedes.
Quas lugens graviter regina affatur. adeste,
Atque audite, mihi o carae: quot lucis in oras
Et natae, et matrum suxerunt ubera mecum,
Caelicolae irati voluere ex omnibus unam
Infandos me ferre magis sine more dolores.
Amisi prius ipsa virum fortemque, bonumque,
Insignem virtute, atque omnes inter Achivos 840
Eximium, famaque per Argos et Hellada notum.
Nunc etiam abreptus nimbis turbantibus aequor
Unigena abscessit carus, matremque reliquit
Ignaram. nec me ulla e vobis surgere lecto
Improba tunc monuit; non ulla adiisse parentem
Sustinuit, quum nosset iter lacrimabile nati?
Haec mihi si miserae citius via nota fuisset,
Aut heic mansisset, quamquam jam certus eundi;
Sedibus aut isdem liquisset funere mersam. 850
Verum agite, atque aliquis Dolion mihi, quem bonus olim
Ipse dedit genitor, cuique horti credita cura,
Advocet. ille seni Laërtae haec tristia portet,
Si quod consilium, si quis modus adsit; et idem
Adveniens instet lacrimis inflectere cives
Optantes prolemque suam atque exscindere Ulyssei.
Talia dicenti sic fata anus Euryclaea est:
Nympha o cara mihi tu me seu interfice ferro,
Incolumem seu linque domi, nil ipsa negabo.
Cuncta equidem noram: cereremque et munera bаcchi
Expedii nato, tum divos jussa per omnes 860
Juravi, duodena dies quam surgeret orta,
Ni cupidae interea digressum fama tulisset,
Dicturam nil ante tibi, ne turpibus ora
Fletibus, ac pulcros foedares corporis artus.
Quin age nunc puris te vestibus indue lota,
Atque altae circum lectis comitata puellis
Conscendens penetrale domus fer vota Minervae:
Illa tibi reddet vel ab atro funere natum;
Non vero patiare senis crudescere vulnus.
Haud Arcesiadae soboles invisa Tonanti 870
Est penitus, divisque aliis: superabit, et agros
Qui teneat pingues, et celsas incolat aedes.
His dictis curae amotae, fletusque repressus;
Lotaque candenti circumdat corpus amictu,
Ascendensque alte fidis stipata ministris
Imponit calathisque molas divamque precatur.
Audi o me Pallas Jovis almo e vertice nata,
Si qua tuis umquam supplex altaribus exta
Pinguia taurorum pecudumque adolevit Ulysses,
Nunc memor ipsa veni facilis, miserataque gnatum 880
Redde meum, longeque procos averte superbos.
Haec orans altum insonuit, deaque alma precantem
Audiit. at juvenes magno clamore fremebant
Tecta per et sedes, studioque elatus inani
Sic aliquis dixit, jam jam regina hymenaeos
Apparat optatos haud structae conscia caedis.
Sic aliquis: sed vera latent, ac decipit error
Incautas agitans vana inter gaudia mentes.
Queis tunc Antinous: vos o generosa juventus
Ponite, ait, magnosque animos, atque ora tenete, 890
Audiat haec aliquis ne dicta, ac perferat intro.
Quin agite ac taciti surgentes, omnibus una
Quae potior placuit, fraudem properemus, amici.
Haec fatus, subito bisdenos deligit acres
Ipse viros. properant ad navim in litore stantem,
Continuoque instant altum deducere in aequor,
Lineaque erecto suspendere carbasa malo.
Jam corio remos aptant, atque omnia rite
Expediunt, laxantque sinus strepitantibus auris.
Arma ferunt famuli: tum pinum in vasta trahentes 900
Aequora conscendunt alacres, epuliaque refecti
Opperiunt, sero veniat dum vesper olympo.
At vero summum regina ingressa cubile,
Non potus, non illа cibi memor, аnxia stratis
Incubuit. metus acer agit, num funera natus
Effugiat, moriens an fato occumbat acerbo?
Ac velut ille leo juvenum turbante caterva
Multa timet, volvitque animo, qua se undique clausus
Expediat: sic multa agitantem ac multa putantem
Corripuit somnus reginam. fessa quietem 910
Accipit, atque omnes solvuntur protinus artus.
Heic virgo molita novam Tritonia fraudem
Effinxit tenuem sine vita et viribus umbram
In faciem Iphtimae, Icario quam rege creatam
Tecta Pheris habitans Eumelus duexerat heros.
Hanc dea tunc sedes Ithaci submisit in altas,
Penelopen si qua arte queat compescere flentem,
Moerentique animo tristes abstergere curas.
Illa subit, clausasque fores ingressa cubilis,
Qua clavi via facta patet, super adstitit ipsum 920
Ad caput, atque ultro reginam affata cubantem est.
Dormis, Penelope, dormis exterrita corde?
Non te caelicolae curis tabescere, et usque
Moestam flere sinunt: namque huc tua salva redibit
Progenies, nulla divis obnoxia culpa.
Cui tum Penelope referens, quam somnia circum
Blanda volant, formisque animum fallacibus implent:
Cur, ait, o soror alma venis? non ante penates
Hos petere adsueras tam longo tramite distans.
Curve eadem cessare jubes a fletibus, actam 930
Tristibus heu curis, miserae quae pectora torquent?
Amisi prius ipsa virum fortemque bonumque,
Insignique auctum virtute, atque inter Achivos
Eximium, notumque omnem per et Hellada et Argos.
Nunc etiam abscessit volitantibus aequore velis
Unigena ignarusque virum ignarusque laborum
Infelix. nostri nunc ille est caussa doloris,
Illi ego nunc timeo, ah ne illum voret aequoris aestus,
Ah ne illum errantem terris gens barbara perdat!
Nam misero multi fatum crudele minantur, 940
Ante redux patrii visat quam litora regni.
Talia Penelope: contra vacua umbra loquuta.
Fide, ait, ac tantos animo ne finge timores:
Talis enim dux alma viae est, sibi legerit heros
Quam comitem quivis, tam forti pectore pollet,
Pallas magna Jovis soboles, eademque gementem
Te miserans jussit certa haec tibi dicta referre.
Penelope rursum: si diva es, et ipsius, inquit,
Audisti divae voces, de conjuge fare
Pаucа precor; vivitne et solis lumina cernit, 950
An periit, nigraque repostus Ditis in aula est?
Tum sata nocte nigra poscenti reddit imago:
Nil dicam misero de conjuge; vivit, an umbris
Occubuit: neque enim fas est me vana profari.
Sic fata in caeli tenues evanuit auras,
Qua fuerat delapsa prius. contra excita somno
Exsiluit regina: micat formidine pectus;
Usque adeo noctis manifesta insomnia vidit.
Interea per stagna proci neptunia longe
Ibant Telemacho letum exitiale struentes. 960
Insula stat mediis in fluctibus, horrida acutis
Cautibus, inter utramque jacens Ithacenque Samumque,
Asteris, haud ingens: portus utrinque patescunt
Intus, ubi insidians pubes consedit achiva.
HOMERI ODYSSEAE LIBER QUINTUS.
Vix aderat linquens Tithoni Aurora cubile
Purpureum, caeloque jubar terrisque ferebat,
Quum superi in coetum venere, et maximus una
Altitonans genitor solio consedit in aureo.
His duri Laërtiadae discrimina Pallas
Multa renarrabat memorans, longumque perosa
Hospitium nymphae: jam jam pater optime, et almi
Caelicolae o, dixit, rex miti pectore nullus
Sceptra gerat justique tenax servator et aequi:
Saeviat implacidus semper, jura omnia spernat. 10
Usque adeo in populo nullum, cui praefuit olim,
Cura Ithaci tangit, quamquam regnaverit ipse
Artibus heu frustra patriis. illum insula ponto
Moerentemque aegrumque tenet, nec dura Calypso
Dat reditum, nec laeta valet contendere vela;
Quippe ratis comitesque olli, queis turgida nerei
Aequora transmittat, longo jam tempore desunt.
Nunc etiam gnato funus crudele paratur
In patriam reduci, postquam genitoris amore
Et Pylon et claras adiit Lacedaemonis arces. 20
Sic ait: ast olli nimbosi rector olympi:
Pallas, ait, mea gnata, quid haec te cura remordet?
Non tibi jam sedit sententia, ut acer Ulysses
Adveniens perdat sontes ultricibus armis?
Telemachum vero, potis es namque ipsa, per undas
Duc age duc patriae ad fines: dent carbasa retro,
Illusaque proci relegant iter omne carina.
Dixit; Mercuriumque vocans, ac talia mandans:
I nate o semper mihi fide, i nuncius, inquit,
Atque haec auricomae perfer mea certa per auras 30
Jussa deae: placitum nobis, ut fortis Ulysses
Naviget actutum sine ductu hominumve deumve.
Ille alta in navi lassatus pectora curis
Bis decima Scherien contingat luce feracem,
Phaeacum in terram veniens, queis degitur aevum
Absimile haud nostro laetae inter gaudia vitae.
Illinc eximio superum dignatus honore
Incolumis tandem patrias mittetur ad oras
Secum multa ferens auri data pondera et aeris,
Multas et vestes, quot numquam dona tulisset 40
Adveniens Troja sospes, magnaque potitus
Dardanidum praeda. sic illum certa redire
Fata volunt, patriae sic notas visere sedes.
Juppiter haec. paret jussis Cyllenius ales,
Pulcraque subnectit niveis talaria plantis
Aureaque ac semper florentia, quae freta supra
Immensasque levem terras per inania portant
Aerio volucris pariter cum flamine venti.
Accipit et virgam dextra, qua lumina mulcet,
Sopitosque hominum, quum vult, exsuscitat artus: 50
Hanc manibus retinet, liquidumque per aethera fertur.
Post ubi Pieriam tetigit, delapsus ab aura
In mare se toto demisit corpore praeceps
Adsimilis volucri, trepidis quae litora circum
Piscibus insidias volitans molitur, et alas
Saepe citas cana pelagi salsugine tingit:
Haud aliter fluctus inter Cyllenius ibat.
Jamque ut pervenit, qua tollitur avia longe
Insula, subsiliens undanti e gurgitis aestu
Litus arenosum scandit, progressus et ingens 60
Antrum adiit nymphae, nymphamque invenit in antro.
Intus inexstincto focus igne ardebat, et udas
Fusus odoratae cedri vapor ibat ad auras,
Atque thyae: illa autem cantu solata laborem
Aurato resonam texebat pectine telam.
Circum antrum viridi lucus succreverat umbra
Alnique platanique et odoriferae cyparissi.
Heic variae instabant volucres componere nidos
Frondibus in densis strepitantes, foedaque bubo,
Accipitresque, atque uda loquax per litora cornix, 70
Quaeque aliae glauci rimantur stagna profundi.
Rupe super curva pendentibus undique tophis
Pampineos tendit ramos, floretque racemis
Vitis opaca ingens: vitreo pede mollia subter
Quattuor argento similes per gramina ludunt
Vicini fontes, diversoque agmine tendunt.
Stant semper violis, apioque virentia circum
Prata novo: sedes visu miranda vel ipsis
Caelicolis, laetaque hilarans dulcedine mentem.
Atque ibi tum pulcra correptus imagine rerum 80
Constitit admirans domitor fortissimus Argi
Inde oculos postquam cupidos tulit omnia circum,
Antrum ingens subiit. non illum candida nympha
Non subito agnovit, subeuntem ut limina vidit
Prima domus; neque enim, quam vis distantia longe
Tecta colant, facies dis est ignota deorum.
Haud intra sedes aderat Laërtius heros;
At residens flebat deserto in litore, ubi aeger
Saepius insano laxabat frena dolori,
Assiduosque ciens gemitus lacrimisque madescens 90
Irrequieta alti spectabat caerula ponti.
Ergo his tum nymphas inter pulcherrima dictis
Mercurium alloquitur radianti in sede locatum.
O Maja generate, interpres fide Tonantis,
Aurataque potens virga, venerandas et aeque
Carus ades; quae caussa viae? non ante recessus
Visere te memini nostros. age fare, quid optas?
Si fas, si potero, mihi jussa capessere mens est:
Quin sequere ulterius: ponam digna hospite dona.
Haec ubi dicta dedit, suavi dea candida mensam 100
Ambrosia implevit, rubrique immiscuit haustus
Nectaris: ille bibit gaudens et vescitur una.
Postquam coenarat, dapibusque refecerat artus
Aggreditur nympham placido sic ore loquutus.
Divane me divum poscis? non vera negabo
Quandoquidem sic alma jubes. descendere jussit
Juppiter invitum: quis enim per tanta refusi
Stagna maris veniat delapsus ab aethere sponte,
Nulla hominum sese qua tollunt moenia, nulli
Qui superos placent, cumulentque altaria donis? 110
Sed Jovis imperio parendum, nullaque jussa
Fas ulli divum frustrari. heic vivere tecum
Ille virum dicit fortunae turbine nigro
Jactatum ante alios, Priami quot Pergama circum
Annis pugnavere novem, decimoque penates,
Iliacas populati arces, petiere carinis.
Sed reduces fortem laeserunt Pallada, in ipsos
Quae rapida excivit ventorum praelia, et undas
Ingentes. socii monstris data praeda marinis
Tunc omnes periere; ast illum asperrima ponti 120
Tempestas, nimbisque furens huc ventus adegit.
Hunc te, nympha, domum genitor dimittere mandat;
Ignotis nam fata vetant occumbere in oris
Distractum a sociis: fatale est rursus amicos
Visere, et optatas post longum tangere sedes.
Dixerat. his dictis exhorruit alma Calypso,
Ac trepido tales effudit pectore voces.
Di genus adversum nobis, quaenam improba tantum
Invidia, haud vacuo divas requiescere lecto,
Si qua virum placito carum sibi junxit amore? 130
Sic roseos ornata sinus ut Oriona cepit
Aurora, invidiae stimulis ingentibus actos
Vos doluisse polo memini, nec desiit ira,
Donec in Ortygiae sylvis Latonia virgo
Perculit aggressum numquam fallente sagitta.
Sic etiam quum victa animi Iasiona petivit
Flava Ceres, dulcemque ardens saturavit amorem
Mixta viro per culta soli, non inscius illum
Juppiter ardenti jaculatus fulmine stravit.
Nunc eadem vos cura agitat, quod sanguine cretus 140
Mortali vir adest carus mihi. pinea fractae
Illum ego versantem se circum texta carinae
Servavi solum, rutilo quum fulmine navim
Diffidit in mediis iratus Juppiter undis.
Occubuit comitum manus omnis: at ille furenti
Turbine ventorum fluctuque huc venit adactus.
Excepi, fovique libens, voluique senectae
Nescius ut mecum semper traduceret aevum.
Sed quoniam parere Jovi vis maxima cogit
Caelicolas, mentemque nefas frustrarier ulli, 150
Pessum eat, ipse virum si vult trans aequora longe
Mittere; me nullo missuram at tempore speret.
Tantum consiliis adero, monitumque docebo,
Quid faciens patrias contingat salvus arenas.
Haec dea: Mercurius breviter cui talia reddit:
Mitte age sic, magnique Jovis dea respice nutum,
Ne tibi fors odiis post saeviat asper acerbis.
Tantum effatus abit motis Cyllenius alis.
Illa autem, postquam magni Jovis horrida jussa
Audiit, extemplo contra processit Ulyssem. 160
Hunc solo reperit projectum in litore: fletu
Lumina non umquam cessant, vis vivida dulcem
Carpitur optanti reditum, nec mollia curat,
Gaudia jam teneros nymphae pertaesus amores.
Ille cava sub rupe cubans in nocte jacebat,
Invitusque deae haud invitae adstabat; at almam
Per lucem solis residens in cautibus aeger
Singultusque ciens longos lacrimisque tepescens
Irrequieta vagi spectabat caerula ponti.
Cui dea tum propior moerenti haec edidit ore. 170
Infelix ne longa trahens suspiria, questus
Assiduos heic rumpe, vigor neu vividus aevi.
Langueat; optanti reditum tibi certa paravi.
Jamque age longa secans resonanti robora ferro
Arte tibi latamque ratem tabulataque supra
In sublime struens propera, devectus ut atro
Gurgite spumantis nerei vada turgida sulces.
Ipsa autem cereremque tibi laticesque lyaeos
Expediam, fontemque feram, queis pulsa facessat
Dira fames. Vestem super addam, ac flamina mittam 180
Ventorum a tergo spirantia, quae cita fines
Ad patriae incolumem lapsu te praepete reddant;
Si modo caelieolae stellantia templa colentes
Adnuerint, quorum vis major, et omnia noscit,
Et melius sanctae regit omnia numine mentis.
Sic ait. obstupuit fantem Laërtius heros,
Continuoque: aliud simulato pectore volvis,
Non reditus mihi, nympha, paras. mene horrida, dixit,
Exigua tentare jubes rate caerula ponti,
Quae neque surgentes ingenti mole carinae 190
Trajiciant actae facili Jovis alite vento?
Non ego te invita conscendam, diva, nec usquam
Hinc fugiam, ni sancta mihi juraveris ante
Numina, nil aliud per te mihi triste timendum.
Vix ea: subrisit pulcro dea caerula vultu,
Permulsitque virum dextra, et sic ore loquuta est.
Macte animis vafroque diu mihi cognite mentis
Ingenio, quae dicta tuo de pectore promis?
Audiat hoc tellus, et desuper arduus aether,
Et subter stygis unda fluens, dis maxima cujus 200
Relligio est sanctum jurare ac fallere numen:
Clades nulla tibi per me, nil triste paratur.
Consilium, quod ego caperem, do scilicet, ipsam
Si qua gravis pariter fors rerum et cura teneret
Sollicitam. mens aequa mihi est, nec viscera ferro
Stant rigido; miseris ultro succurrere novi.
Dixerat, ac celeres gressus tulit ante; nec ille
Segnius ingrediens divae vestigia servat.
Utque cavam tetigere specum, consedit Ulysses
Magnanimus solio, quo se Cyllenius ales 210
Sustulerat. tum nympha dapes mortalibus aptas
Aggerat, ac bacchi spumantia pocula ponit.
Sedit et ipsa ducem contra; cui protinus almae
Ambrosiam famulae dulcem nectarque tulere.
Jamque alacres ambo tendunt ad fercula dextras,
Vescunturque simul: postquam satiata voluptas,
Talibus est regem dictis affata Calypso.
Ergone Laërtae sate claro o sanguine, fines
Sic patriae ad caros properas? felicibus opto
Auspiciis, longumque vale mihi laetus in aevum. 220
Si tamen heu scires, quantos tibi fata labores
Ante parant, patriae venias quam vectus ad oras;
Credo equidem, haec mecum servares limina major
Et senio et leto, quamquam non immemor umquam
Conjugis usque adeo cupias invisere vultus,
Quae miserum cogit semper tabescere curis.
Nec vero faciemque minus formosa nec artus
Ingentes reor esse; nefas mortalia quando
Corpora cum magnis forma certare deabus.
Haec illa: at contra sic orsus reddit Ulysses. 230
Ne saevi, dea magna; meam tibi cedere et ipse
Penelopem fateor membrisque atque oris honore;
Quippe olli mortale genus, tua forma perennis
Stat sine fine, animus nec secius ardet abire
Scilicet, ac patriae dilectas visere sedes.
Si vero divum quis in aequore saeviat atro,
Omnia durando patiar, non pectore gestans
Corda ignara mali; bello jactatus, et alto
Namque tuli jam multa: etiam haec sors aspera cedat.
Nec plura his. titan subiit delapsus in aequor 240
Interea, sparsitque polum nox atra tenebris.
Et jam ambo ingressi secreta cubilia rupis
Dulcia nocturni ceperunt gaudia somni.
Post ubi dispulerat stellas aurora micantes
Suave rubens, Ithacus chlamydem tunicamque superne
Induit, at niveam tenui velamine pallam,
Artis opus rarae charitum, demisit ad imos
Nympha pedes, zonaque latus constrinxit utrumque
Auro intertexta; tum flavo vertice mytram
Imposuit properans reditum non segnis Ulyssi. 250
Principio solido e ferro dat habere bipennem
Ingentem: hinc acies atque hinc splendescit acuta,
Ac teritur qua parte manu, sustentat eamdem,
Ceu capulus, pulcro radix oleagina ligno;
Datque alia instrumenta artis. dein tramite noto
Ducit ad extremi secretam litoris oram
In nemus umbriferum, foliis ubi plurima canis
Populus, et superas abies educta sub auras
Proceraeque alni stabant, arentia ramis
Robora et aequoreas propere lapsura per undas. 260
At postquam ostendit silvam, in penetrale recessit
Digrediens dea pulcra: instat contra impiger heros,
Aggrediturque nemus ferro, celeratque laborem.
Jamque adeo immani bisdenos corpore truncos
Straverat, ac ferro laevans aequarat acuto,
Directosque omnes ad normam exegerat. utque
Adtulit optanti terebras formosa Calypso,
Protinus insistens terebravit robora, et actis
Omnia firmavit clavis ac nexibus aptans
Sese inter. jamque ille ingenti mole carinam 370
Condiderat solus, patulae quo tempore cymbae
Vix alius fundum strueret faber inclitus arte.
Addit transtra, addit tabulata haerentia vinclis,
Asseribusque tegit dissecta ex abjete. malum
In medio statuit, pendentiaque antennarum
Cornua; tum puppi clavum defigit in alta,
Quo regat obscuro dubios in marmore cursus.
Nec minus et salicum lentis latera ardua virgis
Protegit in gyrum, rabidas munimen in undas
Materiam stipans multam. dein linea texta, 280
Quae dea portarat, sinuosa in carbasa vertit,
Illigat et funes circum, tortosque rudentes,
Atque pedes, ut cuncta suo videt ordine stare,
Vectibus innitens navim demittit in aequor.
Quarta adeo lux orta aderat, perfectaque moles
In pelago nabat. quinta discedere jussit
Luce dea, irriguo postquam illum flumine lavit,
Mollibus et niveos intexit vestibus artus.
Dat quoque vina, dat et fontes, epulisque parandis
Apta locat large variarum munera rerum, 290
Ac lenem innocuo submittit murmure ventum.
Vela facit laetus, zephyrisque faventibus heros
Fertur aperta volans per caerula. jamque residens
Ipse gubernaclum torquet, nec lumina somno
Languida declinat, tardantis plaustra Bootae,
Pleïadumque choros spectans, brevibusque coactam
Ire polum circa spatiis ad Oriona versam
Arcton, quam vocitant etiam cognomine currum,
Solaque in oceani numquam lavat aequore vultus.
Hanc etenim ad laevam semper dea jussit habere 300
Tendentem cursus et caerula vasta secantem.
Ille decem septemque dies sulcaverat aequor,
Quum decima octava se luce ostendere montes
Phaeacum visi, brevior qua meta viarum,
Et longum obscuro ceu scutum adsurgere ponto.
Aethiopum interea linquens procul avia regna
Illum undis nantem conspexit rector aquarum
Montibus e Solymis, subitasque exarsit in iras,
Et quassans caput haec secum: mutata voluntas
Dulichio de rege diis caelestibus, inquit, 310
Heu procul Aethiopum caris dum versor in oris.
Ecce tenet propior Phaeacia litora, ubi illum
Fata volunt longos tandem finire labores.
Nec tamen omnino fugiet; gravis exitus instat.
Sic fatus cogit nubes, magnoque tridente
Aequora subvertit miscens, atque excitat omnes
Ventorum pelagique minas. jam nubila condunt
Telluremque fretumque; polo nox incubat atra.
Una eurusque notusque ruunt, zephyrusque protervus,
Ac vastos boreas volvens ad litora fluctus.
Extemplo collapsi artus solvuntur Ulyssi,
Turbatoque haeret gelida formidine sanguis:
Ingemit, ac tales effundit pectore voces.
Heu quinam excipiet miserum me denique casus,
Vel quid agam? fueritne verax alma Calypso,
Nunc vereor, quae fata monens horrenda deorum
Dicebat, patrios quam fines tangere detur,
Hausturum mediis in fluctibus ante dolores
Immensos: rata dicta manent atque omina divae.
Heu quibus occuluit Saturnius aethera nimbis, 330
Turbavitque undas! ventorum horrentia gliscunt
Praelia, et adverso concurrunt agmine cuncti:
Mors instat vicina. o terque quaterque beati
Inachidae, magnis queis coram occumbere Atridis
Contigit iliacae pugnando ad moenia gentis!
Mene illo exstinctum vitam hanc effundere in auras
Non potuisse die, quum me contra aspera tela
Troës ad exanimi jactabant corpus Achillei?
Tunc mihi apud Grajos ingens et parta fuisset
Gloria, et inferiae dignae; nunc funere tristi 340
Perditus ad stygias descendam inglorius umbras.
Talia jactantem veniens a vertice fluctus
Impulit horrendum stridens, totamque cаrinam
Concussit. cadit ille ruens, clavumque remittit
Avulsum e manibus; tum malo adverso procella
Ingruit ac medium glomerato turbine frangit:
Nant procul antennae dilapsaque vela per aequor.
Ast illum rapido tenuit sub gurgitis aestu
Unda diu superas quamprimum emergere in auras
Conantem frustra, madidaque in veste gravatum. 350
Post tandem emersit, salsique liquoris amarum
Evomuit fontem, qui plurimus undique rivis
Caesarie e flava totoque e vertice manat.
Nec tamen oblitus tanto in discrimine navim,
Sed valido nisu luctatus in aequore captam
Arripuit, seditque intus fata ultima vitans:
Ipsam agit ac partes maris aestus torquet in omnes.
Ac veluti, scythicis aquilo quum saevus ab oris
Incubuit campis autumni tempore, et altum
Insonuit, raptat sentes atque arida differt 360
Gramina, seque leves glomerant per inane manipli:
Sic illam in rapido versabant vortice venti,
Interdumque notus boreae, interdumque ferendam
Praecipiti objectat zephyro violentior eurus.
Haec sensit mediis Cadmaea in fluctibus Ino
Leucothee, quondam mortali corpore virgo,
Tunc pelagi dea magna, almoque insignis honore.
Illa Ithacum rabido miserata in gurgite ferri
Languentemque aegrumque, volans par omnia mergo
Prodiit e fluctu, navimque ingressa resedit, 370
Ac propior sic fata. Quid o tibi rector aquarum
Tam graviter saevit, tantas et suscitat iras?
Infelix! At non te perdet in aequore, quamvis
Id quoque, si possit, cupiat furialibus orsis.
Quin sequere o mea dicta, atque exue vestibus artus
Nudatos, ventisque feris sine ferre carinam
Per vada nigra sali. Tu vero litora cursu
Tende natans ad prima, ubi te fatalibus arvis
Accipiet salvum pelago Phaeacia tellus,
Dimittetque iterum. Jamque hanc citus accipe vittam 380
Expertem senii, et prono sub pectore tende:
Nil metue hac fretus, nullum patiere periclum.
At postquam optata manibus tellure potitus
Litora contigeris, spoliatus in aequor eamdem
Projice, tuque alio faciem et vestigia verte.
Haec ubi fata dea est, vittam dedit, et freta rursum
Assimilis mergo, subiit spumantia: at illam
Qua subiit, fluctu texit super unda nigranti.
Haeret inops animi, necdum sat certus Ulysses
Fluctuat: inde imo ducens suspiria corde 390
Haec secum. ah misero ne quis deus aspera rursum
Damna mihi insidiasque, struat, sic linquere navim
Sponte monens? nondum parebo: dissita longe
Visa jacet tellus, ubi spondent fata salutem.
Quin ego quae potior surgit sententia menti,
Hanc sequar, et junctis donec compagibus haerent
Robora, non illis usquam dimotus abibo
Dura ferens. postquam navim disperserit aestus,
Nil melius quando superest, per caerula nabo.
Atque ea dum secum turbata mente volutat, 400
Saevus in adversam puppim contorquet ab alto
Ingentem pelago fluctum Neptunus, et ipsum
Excutit. utque olim violento turbine ventus,
Venit ubi in magnum stipularum illapsus acervum,
Dissolvens vacuas omnem dispergit in auras
Hаc illac: sic texta ratis maris unda resolvit.
At non tardatus casu vafer emicat heros
Et sese, velut altus equo, locat arbore longa,
Nudatusque artus vittam sub pectore sternit;
Et jam undas pronus subiens, et brachia jactans 410
Nat pelago. vidit nantem Neptunus ab alto,
Concutiensque caput sic voce incessit amara.
I licet, i passus mala multa, et fluctibus errans
Tende manus. venies optatae ad litora gentis,
Nec tamen adventu spero laetabere tali.
Sic fatus concussit equis fluitantia lora,
Altaque ubi surgit domus illi, venit in Aegas.
Sed Pallas Jove nata novas se vertit ad artes,
Aeolioque procul ventos in carcere frenat,
Omnibus obstructis lateque silentibus acrem 420
Threicium praeter borean, qui caerula frangat,
Donec Phaeacum terras contingat Ulysses
Elapsus ponto raptusque e faucibus Orci.
Noctes ille duas totidemque ex ordine luces
Fluctibus erravit cladem undique et undique letum
Permetuens: tot namque adstare pericula cernit.
Tertia sed postquam tenebris aurora fugatis
Clara polo effulsit, posuerunt murmura venti,
Pacatusque stetit ridenti marmore pontus:
Vidit et ille altam propius consurgere terram 430
Intendens aciem summa sublimis ab unda.
Ac veluti gnatis vita est jucunda parentis
Cui misero longum sedit vis morbida membris,
Incubuitque malum numen; tum rursus amatam
Di faciles reddunt depulsa tabe salutem:
Haud aliter cupido jucunda apparuit olli
Vertice frondifero tellus adsurgere visa.
Innatat, ac pedibus nitens conscendere litus
Adcelerat. sed postquam aberat non longius arvis,
Quam vox auditur resono clamantis ab ore, 440
Illisi ad cautes hausit strepitantia ponti
Murmura. namque ingens reboabat litore fluctus
Horrendum eructans, salsaque adspergine late
Omnia rorabant: neque enim statioque carinis
Tuta aderat, curvique sinus; sed culmina stabant
Aspera, et objectis scopulorum horrentia saxis.
Tum vero gelidus circum praecordia sanguis
Diriguit, gemitumque trahens: heu visere postquam
Insperata dedit facilis mihi Juppiter arva,
Ac propiora sequens adii spatia humida terris, 450
Nusquam, ait, egressus patet atro e gurgitis aestu.
Cautibus horrescit praetentum litus acutis,
Rauca fremit circum unda, super juga laevia candent,
Et subter vasto demittitur aequor hiatu.
Qua fugiam pressis figens vestigia plantis,
Evadamque malo, quin raptum ad lubrica fluctus
Projiciat me saxa, et nisu eludat inani?
Quod si etiam ulterius sulcem vada, sicubi portus
Inveniam, tutosque humili tellure recessus;
Heu timeo, ne saeva iterum maris unda gementem 460
Abripiat longe in pelagus; neu grandia contra
Monstra sali, quae multa sinu fovet Amphitrite,
Faucibus immittat patulis male numen amicum:
Novi odia insensi Neptuni expertus, et iras.
Interea haec secum tristi dum pectore versat,
Ad cautes et saxa ipsum fert aestus aquarum.
Quo pulsus, ni diva aderat Tritonia praesens
Consilio, infractos artus doluisset et ossa
Exanimis, lacera foede cute, et undique manans
Sanguine, sed manibus prendens capita aspera rupis 470
Ambabus, gemitumque trahens se advolvit, et arcto
Haeret in amplexu, veniens dum profluat aequor.
Exitium sic ille ferum tunc fugit: at unda
Mox eadem refluo perculsum gurgite traxit,
Avulsumque jugis procul altum immisit in aequor.
Ceu quando glauco latebrosae rupis ab antro
Polypus extrahitur, simul ater vulnere sanguis
Volvitur, infixi simul uncis cruribus haerent
Ad vivum lapides: aspro sic ille revulsus
E scopulo manibus laceris sparsusque cruore 480
Excidit: unda super spumanti marmore texit.
Atque ibi tunc Ithacus contra, quam fata ferebant,
Funere crudeli periisset, nata Tonante
Ni virgo trepido mentem hanc miserata dedisset.
Exsilit a fluctu, rauco qui murmure fervens
Litora pulsabat: tum praeter рroxima vectus
Caerula, tellurem nando respectat, an usquam
Subsidatque solum, pateatque egressibus ora?
Nec frustra: pulcri delapsus ad ostia venit
Fluminis. haec illi visa est accommoda sedes, 490
Nec scopulis praetenta, nec ulli pervia vento
Agnovitque amnem, placidumque in vota vocavit.
Quisquis es, o mihi sancte fave: tua ad ostia supplex
Advenio saeva Neptuni elapsus ab ira
Caelicolis etiam sacer est, quicumque virorum
Adsistat curis gravibus jactatus, ut ipse
Ingredior nunc amne tuo, genibusque propinquo:
Supplicis o miserere pater; tua numina adoro.
Dixerat. ac fluvius sedato gurgite fluctus
Leniit, et stagni in morem, lentaeque paludis 500
Stravit aquas, gremioque intrantem accepit amico.
Ille autem genua inflectens, contraxit et ambo
Brachia jam nimio lassatus corda labore,
Edomitusque mari. tumet albo corpore totus,
Atque liquor large salsus promanat ab ore,
Naribus et plenis: non vox, aut spiritus aegro,
Sed jacet, exanimansque artus stupor urget inertes.
Postquam auras hausit spirans, pulsumque recepit
Corde animum, solvit diam sub pectore vittam,
Immisitque amni. retro tulit aestus in undas 510
Aequoreas prono labentem flumine, et Ino
Laeta suis tenuit manibus. progressus at heros
E fluvio juncos inter procumbuit in ulva,
Osculaque infigit terrae, et sic ore profatur
Mixta trahens crebro gemitu suspiria corde.
Heu quid fata parant? misero quid denique restat?
Exitio periment; nam primo lucis in ortu
Frigida vicini venit aura e fluminis alveo. 520
Anne petam nemora alta, interque umbrosa recumbam
Lustra? sinet languor si tantum adnitier aegrum,
Fessaque jucundo componere membra sopore;
Ah metuo, lanianda feris ne praeda quiescam.
Talia jactanti, talesque in pectore curas
Secum alternanti potior sententia visa
In nemus ire. ergo celerat, mollique repertam
In clivo, fluvium supra, consurgere silvam
Horrentem cernit propius; subitoque locatur
In medio natas inter de stirpibus isdem 530
Felicem hinc oleam, hinc oleastrum fronde virentem,
Quas neque ventorum gravium vis humida perflat,
Nec Phoebus radiis flammantibus acer adurit,
Non imber penetrat. sic arctis nexibus haerent,
Inque vicem ramos et densa cacumina jungunt.
Huc Ithacus subiit, foliisque agreste cubile
Aggessit stratis, quorum vis magna jacebat
Sparsa solo, ploresque operire in tempore brumae
Apta viros, glacies quum saevior asperat axem.
His opibus gaudet tremefactus corpore nudo, 540
Seque locans medius gelidos super integit artus
Undique. ceu quando flagrantem pastor in arvo
Sub cinere abscondit torrem, servatque repostae
Semina vivacis flammae deserta pererrans
Culmina, ne longe quaerat post indigus ignem:
Sit ille intexit foliis sese undique. Pallas
Dat facilem somnum, longo qui fessa labore
Membra levet nigro componens lumina velo.
Liber sextus
Sic tacitam per noctem Ithacus recubabat agresti
In tumulo curis somnoque oppressus. at alma
Pallas adit Phaeacum alte surgentia tecta,
Et populos, quondam latae qui vasta colebant
Arva Hiperiae atris Cyclopibus undique clausi,
Assuetique malas, haud aequo marte potentes,
Ferre vices validis vicini incursibus hostis.
Illos Nausithous veteri discedere sede
Jussit, et in Scherien infesta e gente profectos
Duxit, ubi magnis circumdedit arcibus urbem, 10
Divisitque agros ponens ingentia divis
Templa, domosque viris. at fato ereptus ad umbras
Cesserat infernas senior; sceptrumque regebat
Alcinous tum cura deum, servator et aequi.
Hujus adit claras virgo Tritonia sedes,
Moliturque duci reditum. jamque ardua scandit
Limina fulgentis thalami, quo nympha cubabat
Praestanti assimilis formaque habituque deabus
Nausicaë Alcinoi magni pulcherrima proles.
Hinc atque hinc geminae, Charites queis munera formae 20
Addiderant, famulae stabant clausasque tenebant
Nocte fores. sed diva, levis velut halitus aurae,
Nulli visa intro subiit, capitique puellae
Adstitit, egregii pelago mentita Dymantis
Progeniem, aequaevas quam semper regia gnata
Praecipuo socias inter dilexit amore:
Omnia cui similis dea magna affata puellam est.
Cur adeo cessas? cur te sic optima mater
Lentam atque immemorem rerum tulit? en tibi pulcrae
Neglectaeque jacent vestes, properatque hymenaeus 30
Laeta ferens jam dona, ipsam et splendescere tempus
Te niveo ornatam cultu, similemque parare,
Conjugis ad cari sedes quicumque sequentur.
Hinc oritur laus certa, hominumque it fama per ora
Didita, qua genitor gaudet, quaque optima mater.
Quin simul ac radiis aurora retexerit orbem
Loturae properemus: ego comes addita tecum
Ipsa adero, curamque omnem partibor, ut una:
Expedias mecum facili te nympha labore,
Non etenim, mihi crede, diu sine conjuge virgo 40
Sedibus in patriis ludes; te prima juventus
Jam petit, et cupidis in te suspirat ocellis,
Verum age cornipedes geminos ad frena sub ortum
Fac genitor currumque paret, qui mollia portet
Cingulaque et peplos et diti pallia cultu.
Sic potius decet ire, viam quam carpere longam
Per campos pedibus: multum fons distat ab urbe.
Haec ut fata dea est, petiit stellantis olympi
Culmina, tranquillas perhibent ubi numina sedes
Incolere. haud illic ventorum flamina gliscunt, 50
Haud pluviae incanaeve nives; at pura sereno
Aura polo sine nube viget, circumque coruscat
Lumine purpureo, qua laeta per otia vitam
Caelicolae ducunt aeterna pace potiti.
Illuc tum volucri fugiens per inania cursu
Sese diva tulit, postquam est affata puellam,
Aurora interea formosa in veste nitentem
Nausicaam excivit. miratur somnia virgo,
Egrediensque toro, sua visa parentibus ultro
Nunciet ut caris, celerat per tecta domorum. 60
Haud mora; non longe nacta est utrumque. sedebat
Ante focum fidis mater stipata ministris
Puniceum versans contorto pollice vellus:
At genitor tum forte suis a sedibus ibat
Concilium in magnum tendens, quo sancta vocabant
Jura patrum. stetit illa pedes genitoris ad ipsos,
Et prior has voces pudibundo effudit ab ore.
O genitor currumne vetas mihi ducier altum
Ut lotura feram pulcras ad flumina vestes,
Quae longo sordent jam tempore? scilicet ipsum 70
Te proceres inter primum consulta serentem
Usque decet puro corpus circumdare amictu.
Sunt tibi praeterea quini felicia gnati
Germina, quorum alma gemini jam conjuge gaudent,
Tres thalami expertes florent. hi vestibus omnes
Ornarique novis cupiunt, semperque nitere
Mollibus in choreis; mihi vero haec omnia curae.
Sic fata est; nec enim pudor ipsam dicere sivit
Plura, nec optatos patri memorare hymenaeos.
Ille tamen novit latitantes pectore sensus, 80
Et sic pauca refert. non bigas, gnata, negabo,
Non poscas quaecumque; i felix: alta ministri
Ad juga cornipedes jungent, currumque parabunt.
Haec dicens dat jussa viris. nec segnius illi
Educuntque levem currum, lapsusque rotarum
Subjiciunt, adduntque pares ad frena jugales.
Illa autem e thalamo celerans velamina pulcra
Extulit, imposuitque supra: cui sedula mater
Apparat in calathis varias florentibus escas,
Caprigenumque utrem spumanti nectare bacchi 90
Implet. jamque levem dum virgo ascendit in axem
Palladiae succos oleae, queis molliat artus
Ipsa suos comitumque, dat aptum munus in auro.
Lora manu cepit virgo, lentoque flagello
Increpuit bijugos. resonant longa atria circum
Quadrupedante pedum strepitu, currusque citatus
Fert positasque supra vestes, ipsamque puellam
Haud solam; famulantum una nam turba sequuta est.
Quae vitrei postquam venere ad fluminis undas
Structa aderant ubi labra, ac puro affusus ab amne 100
Semper abundabat purgandis sordibus humor;
Cornipedes solvere jugo, atque in pascua laetos:
Propter aquas ripis egere virentibus. hinc et
Accipiunt, tinguntque alto sub gurgite vestes
Et scrobibus calcant in curvis: aemulus omnes
Ardor agit, celerantque pares rapiuntque laborem.
Mox ubi laverunt, sternunt ex ordine late
Omnia arenosum subito per litus, ubi albos
Spumea lambebat resoni maris unda lapillos.
Nec minus ipsae etiam juvenilia corpora lotae 110
Perfusaeque oleo vicinae in margine ripae
Gramineo accumbunt epulis, dum candida texta
Siccantur Phoebi rutilo tepefacta calore.
Quin et pulsa fames postquam est, redimicula ponunt,
Contenduntque pila: media nitet agmine, et alte
Nausicaa ingeminat numeroso carmen ab ore.
Qualis ubi incedit montes Dyctinna per altos,
Seu juga Taygeti super ardua, sive Erimanthi
Tela manu spargens, cervosque assueta fugaces
Damarumque sequi turmas; agrestia circum 120
Numina ludentes glomerantur Oreades una,
Exercentque choros; Latonaque pectore gaudet
Illa deas gradiens et pulcro vertice supra
Et fronte est, habituque omnes insignior una
It socias inter; talem se laeta ferebat
Per medias; tali virgo praestabat honore.
Sed bijugos reditura domum quum jungere curru,
Et legere apricum per litus texta parabat,
Diva novas animum Tritonia vertit ad artes,
Excitus ut somno nympham Laërtius heros 130
Aspiciat, quae celsa illum sub moenia ducat.
Jamque levem regina pilam dum jactat ad unam
E sociis, pila missa voalns haud pertulit ictum,
Irrita sed cecidit spumanti in vortice. at illae
Clamavere altum; clamore excitus Ulysses
Exsiluit, trepidoque sedens haec pectore secum.
Hei mihi quas gentes quae veni ad litora vectus;
Barbara num regio haec fera corda ignaraque recti
Servat; an hospitibus parcit, superosque veretur?
Ut mihi nympharum subito vox impulit aures, 140
Nympharum, montana colunt quae culmina, quaeque
Flumina amant fontesque et stagna virentia musco.
Fors homines etiam, fors juxta heic moenia gentis:
Quidquid erit, tentabo oculis ultro omnia lustrans.
Haec ait, arbuteoque levat sua membra cubili,
Frondentemque rapit viridanti ex arbore ramum,
Quo pubemque regit circum omnem atque ilia nudus,
Ingrediturque. leo veluti quum magnum et imbres
Et ventos perpessus atrox ruit; igneaque intus
Lumina stant; pecudes contra armentaque densa 150
Cervorumve boumve, nec acri turbidus ira,
(Suadet enim vesana fames) irrumpere parcit
In stabula, et clausis tentare in ovilibus agnos.
Haud aliter nudus (vis namque extrema jubebat)
Virginibus mediis heros se inferre parabat.
Jamque sale ut foedos horrens apparuit artus,
Continuo trepidae summis per gramina ripis
Diffugere omnes: tantum unа haud territa gnata
Restitit Alcinoi, cui mentem bellica virgo
Firmarat, solvens turpi formidine pectus. 160
Illa immota stetit contra: turbatus at heros
Haesit inops dubiusque animi, genibusne prehensis
Virginis exoret pacem progressus, an ipsam
Eminus aggrediens dictis, et pectora blandus
Mollia demulcens tentet prece, ad urbis ut alta
Moenia demonstretque viam, nudataque membra
Veste tegat? potior dubio sententia visa,
Longius abstantem sua nympham in vota vocare,
Ne, dum genva capit, fors saeviat aspera tactu.
Tum sic blandiloquo supplex est orsus ab ore. 170
Adsis o, facilisque leves quaecumque laborem
Sive dea, o virgo, seu nostri sanguinis una:
Si dea; nata Jovis certe es Latonia Phoebe,
Cui similis vultuque habituque incedis honesto.
Sin genus es nostrum terraeque nigrantis alumna,
O ter felices, qui te genuere parentes;
Felices etiam fratres, queis dulcia semper
Gaudia pertentant animos te propter eamdem,
Aspiciunt quum tale choris florescere germen!
Ante alios tamen ille omnes felicior unus, 180
Qui te dives opum sua quondam ad limina ducet
Muneribus victam. nam talem e sanguine nostro
Non nympham, non ipse virum vidi: occupat ergo
Mirantem stupor, et raptis vix sensibus hisco:
Tale erat in Delo, quod vidi ad Apollinis aram
Formosum tenerae germen juvenescere palmae;
Namque illuc magna quondam comitante caterva
Accessi, peterem quum Dardana tecta, futura
Exitium mihi triste. utque illa in imagine fixus
Obstupui siluique diu; (nam nulla per agros 190
Creverat huic similis ramis felicibus arbos; )
Sic miror te nympha simul stupeoque, nec ora
Sustineo tua ferre, aut genva attingere supplex.
Me vero fera fata premunt: hesternus ab undis
Huc ego bisdenas post luces denique fugi
Jactatus pelago nimbisque furentibus usque;
Insula ab Ogygia: tandem his deus appulit oris,
Heic quoque fors iterum clades ut saeva fatiget
Immeritum. neque enim credo pia numina ponent
Exitiis finem, sed multa prioribus addent. 200
Ergo oro miserere: mihi tu prima salutis
Spes misero ostensa, ac primam te in vota vocavi
Post tantas pelagique minas caelique procellas
Omnibus heic errans ignotus. moenia gentis
Ipsa doce o facilis regina, ipsa indue egentem,
Huc veniens lacerum si quod male tegmen habebas.
Di vero tribuant, quaecumque in pectore servas
Vota tuo, sponsum gnatosque et munera pacis
Unanimae: neque enim donum praestantius ullum,
Quam quum tranquillos concordi mente penates 210
Femina virque regunt. tristi dolet improba turba
Invidia, contra cari laetantur amici,
Primaque conjugibus venit ipsis gloria famae.
Talibus orabat supplex, quum talia virgo:
Haud equidem arguerim tua dicta, animumque sagacem
Hospes, ait. sed enim celsi dominator olympi
Ipse suas partitur opes mortalibus aegris
Justisque injustisque, ut fert dare cuique voluntas:
Haec tibi forte dedit; proin ferre utcumque necesse est.
Nunc vero has quoniam terras jactatus adisti, 220
Fide animo; vestemque feres expertus amicum
Auxilium, donisque super cumulabere dignis
Supplice. jamque urbis te celsa ad moenia ducam,
Et gentis dicam nomen. felicia regna
Haec habitant Phaeaces; ego alto sanguine creta
Magnanimi Alcinoi, cui parent omnia, et unus
Imperioque regit sceptrisque potentior urbem.
Haec ubi fata, vocat famulas ac talia mandat,
O gressus cohibete: viro cur denique viso ubi
Diffugitis? saevumne hostem advenisse putatis? 230
At non ille satus, nec Phoebi lumen et auras
Spero equidem aspiciet posthac volventibus annis,
Horrida qui placidis Phaeacibus inferat arma.
Quippe sumus cari superis, medioque tenemus
Regna mari, haud soliti, misceri gentibus ullis
Hic pelago infelix et tempestatibus actus
Appulit his tandem terris; cui protinus omnes
Auxilium properate: inopi pater ille deorum
Hospitibusque praeest aequus, nec gratia doni
Parva vel exigui est. date bacchi pocula, et ipsum 240
Ducite, et a ventis aversum in fonte lavate.
Vix ea; quum famulae pulsa formidine sistunt,
Inque vicem sese exhortantur. jamque reducta
Parte locant Ithacum tranquillo in flumine, ubi alma
Jusserat Alcinoi soboles; juxtaque ferentes
Apponunt chlamydemque viro tunicamque recentem:
Dant quoque palladium caelato munus in auro,
Sordentesque monent puris in fontibus artus
Abluere. affufis queis circum haec subdidit heros;
Longius hinc vos ferte pedes, dum fluminis unda 250
Tabentes humeros sale tergam, et suave liquenti
Rore olei visi longo post tempore lustrem.
Non ego nam vobis circum cernentibus artus
Perluere, aut ausim nymphis adsistere nudus.
Dixerat: illae abeunt, dominaeque ea dicta reportant.
Interea salsum tergens circum undique rorem
Amne lavat puro ductor Laërtius, olli
Qui penitus terga atque humeros insederat altos
Cervicemque, comasque rigentes. hinc ubi foedos
Purgavitque artus, nitidoque perunxit olivo, 260
Induitur vestes intactae munera nymphae.
Atque olli Jove nata novum decus artubus addit,
Majoremque facit visu, plenoque decorum
Corpore; tum similes hyacinto e vertice crispos
Effundit nigra rutilos ferrugine crines.
Argentum veluti fulvo variaverit auro
Artificis quum docta manus, quem Mulciber una,
Pallas et ipsa suas docuit non invida laudes;
Artis opus rarae admirans stupet excita turba,
Luminibusque inhiat tacitis. ita nata Tonante 270
Olli humeris capitique novos afflarat honores.
Jamque nitens Charitum forma digressus ab amne
Litore consedit sicco. mirata puella
Obstupuit, sociisque haec protinus addidit ore.
Accipite o fidae, quae dicam cumque, ministrae:
Haud equidem hunc venisse reor stellantis olympi
Omnibus invisum divis ad litora nostra.
Ante quidem visusque horrens, nec amabilis ulli,
Caelestum nunc ille refert decus. o mihi talis
Huc veniens divum contingat munere conjux, 280
Et velit his mecum semper considere terris:
Vos epulas jam ferte viro, jam fundite vina.
Haec illa: audivere alacres, nec jussa morantes
Apposuere dapes cum bacchi nectare. at heros
Vescitur ac raptim spumantia pocula siccat,
Ex longo collecta fames namque improba suadet.
Sed jam nympha viam celerans altoque plicatas
Imponit curru vestes, bijugosque volucres
Sub juga panda trahit. dein ipsa ut celsa resedit,
Affatur Laërtiaden his vocibus usa. 290
Surge age; turrigeras urbis properemus ad arces,
Conspicies florem Phaeacum ac prima virorum.
At sapias licet ipse, tamen monuisse juvabit,
Ne secus ac moneo, facias, dum per sola culta,
Ac pingues inter cursum celerabimus agros,
Post currum propior commixtus in agmine fido
Carpe viam, trito bigas ego tramite ducam.
Haud procul aspicies urbem, quam maxima cingunt
Moenia, et angustis aperit se portus utrinque 300
Faucibus: hinc atque hinc longo stant ordine naves
Subductae, sedes ubi nigris certa carinis,
Inde forum est, medioque foro consurgit in auras
Aetherias niveo Neptuni e marmore templum
Nautica ibi clausis servant navalibus arma
Carbasaque et funes et tonsis apta parandis
Robora. nulla etenim cura est Phaeacibus arcus,
Aut pharetras tractare: abiegni pondera mali,
Et remi, puppesque placent, queis caerula sulcant
Dissita, et immensi contemnunt aequoris aestum. 310
Heic ego mordacis metuens convicia linguae,
Quippe procax vulgi turba est, disjungier opto,
Inferrique prior portis. namque obvius una
Si quis me videat tecum, fors talia contra
Improbus incipiet. quisnam ille est corpore pulcro
Nausicaae qui pressa legit vestigia pone?
Hospes? ubi inventus? junget connubia secum?
Aut aliquem fracta deserto in litore navi
Externa de gente virum (loca proxima namque
Nulli habitant homines) ausa est deducere in urbem; 320
Aut aliquis superum caeli delapsus ab arce
Supplicibus votis jam tandem victus ad imas
Descendit terras: omnes una exiget annos.
Quin melius si sponte sua delegit habendum
Ipsa virum, sociumque aliis excivit ab oris
Tot patriae claros jam dedignata hymenaeos.
Sic dicet juvenum mala turba, ingrataque famae.
Damna feram. neque enim non ipsa irata puellam
Arguerim, quae forte viros versarier inter
Sponte sua haud dubitet necdum genitoribus orba, 330
Nec thalami vinclis, taedisque jugalibus aucta.
Quare age, sub memori condens mea pectore dicta.
Altius infigas hortor, quo per vada ponti:
Quamprimum reditu potiare. a tramite recto
Haud procul est lucus, viridi qui procubat umbra
Populea, armisonae divae sacer: exsilit intus
E gelidis fons lene sonans argenteus undis,
Ac circum irriguo pubescit gramine pratum.
Heic etiam campique mei genitoris et horti
Pomiferi florent, semoti haud longius urbe, 340
Quam sonus adveniat missus clamantis ab ore.
Ergo ibi tu residens maneas, dum moenibus altis
Nos introgressae patrias veniamus ad aedes.
Postquam autem tetigisse fores ac limina credes,
Tunc urbem progressus adi, sedesque require
Alcinoi. fuerit quaerenti noscere magnus
Nec labor: ipse etiam puer infans ducat ad alta
Atria; turrito se tantum vertice supra
Attollunt, nulli Phaeacum aequanda domorum.
Mox ubi te ingressum subter fastigia tecti 350
Excipiet domus alta, citus vestigia ab aula
Ad matrem ferto properata. usque adsidet illa,
Lucet ubi focus igne, et docto pollice versat
Purpureum lanae, visu mirabile, pensum
Ancillis stipata atque altae innixa columnae.
Stat juxta et solium genitoris, ubi aurea laetus
Pocula convivas inter tenet ille, deus ceu
Aetherio in caetu residens rutilantis olympi.
Hoc tum praeterito, matri tua brachia tende
Protinus affusus genibus, supplexque precare, 360
Det facilem votis reditum, miserataque longum
Exsilium, patriae quamprimum ad littora mittat.
Si precibus devicta tuis miserebitur ultro,
Omnia polliceor tibi tuta, iterumque sodales,
Antiquamque domum vises, finesque relictos.
Haec effata, acri percussit verberae terga
Cornipedum: mora nulla, volant, fluvioque recedunt
Pulvereos rapido glomerantes impete gressus.
Illa autem faciles manibus moderatur habenas,
Hospes uti famulaeque sequi vestigia possint, 370
Nunc laxans, nunc arte premens retinacula virgo.
Jamque subibat aquas Titan, lucumque Minervae
Populeis nigrum foliis tetigere; ubi sedit
Heros Laërta genitus, magnamque precatus
Voce deam, tales effudit pectore questus.
Audi, gnata Jovis summi Tritonia praesens,
O miserum nunc saltem audi, frustra ante vocata,
Quum me alto dirus pelago Neptunus agebat:
Da molles Phaeacum aditus, da inflectere mentem.
Talibus orabat supplex: summo dea caelo 380
Audiit orantem, sed non se offerre videndam
Clara in luce palam voluit non immemor irae
Immitis patrui, furiis qui saevus acerbis
Jactabat Laërtiadem maria omnia circum,
Litora ne patriae, dulcesque reviseret oras.
HOMERI ODYSSEAE LIBER SEPTIMUS.
Atque ea dum superas heros fundebat ad auras,
Nympha citis invecta rotis devenerat urbem;
Altaque ubi patriae tetigit penetralia sedis,
Vestibulum ante ipsum levis adstitit. undique fratres
Circumstant laeti reducem, solvuntque jugales,
Ac nitidas portant septa intra regia vestes.
Virgo autem thalamum scandit; longaevaque custos
Eurymedusa olli flagrantia lumina praefert.
Hanc ex Epiro curvis duxere carinis,
Munus et Alcinoo dederant Phaeaces habendam, 10
Alcinoo, late placidi qui frena regebat
Imperii, divumque pari gaudebat honore.
Regia post fuerat nutrix, semperque parare
Nausicaae dulces epulas ignemque solebat.
Interea surgens Ithacus tendebat ad urbem,
Quem multa circum Pallas caligine sepsit,
Ne quis eum possit Phaeacum incessere dictis,
Scitarive genus, veniendi aut poscere caussas.
Jamque erat ad portas, quum se tulit obvia contra
Virginis os habitumque gerens referentis in urna 20
Fontis aquam Jove nata, prior cui fatus Ulysses
Sic coram adstanti est. mene hinc deducere celsas
Alcinoi ad sedes, qui pulcrae huic praesidet urbi,
Filia vis? nam passus ego discrimina multa
Advena longinquis terrarum e finibus errans
Ignarusque hominum veni ignarusque locorum.
Dixerat: atque olli sic caesia diva reponit.
Tecta tibi nunc, hospes, ego, quae regia quaeris,
Monstrabo; stant ipsa patris prope limina nostri:
Sic tacitus modo perge, viae dux ipsa praeibo. 30
Non tibi compellare viros, nec reddere voces
Cura sit: haud etenim genus est tractabile vulgi,
Nec multum hospitiis indulget. freta juventus
Navigiis maria alta secat, ferturque superba
Per vastos longe fluctus. Saturnius olli
Ipse dedit celeres, ut pennae praepetis alas,
Et mentis simulacra citae volitantia, naves.
Haec ubi fata dea est, subito vestigia torsit,
Et gressum antetulit celerans; nec segnior heros
Vadentem sequitur, mediaque incedit in urbe 40
Haud ulli visus. neque enim Jove nata sinebat
Cernier, obscuro quae texerat aëre circum,
Ac densis nebulae gradientem offuderat umbris.
Miratur Laërtiades portusque, carinasque,
Ipsorumque fora heroum, surgentiaque urbis
Moenia praetentis, visu mirabile, vallis.
Postquam autem tetigere fores ac regia tecta,
Talibus est aggressa virum Tritonia dictis.
Haec quaesita domus, regisque optata verendi
Atria: ducentes intro convivia lectos 50
Aspicies proceres. tu certo limina gressu
Nil dubitans metuensve subi: re praestat in omni
Scilicet, audaci cui gliscit pectore virtus,
Ignotas licet ille domos ac litora lustret.
Reginam heic primum, proprio quam nomine dicunt
Aretam, invenies: orta est genitoribus isdem,
Ex quibus Alcinous venit prognatus in auras.
Primum Nausithoum fudere in luminis oras
Neptunus terrae domitor, Peribaeaque forma
Egregia, extremum clari genus Eurymedontis,60
Qui quondam imperio tenuit fera regna Gigantum;
Post tamen et populos et sese perdidit ipsum
Efferus. at natae rector commixtus aquarum
Magnanimis genuit regem Phaeacibus acrem
Nausithoum: hinc natus Rhexenorque Alcinousque.
Ulla nondum auctum Rhexenora prole virili
Ipse suis telis celsa jaculatus in aula
Perdidit Arcitenens, et filia sola relicta est
Arete, Alcinous cui se conjunxit, et ipsam
Eximio semper coluit dignatus honore. 70
Non ulla in terris mulier sub conjuge vixit
Usque adeo dilecta, suo velut illa marito
Cara viget, natisque suis, et civibus: ipsam,
Incedit quoties latam spatiata per urbem
Excipiunt plausu, et praesens ut numen adorant.
Quippe animis valet illa, et recto praedita mentis
Judicio suevit varias componere lites.
Ergo eadem miserata tuos si denique casus
Adnuerit votis, certam sperare salutem,
Et reditum jubeo; patriam sociosque revises. 80
Vix ea dicta dedit, fugitque avecta per undas
Nata Jovis, Scheriaeque reliquit amabilis oras.
Illa abiens tetigit Marathona, ingressaque Athenas
Antiqui patriam sedesque invisit Erechthei:
Ast heros genitus Laërta ad regia tecta
Alcinoi gressum torsit. jamque omnia lustrans
Substitit, et pulcra correptus imagine rerum
Ante fores stupuitque diu miratus, et haesit.
Namque velut lunae radiis aut sole corusco
Tota renidebat circum domus ardua regis; 90
Aerea cui gradibus surgebant limina, et ipsi
Hinc atque hinc muri longo in penetralia ductu.
Celsa nigrescebant cyano fastigia, et altis
Aureus in foribus splendebat lumine fulgor.
Argento postes aerato in limine stabant,
Argentumque supra postes: micat annulus auro
Lucidus e puro valvis bipatentibus aptus.
Ex auro argentoque canes utrinque sedebant
Spirantes, multa quos Mulciber extudit arte
Excubias foribus semper tectisque futuros 100
Et turpis senii expertes et funeris atri.
Intus erant utraque e parte sedilia fixa
Parjetibus, primo deducta a limine ad usque
Interiora domus penetralia, clausi ubi pepli,
Femineae quos arte manus nevere, jacebant.
Heic et ductores Phaeacum rite locati
Pocula siccabant mensis, totumque per annum
Laeti indulgebant genio, quos propter ad aras
Stabant in manibus retinentes lampadas auro
E solido pueri, convivis atria circum 110
Clara per obscuram fundentes lumina noctem.
Quinquaginta intus famulae, pars frangere saxo
Sueta opere assiduo Cereris flaventia dona;
Texere pars telam, teretes et pollice fusos
Versare. una omnes resident ac brachia motant,
Intenduntque manus: ceu populus incita vento
Frondiferos agitat concusso stipite ramos.
Palladius textis humor destillat ab udis
Suave liquens. tantum namque illic mascula pubes
Ante alias gentes, undosa per aequora puppes 120
Velivolas agitare valet, quantum ipsa per artem
Turba puellarum scit lucida texere fila,
Ingenium queis molle dedit Tritonia, et apto
Exercere manus opera inter pulcra labore.
Aulaï ante fores quatuor per jugera sese
Area tendebat, septusque heic hortus ab omni
Parte virescebat. laetas se tollit ad auras
Et pyrus, et mali, granisque rubentibus arbos
Punica, et hyblaeae ficus, et pallida oliva.
Non aestu fructus, non illis frigore cessant 130
Arboribus; zephyro sed spirans aura perenni
Hos fovet enatos, alios cernentibus offert
Maturos. руrа flava pyris, rubicundaque pomis
Poma abeunt mutata, atque uvas excipit uva,
Inque vicem ficus post ficum plena senescit.
Fertilis heic etiam multo stat vinea foetu;
Et pars uvarum calidi dum sidere solis
Excoquitur distensa solo, pars altera plenis
Ponitur in calathis tum primum a matre revulsa,
Pars etiam pedibus premitur, sic tempore eodem 140
Induiturque albos in flores vitis, acerbosque
Ostentat foetus eadem, tingitque rubore
Jam jam maturos, mutato hand mense, racemos.
Haec circum vario sedes de cespite surgunt
Limite in extremo camporum, omnique virescunt
Tempore. tum gemini saliunt e marmore fontes,
Ac diversa petunt: vitreo pede labitur hortum
Per totum hic late trepidans, fluit ille sub aulae
Limina, ubi laeti semper Phaeaces aquantur,
Talia in Alcinoi tectis felicia divum 150
Munera perstabat spectans Laërtius heros.
Inde ubi miratus lustravit lumine cuncta,
Continuo superat limen, sedesque repostas
Ingreditur. primos Phaeacum cernit in aula
Ductoresque patresque, petunt quum tempora somnos,
Ultima Mercurio libantes pocula: quos tum
Per medios gradiens multa caligine septus
Transit, et Areten confestim adit Alcinoumque.
Ut venit propius, palmas utrasque tetendit,
Amplexusque haesit genibus: tum tota repente 160
Fugit, et in purum dilapsa est aethera nubes.
Turbati stupuere omnes, coramque videntes
Stare virum siluere; quibus sic incipit heros.
Arete o magni Rhexenoris inclita proles,
Teque tuumque virum supplex, infandaque passus
Exitia, adjuro; vos et clarissima regni
Lumina, convivae lecti (sic numina vobis
Dent facilem vitam, partasque relinquere gnatis
Divitias, laudemque, et primos urbis honores)
Reddite me patriae, meque hinc deducite salvum 170
Ocyus. heu longo distractus tempore caris
A sociis diro fortunae jactor ab aestu.
Nec plura his, juxtaque focum consedit ad ignem
In cinere immundo, circum vox omnibus haesit
Faucibus in tacitis, et presso lingua palato.
Inde heros tandem sic fari coepit Echeneus
Grandior et natu Phaeacas inter, et acri
Eloquio melior, gnaroque in pectore servans
Multa senex rerum, veterumque exempla virorum:
Hic tacitis circum sociis bonus ora resolvit. 180
Turpe equidem indignumque reor, si pulvere in atro
Desideat sic hospes humi. tua jussa verentes,
Rex magne, hi contra cunctantur: verum age dextram
Da facilis, placidusque jube considere juxta
In solio pulcro bullisque ardentibus apto:
Praeterea dic vina ferant, superoque Tonanti,
Supplicibus qui semper adest, libemus ovantes,
Gaudeat atque hospes caena dapibusque paratis.
Audiit haec postquam Alcinous, curvatus Ulyssem
Erigit ipse levans dextra, ponitque locatum 190
Fulgenti in solio, pulcrum quo surgere jussit
Laodamanta pater, gnatis ex omnibus unum
Dilectumque magis, propiusque adsidere suetum.
Dant famulae manibus fontes, quos lucidus auro
Urceus irrorat supra, purumque fluentes
Subjecti excipiunt argentea labra lebetis.
Ponunt et mensam juxta, cereremque canistris
Expediunt, cumulantque epulas, et multa ferentes
Fercula grata virum praesenti munere donant.
Ille bibit, fruiturque datis. tum maximus ultro 200
Alcinous: plenum dulci fer protinus, inquit,
Pontonoë cratera mero, cunctisque ministrans
Per sedes age funde, simul libemus ut omnes
Dona Jovi, rutilo gentes qui fulmine terret,
Supplicibusque addit comes alto numine vires.
Vix ea. Pontonous latices in pocula fundens
Lenaeos, cunctisque ferens ex ordine tradit,
Inde ubi libavere, sitisque expleta bibendo est,
Alcinous placido rursum sic infit ab ore.
Phaeacum o proceres, quae fert mea certa voluntas, 210
Audite, et dictis animos intendite vestros.
Nunc epulis somnoque graves ad tecta redite;
Cras autem multis luce exoriente vocatis
Hospitis adventum laeti celebrabimus una
Sollemnesque aris de more sacrabimus ignes.
Post etiam, quam spem foveat, quod postulet hospes
Auxilium, quaeremus; ut hinc deductus ad oras
Perveniat patrias gaudens, nulloque labore
Per vada salsa volans, quam vis petat avia regna;
Ulla neque interea patiatur damna, priusquam 220
Contingat sua tecta. ibi demum sentiat, atro
Stamine quae Parcae nerunt, quaeque aerea fata
Nascenti tulerunt, hausit quum luminis auras
Editus enixae foecunda matris ab alvo.
Quod si quis divum caelo delapsus ab alto
Adstitit, exitium nobis mutata deorum
Mens aliquod laevum portendit. namque solebant
Antea se claro manifesti numine semper
Objicere, instratisque una cosidere mensis,
Thuricremas donis quoties incendimus aras. 230
Quin et solus iter carpat si forte viator,
Apparent: loca quippe ollis vicina tenemus,
Ipsi ut Cyclopesque et agrestia secla Gigantum.
Talia dicentem Laërtius excipit heros,
Continuoque infit. non caeli numina sancta,
Alcinoë, ingenio refero, nec corpore pulcro;
Non me tantus agit (mitte hanc e pectore curam)
Laudis amor, similem mortalibus omnia dicas,
Quos subiisse graves nosti mage cumque labores,
Omnibus exhaustos et casibus. addere fando 240
Multa queam, divum si quae mens laeva ferenda
Obtulit heu misero, liceat proferre sub auras.
Sed tempus non ista petit: nunc munere caenae
Moerentem quam vis graviter, dapibusque potiri
O sinite. haud etenim vis ulla procacior instat,
Quam ventris vesana fames, quae turbine in atro
Curarumque homines saevis in fluctibus actos
Esse sui memores rabidis latratibus urget
Illa etiam me dira tenet, luctuque gementem
Assiduo dapibusque jubet vinoque repleri 250
Scilicet oblitum magnos in corde dolores.
Vos autem adsitis, roseo quum crastina caelo
Fulserit orta dies, meque hinc deducere sedes
Ad patrias properate viri. mihi visere tantum
Excelsamque domum, famulasque, et cara meorum
Pectora contingat; post artus vita relinquat.
Sic ait. adsensere omnes fremituque secundo
Spem reditus certi fecere et dicta probarunt.
Jamque ubi libarant, sitis atque exstincta lyaeo
Omnis erat, nigra cubituri in nocte per urbem 260
Diversas petiere vias diversaque tecta.
At non Laërta genitus; nam mansit in isdem
Sedibus Areten inter fortemque locatus
Alcinoum. hinc famulae e mensis dum vasa reponunt,
Candida sic illum dictis affatur amicis
Arete regina videns chlamydemque superne,
Et tunicam insignem, quas olim intenta labori
Cum teneris residens perfecerat ipsa puellis.
Ergo Ithacum subito compellans: hoc mihi primum
Fare, inquit, quinam sis hospes, et unde profectus 270
Haec loca contigeris? quis te hoc ornarit amictu?
Non pelagi errando venisse per aequora dicis?
Talia poscebat quaerens: tum reddit Ulysses.
Difficile o regina (deum namque actus iniquo
Numine multa tuli bello jactatus, et alto)
Nunc casus narrare omnes. quae prima requiris,
Expediam, sortemque meam clademque docebo.
Ogygia undisono jacet avia in aequore longe
Insula, ubi Atlantis proles male fida Calypso
Tecta colit sedesque gravis dea; nullaque divum, 280
Nulla hominum in solo vestigia litore cernit.
Me vero rapidis jactatum fluctibus illuc
Tempestas tulerat, postquam mihi fulmine navim
Diffidit in mediis jaculatus Juppiter undis.
Omnes tunc socii periere: ego curva carinae
Amplexus tabulata, novem atro in gurgite luces
Erravi infelix; decimo post lumine fessus.
Ogygias tetigi divis ducentibus oras,
Et vastum penetrale deae. quae blanda receptum
Hospitio fovit placido, viridemque juventam 290
Dicebat senii expertem letique daturam.
Sed non illa meos inflexit рectore sensus,
Mutavitque animum. sic annos ordine septem
Durando explevi totos, nec tempore eodem
Tristibus heu lacrimis cessavi spargere vestes,
Quas primum aeternas et pulcro stamine textas
Induerat mihi diva, simul revoluta tulerunt
Sidera ut octavum perfectis orbibus annum,
Ipsa suis cupidum testis decedere jussit,
Seu Jovis imperio, seu quod mutata fuisset, 300
Dimisitque cava in pinu. multa ante Lyaei
Dona dedit Cererisque almae, vestemque recentem
Induit optato submittens flamine ventos.
Bis quinos septemque dies tranquilla per alta
Tendebam cursus, et jam lux postera vestros
Visa aperire procul montes complerat inani
Laetitia misero pectus. sed dira manebat
Pernicies superanda, ferus quam rector aquarum
Exciit, immittens ventorum praelia, et imo
Aequora subvertens fundo, non tendere contra, 310
Non puppis superante salo me ferre valebat.
Ergo illam rapidus turbo difregit: at ipse
Haec maria errabam circum, dum gurgite pontus
Saevaque nimborum vestras vis egit ad oras.
Heic me conantem capere alti litoris oras
Inter saxa ingens veniens ex aequore fluctus
Cautibus infigens actum lacerasset acutis,
Ni celeri absiliens cursu, qua visus ab alto
Sternere se contra fluvius, diversa petissem
Litora tuta loco rabidisque impervia ventis. 320
Evasi firmans animum. ruit interea nox
Atra polo, gelidoque remotum a flumine suadet
In densum nemus ire, interque arbusta quietem
Carpere. ibi foliis texi circum undique corpus
Deciduis, altusque sopor mea lumina pressit.
Compositus frondes inter sic nocte quievi,
Nec jubar aurorae sensi mediaeque diei
Lumina; cum prono somnus me sole reliquit.
Ecce autem in solo dum ludunt litore, cerno
Ancillas natamque tuam prope marmoris undas. 330
Illa aderat socias inter formosa puellas
Assimilis vultu superis, cui brachia supplex
Ad genua adsistens pariter cum voce tetendi.
Audiit orantem facile miserata, nec ullam,
Sic adeo viridi florens aetate fuisset
Obvia si virgo, sperassem inflectere votis
Posse meis: juvenum namque ardens desipit aetas.
Ipsa dapes vinumque dedit, puroque lavare
In fluvio jussit, lotumque hoc texit amictu.
Haec habeas nunc vera, sinit quae pectore luctus 340
Sola loqui. postquam sic dixerat, excipit heros
Alcinous. non illa tibi, quaecumque decebant,
Praestitit, hospes, ait: sedes deducere in altas
Debuerat te gnata simul, cui talia primae
Supplicis in morem fudisti e pectore vota.
Heic Ithacus: ne quaeso, inquit, ne irascere nymphae
Insonti: famulas inter procedere jussit
Illa quidem; non ipse tamen te, maxime ductor
Te veritus, volui parere. insidere suevit
Saepe animis error, suspectaque crimina fingit. 350
Cui tunc Alcinous: non hanc mihi numina mentem,
Nec tales dederunt animos, ait, ut malus urat
Sic temere mea corda furor, potioraque duco
Quae fas cumque sinit, contra nec pugnat honestas.
Atque utinam pater ille deum, et Tritonia faxint
Cum Phoebo, talis quum sis, ut pectore eosdem
In tacito sensus volvens, quos ipse voluto,
Connubio stabili nostrae te jungere gnatae,
Atque meus gener esse velis. ingentia dona,
Ingentemque tibi gazam, sedesque parabo, 360
Heic maneas si sponte tua: nam cogere quisquam
Nec potis invitum, nec amat vim Juppiter aequus.
Interea ignarum ne fors ea cura fatiget,
Cras reditum statuam. dulci tu lumina somno
Compositus per iter tranquilla in puppe quiesces;
At socii zephyros captabunt, teque penates
Ad patrios ducent, seu quo magis ire lubebit
Ultra etiam Euboeam, longo quam caerula tractu
Dividere a nobis perhibent, qui lumine primi,
E nautis videre, olim flavus Rhadamanthus 370
Quum Tityum terrae petiit visurus alumnum
Finibus e nostris. juvenes ivere profecti,
Atque immensa die tranarunt aequora eodem
Haud fessi, celeremque retro adduxere carinam.
Tu quoque jam nosces, quam concita labitur undis
Nostra abies, qualis pelago est Phaeacia pubes.
Dixerat. extemplo dictis laetatus Ulysses
Sustulit ad caelum palmas, et voce precatus:
Juppiter o maneant, quae dicta est cumque loquutus
Alcinous: qua terra patet, fama illius ibit 380
Inclita per gentes; ego nostra in regna redibo.
Talia sese inter vario sermone serentes
Dum referunt, regina suis per tecta puellis
Imperat actutum curvata sub atria mollem
Ferre torum, vestesque super tyriosque tapetas
Sternere, villosasque simul componere laenas,
Illae abiere citae gestantes lumina dextris,
Et postquam stravere toros, monuere vocantes
Sic Ithacum: tibi stratum, hospes jam surge, cubile.
Haec famulae: olli autem cupido jucunda soporis 390
Visa quies, subitoque abiens, qua celsa patebat
Porticus, incubuit stratis, somnosque petivit.
Nec minus Alcinous penetrali in sede quievit,
Et noto pariter conjux excepta cubili est.
HOMERI ODYSSEAE LIBER OCТAVUS.
Cum roseae primo nymphae Titanidis ortu
Proripuit lecto corpus, thalamumque reliquit
Alcinous, Trojaeque ferox eversor Ulysses,
Conciliumque adeunt, ubi stabant litore puppes.
Ingreditur rex ipse prior; tum marmore structis
E niveo pulcris considunt sedibus ambo.
Interea magnam properans it laeta per urbem
Assimilis regis praeconi bellica virgo,
Auxiliumque parans Ithaco, reditumque penates
Ad patrios celerans ita quemque affata virorum: 10
Huc agite, inclamat, vos o capita inclita cives;
Concilium celebrate. novi juvat ora videre
Hospitis, Alcinoi venit qui nuper ad aedes
Jactatus pelago, et pulcro par corpore divis.
Talibus arrectae mentes, atque omnibus ardor
Additus: implentur cunei, coetuque frequenti
Conveniunt. taciti vultum admirantur Ulyssei,
Adspectuque stupent: miros nam diva sedenti
Bellipotens humeris capitique afflarat honores,
Majoremque habitu dederat, plenaque juventa 20
Insignem, ut carus populis spectantibus „Specctantibus“heros
Adforet eximia virtute, et victor abiret
Exercens durae certamina multa palestrae
Florentes inter juvenes. queis rite locatis
Alcinous placido coepit sic farier ore.
Egregii o proceres, quae sit sententia nobis,
Expediam, et paucis, animos adhibete, docebo.
Hic novus, adcessit nostris qui sedibus hospes,
Incertum eoisne plagis, an finibus actus
Hesperiis? reditum poscit, certumque precatur 30
Auxilium supplex. nos ut consuevimus ante,
Maturemus opem: neque enim suspiria fundit
Longa diu, quicumque meas accedit ad oras
Indigus auxilii, frustraque heic tempora ducit.
Quare agite, ac nigram deducite litore puppim
Haud prius expertam fluctus: duo scandite supra
Quinquaginta una lectae fortissima pubis
Corpora, et instructis circum latera ardua remis
Provehite. hinc reduces nostris convivia tectis
Certantes properate; ego large dona parabo. 40
Hаec рubi sint dicta. at vos o prima senatus
Lumina, sceptriferi reges, celebrate faventes
Hunc coetum, dapibus festis ut gaudeat hospes.
Una omnes laeti adsitis, parere nec ullus
Abnuat. ipse etiam vates, cui dulcia musae
Carmina dant, menti quoties vis incita fervet,
Demodocus veniat tectum in regale vocatus.
Hаec fatus praeit ipse foro, cunctique sequuntur
Pone duces. vatem simul in regalia praeco
Tecta vocat, pariterque virum acciti duo supra 50
Quinquaginta, omni e numero delecta juventus,
Jussa petunt celeri non longe litora gressu.
Et jam nigrantem resoni maris alta cаrinam
In freta deducunt, solidoque e robore malum,
Antennasque aptant, vinclisque tenacibus alta
Ad latera adjungunt remos, et candida pandunt
Carbasa. dein retro tranquillo ex aequore vecti
Alcinoi tendunt generosi ad limina nota.
Porticibus latis perque atria longa domorum
Undique collecti juvenes glomerantur in unum 60
Atque senes. ollis bissenas rite bidentes
Setigerosque sues octo, geminosque juvencos
Alcinous mactat: queis caesis tergora pubes
Deripit, atque instans epulis operatur opimis.
Duxit et insignem praeco ad convivia vatem
Ante alios carum musis, cui laeta dedere
Tristiaque Aonides: dulci pro lumine adempto
Scilicet argutae tribuerunt praemia vocis.
Huic ex argento bullis rutilantibus aptam
In medio posuit sellam, qua se alta columna 70
Erigit attollens; donum et testudinis aureae
Suspendit praeco supra caput ipsius, et qua
Accipiat jam parte, docet: tum plena canistra,
Poculaque in mensa statuit spumantia baccho,
Hauriat ut vates, quoties ferat ipsa voluntas.
Cuncti se accingunt mensis, dapibusque fruuntur.
At quum exempta fames, potuque expleta cupido
Jam fuerat, vatem illabens dea pangere cantu
Impulit audaces animos praeclaraque bello
Facta ducum, quorum tunc ibat ad aethera fama. 80
In primis Laërtiaden atque inter Achillem
Exortum certamen; ut olim ad sacra deorum
Contendere acres dictis: at major Atrides
Gaudebat tacitus laetanti pectore cernens
Argolicos proceres sese jurgarier inter,
Gliscere et ardentes animis discordibus iras.
Quippe ita vaticinans verax praedixerat olli
Pythius in templo, quum sacra ad limina Phoebi
Venerat ex adytis quaesitum oracula; jamque
Trojugenas Danaosque super Jovis ira ruebat. 90
Haec memorat cantu dum vates, moestus Ulysses
Purpureum manibus tollens objecit amictum
Ad caput, et pulcri laetum decus abdidit oris,
Lumina Phaeaces lacrimis ne foeda notarent.
At quoties dulci cessabat carmine vates,
Ille manu tergens lacrimas ponebat amictum,
Auratum atque implens cyathum libabat olympi
Dis superis. mox quum rursus Phaeacia pubes,
Ut caneret, vatem excibat (nam munere cantus
Laeta fruebatur) rursum ille intecta rigabat 100
Ora novo fletu. nec quisquam lumina vidit
Spargentem lacrimis, gemitusque e corde cientem,
Ni pater Alcinous. qui juxta ut forte sedebat,
Turbatumque oculis sensit, graviterque gementem
Audiit, ac tales effudit pectore voces.
O proceres, vosque o magni fortissima cives
Robora, sat dapibus pasti sollemnibus una,
Perpetuaque dapum socia testudine capti
Jam surgamus, ait. variis certamina ludis
Nunc praestat celebrare, ut redditus hospes amicis 110
Post referat, quantum gentes nos vincimus omnes
Et caestu, et lucta, saltuque, et praepete cursu.
Dixerat, ingressusque prior sese extulit altis
E domibus magna populi comitante caterva.
Demodoci citharam vicino in parjete praeco
Suspendit, captumque manu deduxit eodem,
Quo proceres ibant visuri clara palestrae
Munera. jamque forum petiere: it maxima turba,
Subsequiturque effusa viis late omnibus urbis:
Heic medio in circo juvenum manus emicat ardens 120
Acroneos simul, Ocyalusque, et flavus Elatreus,
Ponteusque, Proneusque, Thoonque, Anabasineusque,
Tectorida et Polyneo Amphialus genitore creatus.
Praeterea Euryalus magno par omnia Marti,
Naubolidesque, omnes qui forma et corpore supra
Phaeacas, pulcrum post Laodamanta, vigebat.
Nec non Alcinoi surgunt tria germina gnati
Laodamas Haliusque et par superis Clytonaeus.
Atque hi prima pedum rapido certamina cursu
Praecipites ineunt effusi e carcere: jamque 130
Corripuere viam celeres, pedibusque volantes
Pulveream glomerant nubem. levis agmine tandem
E socio et ventis Clytonaeus et ocyor igne
Effugit, ac spatii quantum jumenta per agros
Signant ante boves, tantum post terga reliquit;
Antevolans comites, coetuque immixtus amico est.
Inde alii media juvenes luctantur arena
Durum opus aggressi, meruit quos inter honorem
Euryalus longe potior, tum praemia saltu
Amphialus, discoque refert insignis Elatreus: 140
Caestibus at superat cunctis praestantior acer
Laodamas clarum regis genus, isque ubi vidit
Laetitia et plausu populi exsultantia corda,
Sic medius socios affatur, et infit ab ore.
O juvenes, poscamus, ait, qua praestat in arte
Advena, quas didicit pugnas? haud ille videtur
Hirsutumque femur, surasque, et longa superne
Brachia, cervicemque malus; nec pectore virtus
Vivida adhuc fugit, multo sed tarda labore
Membra labant. neque enim vis ulla furentibus undis 150
Saevior heroum fortissima corpora frangit.
Dixit. at Euryalus: sic sic juvat, inquit, et illum
Laodama tu primus adi verbisque lacesse.
Haec breviter tunc Euryalus: nec dicta moratus
Regius Alcinoi gnatus, mediumque per agmen
Ingrediens placida sic voce invitat Ulyssem.
Huc ades o venerande hospes, certamina nosti
Si qua manu, juvenumque potes tractare laborem,
Experiare simul. non hac tu ignarus in arte,
Nec fas; quippe homini quid clarius alma dedere 160
Numina, quam pedibus, quam forti vincere dextra?
Jamque agesis, tentare juvet: nunc abjice tristi
Ex animo curas; lux illa optata propinquat,
Quae reditum fert certa tibi, nautaeque parati,
Et deducta natat mediis nova pinus in undis.
Tantum effatus erat. tum sic Laërtia proles:
Laodama, irrisum quid me nunc talia, dixit,
Cogitis istantes circum? mihi tristia cordi,
Luctusque, lacrimaeque magis, quam praemia pugnae,
Qui jam multa tuli bello jactatus et undis. 170
Nunc autem heic sedeo supplex si flectere regem
Indigus auxilii, si possim et flectere cives.
Haec Ithacus: contra Euryalus sic turbidus illum
Increpuit dictis. clarae non ulla palestrae
Dona tibi, aut umquam petiisti praemia laudis
Adsuetus princeps inter considere nautas,
Per mare qui longis repetunt compendia terris,
Servatorque penus praedaeque; haud corpore magno,
Haud animis pugiles validos praestantibus aequas.
Quae postquam juvenis vacuas effudit in auras, 180
Illum torva tuens, graviterque iratus Ulysses:
Heu quam turpis, ait, tibi vox nunc excidit ore,
Quisquis es, immeritum demens qui capere dictis
Haud dubitas. laus cuique sua est: non omnibus addunt
Omnia caelicolae, formamque, et munera linguae.
Invida cui formae natura invidit honorem,
Eloquio tamen ille potens sua damna rependit;
Atque ipsum aspiciunt homines, dum pallida fanti
Infuscat pudor ora, regitque modestia vocem
Suaviloquens; it fama viri sublimis, et omni 190
Eminet in coetu late, totamque per urbem
Ingrediens divum caelesti gaudet honore.
Sed cui di dederunt praestanti corpore formam,
Assimilemque sibi fecere, haud aurea manant
Verba etiam. facies tibi pulcra, et nullus eamdem
Caelicolum renuat; firmo sed robore contra,
Et justa tu mente cares haud aequa loquutus,
Scilicet et vanis incessens pectora verbis.
Non ego non ista, ceu rere, ignarus in аrte;
Sed retuli primam vario in certamine laudem, 200
Dum vigor, et solido stabant in corpore vires:
Fracta malis nunc membra gero, bella horrida passus
Multa diu, pelagique gravi labefactus ab aestu.
Nec tamen edomitum curis certare pigebit
Sic etiam; dictis alte mihi vulnus adactum,
Excitusque furor menti est. nec plura loquutus
Prosilit in medios, ipsaque in veste gravatus
Saxum immane rapit, multoque ingentius illo,
Quo soliti alterno Phaeaces ludere jactu.
Hoc circumvolvens dextra contorsit in auras 210
Turbinis in morem. rapido lapis impete missus
Insonuit, pronique, ad terram corpora cives
Curvavere fuga resonantis ab alite: at ille
Actus abit, supraque volans trans omnia longe
Signa fugit. subito praesens Tritonia metam
Figit cuncta homini similis, magnaque vocatum
Voce Ithacum inclamat: vel lumine captus utroque
Hoc ipse et possit palpans dignoscere signum:
Haud alia heic mixtum campo jacet inter, at omnem
Ante jacet turbam longe. jam laude superbus 220
Macte tua, primoque animos certamine firma;
Non alius juvenum te aequare aut vincere „vinccre“speret.
Sic diva: exsiliit laetanti рectore Ulysses
Aspiciens circo in medio, qui laudibus ipsum
Ornassetque bonus dictisque excisset amicis:
Ac levius tali est ad pubem voce profatus.
Illuc, o juvenes, illuc vos tendite jactu:
Experiar dehinc rursus „Rusus“ ego, rursusque vel illud,
Vel spatium valido transmittam longius ictu.
Quod si cui virtus, roburque in pectore praesens, 230
Huc adsit, stimulis mihi quando subdita flamma
Aestuat, et caestu mecum, luctave, vel acri
Contendat cursu. non ullum ex agmine toto
Phaeacum, excepto uno Laodamante, recuso.
Ille hospes meus est: caro quis pugnet amico?
Demens, ac similis vesano corde furenti
Quippe agitur, quicumque alienis audet in oris
Hospitibus certare suis: ille immemor ultro
Votaque fortunamque optataque commoda turbat.
Cetera jam properet mecum contendere pubes; 240
Nec metuo quemquam tota de gente, nec ullum
Despicio: quid quisque stat valet, noscere fаctis.
Non adeo exosus pugnas, vel inutilis arma
Demoror: ipse arcum novi tractare sonantem,
Inque acie hostili primus fallente sagitta
Confoderem, quemcumque velim; multi undique circum
Jactarent quamvis non irrita tela sodales.
Solus me Danaos inter pubemque Pelasgam
Alta Philoctetes jaculando Pergama circum
Vincebat: reliquos multo praestantior esse 250
Glorior ante omnes, quotquot nunc educat alma
Terra viros. neque enim priscis aequarier ausim
Alcidae aut Thebano, aut Euryto Oechaliaeo,
Qui superos valuere ipsos contendere contra.
Unde etiam celeri fato, visam ante senectam,
Eurytus oppetiit: quippe illum ad tela vocantem
Aemulus excepit longe jaculatus Apollo.
Hasta autem nostra volat eminus incita dextra,
Quantum non alius celerem torquere sagittam
Evaleat. solum timeo ne praepete cursu 260
Inferior cedam: nam me stridentibus euris
Edomuit gravis ira maris, dapibusque carentem
Longa fames: aegri languent sine viribus artus.
Talia dum memorat, circum stupor omnibus ora
Presserat. Alcinous dein alta silentia rupit
Sic referens: nobis haud haec ingrata profaris,
Nec frustra laudesque tuas, tuaque inclita facta
Enumeras laesus, ne quis te carpere posthac
Audeat, aut dictis virtutem incessere tantam,
Fas novit quicumque, inimicaque jurgia damnat. 270
Nunc adeo, et nobis dederit quas Juppiter artes
Perpetua veterum ductas ab origine patrum,
Accipe; tuque aliis contra cum conjuge cara
Cumque tuis quondam ducens convivia gnatis,
Immemor haud umquam nostrum, narrare memento.
Non sumus aut validi pugiles, aut praemia lucta
Quaerimus: in volcri cursu, levibusque carinis
Fama prior. Nobis epulae, citharaeque, chorique,
Et variae semper vestes, calidoque lavacra
Rore placent, mollesque tori. vos crura movere 280
Ante alios apti melius, jam tollite saltus,
O juvenes, patrias ut redditus hospes ad oras
Post sociis referat, quantam heic se nautica tollat
Gloria, quantum etiam valeat Phaeacia pubes
Saltibus et choreis et dulci munere cantus.
Atque aliquis properans citharam ferat ocyus auream
Demodoco; pendet regali in sede relicta.
Vix haec Alcinous: tecta intra regia praeco
Adproperat vati citharam adlaturus ab aula;
Nec non cura quibus ludorum publica, lecti 290
Surrexere novem proceres, atque undique campum
Aequantes late circum fecere patentem.
Et jam altis praeco citharam e penetralibus affert
Demodoco: ille autem media progressus arena
Constitit, et circum sparsi lanugine prima
Implicuere chorum juvenes. pede concita tellus
In numerum percussa sonat: miratus Ulysses
Curvatosque stupet motus, vibrataque crura.
Interea argutas percurrens pectine chordas
Dulce canit vates jucundos Martis amores 300
Et Veneris, primum Vulcani in sedibus olim
Ut furtim congressi una votoque potiti.
Multa quidem Mavors ausus temerare nefando
Crimine Vulcani thalamos castumque cubile
Dona dedit, vicitque deam. sed Phoebus ab axe
Aetherio dum cuncta videt, detexit amantes,
Admonuitque senem. quae tristia nuncia postquam
Audiit Ignipotens, cura perculsus acerba
Infremit, atque iram flammato in pectore versans
Tecta petit. positis heic rite incudibus altis, 310
Nescia disrumpi solvique tenacia vincla
Arte parat, flammisque liquentia temperat aera.
Hinc ubi perfecit vesano concitus aestu
Insidias Marti, thalamum conscendit in altum,
Mollis erat qua parte torus; circumque supraque
Vincula diffudit solidis haerentia fulcris
Eque altis trabibus demissa: ut aranea casses
Quum tenues texit, quos vis non ulla videre,
Non ipsi valeant superi. Sic caeca latebant
Stamina, sic vafro fallebant lumina nexu. 320
Atque ea disposuit quum strata cubilia circum,
Implicuitque torum, tecto se finxit abire,
Et Lemnum petere inde procul, quam Mulciber urbem
Incoluit caram terris magis omnibus unam.
Nec frustra excubias, furtisque accommoda Mavors
Tempora servabat. deformem ut linquere vidit
Tecta senem, subitis ictus praecordia flammis
Pulcra coronatae subiit penetralia divae,
Quae tum forte redux magni genitoris ab aula
In thalamo defessa assederat. ille ubi venit, 330
Amplexusque manum divae, sicque orsus ab ore est.
Huc ades o lux cara mihi: quid gaudia nota
Differimus? cessit domibus, Lemnumque, profectus
Sintias invisit senior Vulcanus agrestes.
Dixerat: illa ultro flagrans haud vota moratur.
Conscendunt ambo stratis, et munera somni
Dulcia furtivi libant; simul aerea circum
Retia sopitos effusis nexibus artus
Impediunt. Non ulla valent attollere membra,
Non relevare, dolis jam certi et fraude teneri. 340
Interea prius ipse suae quam gentis adisset
Moenia, Vulcanus rediit; namque altus ab arce
Aetheria sol furta videns detexit, et olli
Detulit infidos damnatae conjugis ignes.
Accelerat, gravibusque ictus sub pectore curis
Vestibulo insistit. subitus furor iraque mentem
Praecipitant, clamatque horrendum, et cuncta deorum
Atria terrificis late clamoribus implet.
Juppiter o superique omnes, huc vertite gressus
Visuri dirumque nefas, infandaque facta 350
Haud toleranda mihi, magno me nata Tonante
Dedecorat claudum Cypris; fovet improba Martern,
Quod pedibus valet ille, et toto est corpore pulcher,
Contra informis ego, claudusque. haud auctor at ipse,
Aut sum caussa mali: tota est haec culpa parentum,
Heu fuerat satius tali queis prole carere.
Cernitis, ut placido devincti membra sopore
In thalamo recubant noctro; me saeva tuentem
Cura premens agitat? non posthac talia credo
Furta simul repetent; fors et nunc poenitet ausi, 360
Optatamque quietem, optataque gaudia culpant.
Invitos tamen usque doli, atque innexa tenebunt
Vincula, dum genitor dotalia munera reddat,
Olli ego pro infida solvi quae virgine cumque:
Pulcra quidem est, sed habet nimium mutabile pectus
Talia vociferans jactabat. nec mora, divi
Aurea conveniunt exciti ad limina: venit
Neptunus domitor terrarum; venit Apollo
Arcitenens, Majaeque genus Cyllenius ales.
Solae se tenuere deae prohibente pudore 370
In domibus: stabant alii per limina divi,
Atriaque implebant magno resonantia risu
Cernentes ante ora dolos, Vulcania texta.
Atque aliquis socium spectans: haud turpia, dixit,
Facta decus laudemque parant; vis effera cedit
Ingenio, celeremque folet praevertere tardus.
En et Vulcanus claudo vestigia gressu
Tarda movens superis celerem magis omnibus unum
Deprendit Martem, mulctamque exsolvet adulter.
Haec divi alternis. post et formosus Apollo 380
Mercurio: fare o, dixit, Jove nate, subires
Vincula num captus, tecum si Cуpris adesset?
Cui volucer laeto subridens nuncius ore:
Hoc utinam fieret! tum me ter tanta profusis
Implicitum nodis teneant vincla aerea, et una
Dique deaeque alto spectatum adsitis olympo,
Non ego apud talem fugiam requiescere divam.
Haec ita Mercurius: superi risere loquentem.
At non Neptunus; tolli sed ahenea Marti
Vincla petit, mulcetque animos et mitigat iras. 390
Solve agedum, supplex inquit: quaecumque reposces,
Spondenti mihi si qua fides, Mars omnia reddet
Caelicolis coram. sed contra Mulciber inquit.
Ne vero ne coge: haud aequo haec foedera jure,
Nec sat firma reor. qua te vi namque tenebo,
Si Mars effugiet vinclis, mulctamque negabit?
Cui rector pelagi: fugiens persolvere poenam
Si renuet Mavors, ego solvam, quae simul ille
Dixerat: aequa petis, nec fas me tendere contra;
Continuo Vulcanus ait, nodosque resolvit. 400
Illi autem validis elapsi e nexibus una
Prosiliere toro, petiit Mars horrida Thracum
Arva fuga; Cyprumque adiens Venus aurea venit
In Paphon, altus ubi stat lucus, et ignibus olli
Ara calet semper, sertisque recentibus halat,
Excipiunt reducem Charites, formosaque membra
Ambrosio, gaudent quo numina magna nitere,
Rore rigant, circumque addunt mirabile textum.
Talia cantabat vates. gaudebat Ulysses
Miratus tacito cantum sub pectore, et omnis 410
Phaeacum pelago ratibusque assueta juventus.
Hinc jubet Alcinous choreas pede plaudere solos
Laodamanta Haliumque, quibus contendere laudem
Haud alius juvenum poterat. jam murice pictam
Accipiuntque pilam, Polybus quam fecerat ipsis,
Dumque illam superas caeli jacit alter ad auras
Absiliens, alter terra in sublime levatus
Excipit ante levem, pedibus quam tangat arenam.
At postquam lusere pila, dant corpore saltus
Curvato in spatio varios, et crura reponunt, 420
Alternantque vices. plausum Phaeacia pubes
Ingeminat, fremituque ingenti cuncta resultant.
Atque heic Alcinoum compellat laetus Ulysses.
O pater, o rector Phaeacum maxime, vanam
Non mihi pollicitus laudemes: quis visere tales
Sperasset juvenum choreas? fecere tuenti
Facta fidem, pressitque animum stupor. haec ubi dixit,
Alcinous contra tanto gavisus honore
Protinus alloquitur Phaeacas. o mihi fida
Pectora, ductores, audite haec mentibus aequis. 430
Hospitis eximiam virtutem cernitis: ergo
Ferte viro jam dona, ut fas. me praeter in urbe
Sunt alii reges bisseni sceptra gerentes:
Quisque novam tunicamque paret, chlamydemque decoram,
Atque talentum auri. confestim cuncta feramus,
Laetus ut accumbat mensis data munera cernens
Hospes. at Euryalius demens infanda loquutus
Et dono et dictis offensi leniat iram.
Sic ait. assensere omnes, nec dicta morantes
Munera ferre jubent, misso praecone per urbem 440
Quisque suo. Euryalus dein regi talibus infit.
Alcinoë, o populo regum clarissime in omni,
Nunc equidem tua jussa sequar, veniamque precabor,
Atque ensem hunc ex aere dabo, cui lucidus аrdet
Argento capulus, totumque nitens elephanto
Includit vagina; haud est ignobile donum.
Haec dicens rutilum manibus simul accipit ensem,
Pаucа simul fatur. sis, o pater optime, felix,
Fudimus et verbum si quod male, ventus in undas
Abripiat vanum. sic o tibi conjugis ora 450
Cernere, sic patrios tandem dent numina fines!
Cui Laërtiades: et tu sis, inquit, amice,
Felix, dique tibi semper fausta omnia donent;
Nec te adeo posthac, quem nunc mea pectora dictis
Supplicibus placans donasti, torqueat ensis.
Dixerat, atque humeris арtum demisit ab altis.
Sol ruit interea, totaque ex urbe feruntur
Munera ad Alcinoi sedes. quae cuncta recensent
Magnanimi regis gnati, ponuntque parentem
Ante suam late clara splendentia luce. 460
Jamque etiam Alcinous gradiens prior alta subibat
Atria, ductoresque alii post terga sequuti.
Ut venere, altis considunt sedibus omnes;
Et senior: fer, ait, quae pulcrior omnibus, arcam
O conjux dilecta mihi, tunicamque recentem,
Et chlamydem super ipsa para. jamque adsit ahenum
Flammea vis circum, calidis ut fontibus artus
Abluat, utque videns heic longo ex ordine cuncta,
Eximii dederunt quae large munera cives,
Et dapibus festis et cantu gaudeat hospes. 470
Illi praeterea signis auroque nitentem
Hanc pateram nunc ferre dabo, non immemor umquam
Ut nostri libetque diis magnoque Tonanti.
Audiit Arete, facilesque hortata puellas
Ocyus imponi flammis de more lebetem
Imperat ingentem. tripodem quae protinus aptant
Rore superfuso plenum, congestaque flammae
Pabula subjiciunt: latam circumdedit alvum
Flamma sonans, humorque cavo tepefactus aheno est.
Regina interea pulcram penetralibus arcam 480
Extulit, imposuitque viro, quae clara dedere
Munera Phaeaces, vestemque, aurique talenta,
Adjunxitque super tunicam, laenamque rubenti
Murice fulgentem placido sic ore loquuta.
Haec manibus tu claude tuis, et vincula circum
Injice, ne quis iter carpentem et molliter artus
Compositum somno noctis te fallat in umbra.
Sic illa: audivit quae postquam dius Ulysses,
Ipse suas occludit opes, circumque tenacem
Implicuit nodum, docuit quem subdola Circe. 490
Queis actis subito famulae duxere lavatum
Apposito in labro. subit ille, et rore tepenti
Perfundi gaudet: nam postquam tecta Calypsus
Liquerat auricomae, non umquam talia sensit
Munera. diva quidem superis caelestibus aequans
Illum laeta prius studio omni atque arte fovebat.
Ut famulae lavere, et pingui corpus olivo
Lustrarunt, tunicamque humeris chlamydemque nitentem
Induerunt, gradiens iterum processit in aulam, 500
Et medium sese potantibus intulit heros.
Nausicaa extemplo celsi pulcherrima tecti
Adstitit ad postes, formamque atque oris honorem
Admirata novum, pudibundaque. in hospite figens
Lumina: salve, inquit, semper; patriaque potitus
Sis memor o! primae debes cui munera vitae.
Ille autem: Alcinoi sata claro o sanguine nympha,
Sic reducem sistat patriis me Juppiter oris,
Jactatumque diu tranquilla per aequora ducat;
Semper honore meo, semper celebrabere votis 510
Diva velut; vitam tu virgo namque dedisti.
Haec ait, et sponda sedit compostus in aurea
Magnanimum juxta regem, jamque incita pubes
Partiturque dapes et vina liquentia miscet.
Nec minus et carum populo cantuque potentem
Demodocum praeco ducens protraxit, et ipsum
In medio posuit subnixum terga columna.
Atque Ithacus subito tosto de tergore partem
Abscindens (pars magna suis nam proxima dextrae,
Et circum tenera candens pinguedine stabat) 520
Praeconem alloquitur. grata haec o munera ferto
Demodoco, quem vel tristi praecordia luctu
Saucius, eximio gratus complectar amore.
Omnibus in terris clari celebrantur honore
Praecipuo vates: namque illos aurea cantum
Musa docet, carumque genus, nomenque tuetur.
Dixerat: et praeco celerans data munera vati
Porrigit. ille capit dono laetatus opimo,
Et simul ipse, simul reliqui convivia ducunt.
Inde ubi pulsa sitis, compressus et ardor edendi; 530
Rursum Ithacus: cunctis ego te mortalibus, inquit,
Demodoce antefero, seu dulcis carmina musa,
Seu docuit cithara pharetraque insignis Apollo.
Usque adeo ornato cantu fera fata Pelasgum
Concelebras, casusque doces, durumque laborem,
Quem passi quondam, ceu si vel miles ad altam
Ilion adfueris, vel saltem certus ad aures
Nuncius adtulerit famam, quin ordine verso
Dic ingentis equi molem, quam struxit Ерeus
Pallade cum socia, summaque locavit in arce 540
Insidians Ithacus foetam latitantibus armis
Excidiumque Phryigum et fatum exitiale futuram.
Si referes haec rite, memor late undique laudes
Ipse tuas nomenque feram, cui numine divum
Talia contigerunt jucundi munera cantus.
Nec plura. ille deo plenus sic ora resolvit
Carminis hinc feriem repetens, avecta carinis
Pars Danaum ut longe phrygio de litore cessit
Ignibus injectis in castra; ac moenia Trojae
Altera pars ingressa ingentibus abdita claustris, 550
Et glomerata Ithacum circa consederat urbe
In media. nam sponte sua dementibus orsis
Ipsi Troes equum traxere in Palladis arcem.
Sic medius stetit ille: at circum plurima mussant
Dardanidae variis curarum fluctibus acti,
In partesque abeunt diversas. namque placebat,
Aut latebras uteri ferro terebrare repostas,
Dejicere aut prono molem de culmine, et arce
Praecipitare sacra, scopulisque illidere acutis,
Aut sinere aeternis nulli violabile donum 560
Esse diis, quorum sub numine Pergama stabant.
Haec vicit, potiorque aliis sententia visa,
Nec Troes potuere aliter. nam fata ferebant
Exitium certum, postquam intra moenia magnus
Conscendisset equus, delecta ubi corpora pubis
Grajugenae, primique duces, capita alta, sedebant:
Supremum excidium Phrygibus letumque ferentes.
Dein canit, ut late populantes Pergama Graji
Eruerint patefacta effusi e roboris alvo,
Egressique dolis. loca per diversa vagantes 570
Diversos memorat, vastantesque ignibus urbem;
Ast Ithacum irrupisse domum armipotentis in altam
Deiphobi, ceu Martem ipsum, dicebat Atrida
Stipatum Menelao. horrendam heic protinus armis
Conserere illum ausum pugnam, facilique Minervae
Auxilio fretum tandem vicisse canebat.
Finierat vates: cantu commotus at heros
Moerebat, lacrimisque genas atque ora rigabat;
Ac veluti carum luget quum femina sponsum
Collapsum patriae celsis sub moenibus urbis 580
Dum cladem a gnatis carisque a civibus arcet:
Illa videns multo lapsantem in sanguine, et aegrum
Vitam exhalantem super incubat anxia tristes
Ingeminans questus. contra hostes vulnera telis
Adjiciunt, caeduntque humeros et colla retrorsum,
Captivumque trahunt: tanto magis aestuat illa,
Aegrescitque dolens, atque implet lumina fletu.
Sic tum etiam tristi ductor Laërtius imbre
Ora rigans flebat; nec quisquam in sedibus illum
Viderat effusis foedantem pectora guttis, 590
Alcinoum praeter, qui forte ut sederat olli
Proximus, ingenti suspiria crebra trahentem
Cum gemitu audivit sic interfatus amicos.
Audite o cives clarum genus: aurea ponat
Demodocus jam plectra; haec fors non omnibus aeque
Dulce sonant. ex quo dapibus consedimus una,
Et resona incepit modulari carmina vates,
Ex illo numquam tabescere desiit hospes
Luctibus indulgens: aliquis dolor insidet aegro
Magnus, et assiduo convellit viscera morsu. 600
Verum agite, edico, vates jam cesset; ut omnes
Laetitia excipiat, nosque una et gaudeat hospes,
Id satius multo est. olli hunc celebramus honorem
Donaque largimur faciles, reditumque paramus:
Quippe homini, cui tantum aliquis sub pectore sensus
Vivit adhuc, ipso pro fratre est hospes habendus.
Nec vero quaecumque petam, tu callidus astu
Vera tegas, oro: fari quin omnia praestat.
Dic nomen, quo te genitrix, genitorque vocabant,
Et cives, et rura urbi vicina tenentes?
Namque hominum nemo est sine nomine, ut ortus in auras
Prodiit aetherias primum, sive improbus ille,
Sive probus contra est: simul ac genuere parentes,
Nomina jucundis gaudent imponere natis.
Dic patrios etiam fines, dic moenia gentis,
Ut referant te sponte alienae haud mentis egentes
Consiliique rates? nostris non puppibus ullus
Rector adest, clavoque docet per caerula cursum.
Ipsae hominum mentemque vident penitusque reposti
Sensa animi; norunt urbes, et pinguia rura,
Quae diversa locis habitant late undique gentes 620
Omnigenae, volucrique fuga maris aequora tranant
Aëre et obscura circum, caligine septae,
Quin metuant vel damna pati, vel mergier undis.
Sed memini haec solitum quondam memorare parentem
Nausithoum, et nobis portendere tristia fata,
Neptunique iras ob talia munera. namque
Adfore dicebat tempus, quum pinea navis
Laeta mari rediens, subito spumantibus undis
Haerebit, nostraeque ingens mons ingruet urbi.
Haec genitor: quae dicta velit sive irrita numen 630
Sive rata, ut placitum menti est, sic denique cedant.
Tu vero mihi fare, atque haec super adde roganti
Queisnam jactatus terris, quas vectus et oras
Adpuleris? populosque doce, cultusque locorum,
Quaeque gerunt gentes injusta atque effera corda,
Quae contra hospitibus faciles pia-numina servant?
Cur Danaum Argivumque vicem sic pectore tristi,
Iliacaeque urbis casus, auditaque luges
Funera, quae statuere dii, et perfecta tulere
In cantum seris ventura nepotibus olim. 640
An tibi sub Troja generum mors invida fortem
Vel socerum rapuit, quos nobis numina caros
Ante alios dederunt post prolem etgermina prolis?
Anne aliquis periit tibi dulci cognitus usu,
Eximiusque animi socius? non fratris amori
Praetulerim, virais quem fidum candida junxit.
LIBER NONUS.
Talia quaerenti contra Laërtius heros
Orsa refert. inter magnos o maxime reges
Alcinoë, hunc vatem simili dis voce canentem
Dulce audire mihi est. neque enim magis ulla voluptas
Grata venit, quam quum populum diffusa per omnem
Laetitiae vis alma viget, cantuque fruuntur
Ordine dispositi convivae, ubi mensa renidet
Plena epulis, puerique suos fragrantia circum
In cyathos magno vina e cratere ministrant:
Ab Jove nil equidem melius nec pulcrius optem. 10
Tu vero casusque meos, et tristia quaerens
Supplicia, infandum cogis renovare dolorem.
Quem primum? quem deinde tibi? referamque supremum
Casibus e tantis, quos me fortuna subegit
Ferre diu? primum dicam tibi nomen; ut icti,
Longa licet nostras via dividat aequore terras,
Hospitii maneant semper rata foedera nobis.
Sum Laërtiades late celebratus Ulysses
Ingenioque dolisque, et fama ad sidera notus,
Apricamque Ithacam teneo, qua vertice ad auras 20
Neriton aetherias surgit, circumque coluntur
Ioniis crebrae sese inter Echinades undis,
Dulichiumque Sameque et silvis alta Zacynthus.
Haec propior terris longo stat in aequore ad Arctos
Opposita, illae autem versae resonantibus austris:
Asperа, sed juvenum nutrix bona: non ego quidquam
Dulcius optarim, patriae quam visere fines:
Me tenuit sub rupe cava formosa Calypso,
Auricomi pariter Solis me filia Circe
Insula in Aeaea tenuit, conjungier ardens 30
Utraque connubio stabili justisque hymenaeis;
Nec tamen ulla meos inflexit pectore sensus.
Nil adeo dulci patriae telluris amore
Suavius est. nec regna placent, ditissima quamvis
Auroque argentoque fluant, si nota suorum
Pectora, si cari longe cessere parentes.
Sed jam age, poscenti referens iter omne retexam,
Triste quod a Troja reduci Jovis adnuit ira.
Principio Ciconum vexit me ventus ad alta
Ismara, ubi ferro gentem populatus et urbes 40
Ingentem praedam sociis captivaque matrum
Corpora divisi, ne quis non laetus abiret.
Hinc subito celerare fugam, terrasque jubebam
Linquere nequidquam nautas, at jussa morantes,
Consiliisque acti stultis non secius illi
Pocula siccabant laeti, multasque bidentes,
Flexipedesque udo mactabant litore tauros.
Interea Cicones fugientes undique cogunt
Auxilia, et late vicinis agmina terris
Conclamant, genus acre virum, et concurrere ad arma 50
Aut ab equo assuetum, aut pedibus, quum tempora poscunt.
Ergo aderant, quot vere novo se frondibus arbos
Induit, et vario flores nascuntur in horto
Mane sub auroram. nobis tum nigra repente
Ab Jove tempestas et inhorruit aspera clades.
Nec mora: consistunt acies, ratibusque sub ipsis
Pugnam ineunt, longisque ruunt in vulnera telis.
Nos vero, radiis sub primae lucis, et axem
Dum medium caeli sol scanderet, agmine raro
Excipimus belli nubem et defendimur armis. 60
Sed prono quum sole boum juga solvit arator,
Tum domitos saevi Cicones vertere Pelasgos,
Et seni jaculis confossi e quaque carina
Procubuere viri. fugimus nos cetera turba,
Ingressique rates vehimur per caerula ponti
Moerentes dira sociorum caede peracta.
Nec tamen ante cavae poterant procedere pinus,
Ingenti quam quisque viros ter voce vocasset,
Quos rapuit Ciconum miseros mors invida campis.
Juppiter extemplo boream cum turbine magno 70
Exciit, ac nebulis horrentibus abdidit omnem
Telluremque fretumque: polo intempesta ruit nox.
In latus obliquant se naves, velaque venti
In diversa trahunt validi, discissaque frangunt.
Nos trepidi legimusque sinus, letumque paventes;
In terram e rabido subducimus aequore classem.
Heic geminas noctes totidemque ex ordine luces
Egimus et curis et fracti corda labore
Assiduo. dein pulcra comis ubi tertia caelo,
Extulit os aurora, iterum sustollere malos, 80
Carbasaque instamus ratibus per transtra locati,
Provehimurque salo. classis cita labitur undis,
Qua cursum ventusque gubernatorque vocabant.
Atque ego fors patriae tetigissem litora sospes,
Ni Malean circum dum flecto carbasa, ab aestu
Praecipiti abreptus boreaeque ferentibus auris
Avius errassem praeter vada nota Cytherum.
Jamque novem luces ventis feror undique vastum
Per mare: conspectas decimo vix lumine ad oras
Lotophagum, gustant qui florea germina, veni. 90
Egredimur cuncti, lymphisque a fonte petitis
Instruimusque toros, navesque epulamur ad altas.
Mox ubi pulsa fames, socios ex agmine lectos
Ire duos jubeo, praeconemque insuper addo,
Qui loca vestigent, et gentis nomina quaerant.
Haud secus ac jussi faciunt, subitoque profecti
Lotophagos adeunt. non illis triste minantur
Indigenae, clademque parant, at florea loti
Germina dant ultro. sed enim data munera quisquis
Attigit ambrosio ceu mellis dulcia succo, 100
Nuncius ad naves negat ire, iterumque sodales
Visere: Lotophagis commixti pascier ardent
Flore dato patriamque obliti atque ora suorum.
At non ipse quidem cupidos consistere longum
Passus ibi: invitos animis lacrimasque cientes
Vi dura abduxi, tabulataque ad alta revinxi.
Hinc alios moneo juvenes conscendere classem
Pontibus ingressos, ne quis contingeret ore
Floriferas mihi forte dapes, redituque careret.
Continuo parent, positique ex ordine transtris 110
Purpureum feriunt remis mare, et aequora verrunt.
Sic etiam hinc fugimus tristes, proramque Cyclopum
Vertimus ad terras, haud est affabilis ulli
Effera gens, fastuque tumens; quae freta deorum
Munere nec frangit glebas neque conserit arva.
Illis proveniunt ullo sine semine cuncta
Sponte sua, variae segetes, expressaque vina
Ingenti de vite, auctis Jovis imbre racemis.
Non populi coetus agitant, nec jura, nec ulla
Foedera: in aërio praerupti vertice montis 120
Antra tenent; sua quisque regit, legesque ministrat
Conjugibus gnatisque, et mutua commoda spernit.
Insula Cyclopum terris obversa Lachea
Parva jacet pelago, nec longo tramite distans,
Nec portu vicina; et silvis horret opacis
Frondea. caprigeni pecoris silvestria passim
Agmina pascuntur; neque enim vestigia campis
Trita hominum terrent, latebrosaque lustra peragrans
Rumpit iter durum venator et avia scandit.
Non ovibus colitur, nec vomere scinditur ullo, 120
Seminaque exceptat, desertis hispida glebis,
Cultorumque expers: tantum dat pascua capris.
Nam neque fluctisono Cyclopum in litore naves
Stant minio pictae proras, nec texta per аrtem
Pinea qui jungat curvatae tigna carinae
Ullus adest, quibus illi undosa per aequora vecti
Turrigeras adeant urbes, ceu saepe videmus
Ire redire viam nautas alterna meantes
Per freta, et auxilium varia de gente petentes.
Sic etenim parto pubesceret insula cultu 130
Haud sterilis, passimque suo daret omnia mense.
Prata virent late per litus mollia rivis
Uberibus, baccho fecunda et vitibus olim
Aeternis; campique patent, ubi messor aristas
Carperet ingentes; nigranti uligine circum
Quippe solum praepingue subest. latet aptus in illa
Portus, ubi fessas retinent non vincula naves,
Anchora nec morsu cohibet, nullusque rudentum
Usus adest, miseris statio tutissima nautis,
Dum repetant cursus, atque increpet aura morantes. 140
Pura sub umbroso clivosi tramitis antro
Unda fluit, ramisque virent frondentibus alni.
Huc nos, credo equidem, divis auctoribus acti
Venimus obscuram per noctem atrasque tenebras:
Umbrarum densa circum caligine tecta
Classis erat; non astra jubar, non fulgida caelo
Luna dabat nebulis atque atro condita nimbo.
Haud oculis quisquam (urgentem ex aequore terram
Viderat, aut magnos provolvi ad litora fluctus,
Ante cavae steterunt quam tuta in sede carinae. 150
Carbasa tum demum legimus tellure potiti;
Egressique altis a pontibus, aegra sopore
Corpora curamus, dum lux optantibus alma
Se referat. primo quae postquam fulsit Eoo
Purpureo rutilans caelo, nos undique campis
Fundimur, et cupido lustramus lumine terras.
Ecce autem a nymphis excitae ad litora caprae
Decurrere jugis, sociis jucunda futurae
Praeda meis epulaeque, maris post longa pericla.
Continuo curvosque arcus celeresque sagittas 160
Cepimus e ratibus: triplici mox agmine fusi
Irruimus circum telis, multasque per agros
Sternimus, et praedam numerum partimur in omnem.
Bissenae naves aderant, et cuique carinae
Sorte novem cessere; decem mihi corpora lecta.
Sic totam per lucem occasum solis ad ipsum
Instamus dapibus strati, pinguique ferina
Vescimur, haurimusque cadis fumantia vina
Nondum absumpta mari: magnam vim scilicet omnes
Extulimus, Ciconum sacras quum cepimus arces. 170
Atque hinc vicinos Cyclopum lumine campos
Prospicimus, fumumque videmus in aëra volvi,
Audimusque ipsos, pecudumque sonantia magno
Culmina balatu. sed jam caligine terras
Sparserat occiduo sol mersus in aequore, et atris
Admonuit tenebris placido dare membra sopori.
Ut vero effulsit roseo dea pulcra cubili,
Omnibus in coetum sociis ego rite vocatis
Haec tum dicta dedi. vos heic o fida manete
Pectora, dilecti cives: ego vectus abibo 180
Cum sociis navique mea visurus in illis
Quinam homines terris habitant? an barbara degit
Gens sine lege; diis an cara, et mutua servans
Hospitia? haec fatus conscendo in litore navim,
Meque sequi jubeo socios et solvere funem.
Extemplo jussi parent, perque alta locati
Transtra citis verrunt spumantia caerula remis.
Inde ubi pulsa ratis tenuit loca proxima cursu,
Litore in extremo resoni prope marmoris undas
Antrum ingens lauris frondentibus undique opacum 190
Vidimus, intus oves multae, strataeque jacebant
Caprigeni pecoris matres, obseptaque saxo
Et piceis quercuque alte praesepia stabant.
Hoc metuenda viri facies habitabat in antro,
Qui deserta procul pecudes in pascua solus
Ducebat, fugiensque suae commercia gentis
Impia sub tacito volvebat pectore facta:
Monstrum horrendum ingens, homini nec corpore vasto
Assimile, at celsae frondoso in vertice rupi,
Quum stat, et aërias consurgit sola sub auras. 200
Ergo ibi tunc aliis secreta in parte relictis
Ad navim, bissex sociis comitantibus omni
E numero lectis processi, munera bacchi
Mecum nigra ferens, dederat quae dulcia proles
Evanthei generosa Maron longe Ismara propter
Templa colens arae custos Phoebique sacerdos.
Hunc etenim quondam veriti servavimus una
Conjuge cum cara gnatisque ad Apollinis aram
Inventum viridi in luco. servatus at ille
Septem caelati dedit auri ferre talenta, 210
Et solido argento totum cratera rigentem,
Implevitque cados bissenos flore Lyaei
Ambrosio, divum potu, quem rite repostum
Non ullus famulantum aut mas aut femina vidit;
Solus at ipse, uxorque, penus et provida custos.
Ex illo quoties fragrantem in pocula partem,
Ceu mel dulce, sibi fundebant, pocula quaeque
Hausta fontis aqua cyathis miscere solebant
Bisdenis; craterque tamen spirabat odorem
Nectareum; suavi quisquam nec temperet haustu. 220
Hujus dona ferens magno securus in utre,
In peraque dapes ibam. mens ardet adire
Cominus ingenti membrorum robore fretum,
Agrestemque virum, nec fas, nec jura verentem.
Ingredimur taciti sinuosae in rupis hiatum,
Cunctaque deserto (pingues namque ille per agros
Duxerat ad pastum pecudes) miramur in antro.
In calathis aderat pressi vis maxima lactis,
Stipatique agni stabulis haedique sonabant
Quique suo clausi septo: seorsum ubere pulsi 230
Jam grandes, mediique, et nati nuper in auras.
Omnia vasa sero nabant: mulctralia juxta,
Cymbiaque adstabant mulgendo accommoda lacti.
Heic primum socii monuere coagula pressa
Surripere, ac subito retro vestigia ferre
Ad navem abductis gregibus: tum solvere ventis
Carbasa, et undisoni remeare per aequora ponti.
Fecissemque utinam! sed sperans munera, et ardens
Nosse virum, monitis demens parere negavi,
Exitio pubi quamvis erat ille futurus. 240
Interea positas superis incendimus aras,
Inventisque epulis fruimur, dum redditus agris
Duceret e pastu pecudes. jamque ibat onustus
Fasce gravi referens arentia robora silvis
Nutrimenta igni dapibusque in nocte parandis.
Adstitit ut propior stabulis, dejecit ab alto
Ligna humero: gemuit magno sub pondere tellus,
Nosque metu trepidi latebroso condimur antro.
Ille autem ingrediens simul egit corpora matrum
Speluncam in vastam pressurus turgida lacte 250
Ubera; at hirsutos villis male olentibus hircos,
Lanigerosque duces ovium sedem ante reliquit.
Dein scopulum in sublime levans emuniit alta
Ostia: non illum campo bisdena movere
Atque duo juga celsa rotis simul acta quaternis
Sustineant: tanto praetendit pondere montem.
Tum medius residens lac mulget, et ubera foetum
Ad sua quemque vocat; plexisque e vimine qualis
Lactis partem aliam cogit, partemque reservat
Spumantem in cyathis, sibi grata in pocula pasto. 260
Omnia quae properans demum sic rite peregit,
Accenditque ignem, nos curvo ut vidit in antro,
Turbidus affatur. qui vos, atque unde profecti
Stagna per alta maris? pontone inquirere merces,
Praedonum an ritu caput objectare periclis
Errantes juvat usque, et tristia damna ferentes?
Dixerat: extemplo gelida formidine sanguis
Diriguit nobis sonitumque timentibus oris,
Adspectumque trucem: tandem sic pauca repono.
Nos procul a Troja diversa per aequora ventis 270
Jactati, patrias Danai dum tendimus ora,
Venimus huc nutuque Jovis fatoque coacti.
Gentes dura vides Agamemnonis arma sequutas
Atridae, cujus caelo nunc maxima fama
Tollitur, evertit postquam Priameïa regna,
Felicesque Asiae populos. nos ad tua contra
Litora devecti tibi vota en tendimus ultro
Haerentes genibus, facilis dare munera forte
Si qua velis, laetosque tua dimittere sede,
Hospitii ceu jura ferunt atque exigit usus. 280
Tu vero divos veritus miserere precantum:
Juppiter hospitibus laesis precibusque repulsis
Ultor adest, sequiturque pios et numine servat.
Haec ubi dicta dedi, torvo me lumine cernens
Reddidit iratus. vel te dementia versat,
Longa vel hinc pelagi via dividit, alta vereri
Qui me forte putas, curare aut numina caeli.
Nulla mihi superique Jovis reverentia; curo
Nec divos: cedunt nobis praestantibus orsis
Caelicolae. proin mitte Jovis praetendere vires 290
Atque odia: haud alius coget me parcere quisquam
Nempe tibi sociisque tuis, ni certa voluntas
Jusserit, ipsa mihi sola inviolabile numen.
Verum age dic, navis qua terrae in parte relicta est
Huc tibi subvecto; vicino an condita portu,
Anne procul? dic: nosse juvat. cui talia fanti
Contra ego (sensi etenim simulata mente loquutum)
Subjicio sic arte. mihi regnator aquarum
Cautibus illidens heic vestro in litore navem
Praecipiti borea ex alto disjecit adactam: 300
Hisque ego cum sociis vix fugi elapsus ab aestu.
Tantum effatus: ad haec nil contra turbidus ille,
Sed ruit, et numero de nostro corpora bina
Corripiens manibus, catulos velut ubere raptos,
Impulit ad saxum: sanie sparisoque cerebro
Terra natat. tum secta atro manantia tabo
Membra vorat, manditque, leo ceu torvus in altis
Montibus assequitur quum praedam: haud exta relinquit,
Aut armos, aut dura erosis artubus ossa.
Haec nos cernentes cum fletu ad sidera palmas 310
Tendimus, et certi media jam morte teneri
Infandum horremus. postquam ille at lacte recenti,
Visceribusque atris miserorum impleverat alvum,
Lanigeras inter pecudes resupinus in antro
Sternitur immenso. me crudum, cominus ense
Educto, monet ira jacentis in ilia ferrum.
Condere: fecissemque, animo ni cura subisset,
Nos quoque, si caderet, perituros funere secum.
Haud etenim manibus conando, ullaque moveri,
Quam primum ingressus foribus praetenderat altis, 320
Vi poterat rupes. inter suspiria noctem
Egimus ergo illam insomnes trepidique pavore.
Postera quum roseo perfudit lumine terras
Orta dies, iterum sopitos excitat ignes,
Et vocat ad mulctram pecudes, mulsisque recentes
Submittit foetus, raptim queis rite peractis,
Prensa manu valida rursum duo corpora nostro
Corripit e numero, dapibusque accingitur atris.
Deinde fatur vasto pecudes eduxit ab antro
Immensam attollens molem, facileque reponens 330
Ostia ad alta, velut pharetram si tegmine claudat,
Et magno stridore ruens juga celsa petivit
Cum pecore. ipse autem vacua sub rupe relictus
Mecum agito, si qua possimque ulciscier arte,
Victorque auxilio divae armipotentis abire:
Dumque agito, haec animo melior sententia visa est.
Forte olea e viridi clava ingens pingue jacebat
Ad stabulum, quam ferre manu post ille volebat
Duratam, malo bisdenis ordine remis
Sulcantis freta lata ratis non mole minorem: 340
Talis erat visu, tantum surgebat in auras.
Partem ego ab hac ferro longam non amplius ulna
Abscidi, sociisque dedi, jussique polire
Undique: supremum laevata in parte cacumen
Ipse acui flammis subdens nigraque favilla:
Deinde fimo, late foedo qui sparsus in antro
Multus erat, posui candentem, atque aggere texi,
Ne pateat. socios jubeo tum protinus omnes
Sortiri, mecum auderent qui lumen acuto
Torre cavum terebrare, ubi somno sterneret artus. 350
Illi sorte legunt, ultro quos ipse vocassem,
Quattuor; his quintus comitem me audentibus addo.
Interea, sero pecudes sub vespere Cyclops
Venit agens, curvasque redux pecus omne coegit
Speluncae in latebras nil toto ex agmine linquens.
Seu laevum quid forte ratus, seu numine jussus.
Nec minus immanes emuniit objice postes,
Uberaque acclinis pressare tumentia coepit
Caprarumque oviumque, suos atque ordine foetus
Submisit. celeri quae postquam exegerat arte, 360
Ecce duos iterum scelerata in pabula caenae
Arripit, et vivos vorat horridus ore cruento.
Atque ego tunc adstans et nigro pocula baccho
Plena tenens. en vina tibi, quae dulcia potes
Artubus humanis pastus; cape pocula Cyclops:
Experiere, olim quo potu navis onusta
Nostra fuit, rursum libanti talia ferrem
Dona quidem, sineres hinc si miseratus abire
Incolumem. sed te contra vis effera raptat;
Crudelis! quis te posthac visurus adibit 370
Huc hominum, dira miserorum caede peracta?
Sic ego: at ille manu capiens se proluit almo
Munere, et insueti captus dulcedine potus;
Da facilis mihi rursus, ait; dic nomen et una
Ipse tuum, referes jam nunc digna hospite dona;
Et nobis nam terra parit felicibus uvas
Sponte sua, tumidasque mero Jovis educat imber:
Hoc tamen ambrosia ut dulcis, vel nectaris haustus
Liquitur. haec Cyclops: subitoque ardentia rursum
Vina dedi ter sponte ferens, terque impiger hausit 380
Ille bibens. jamque ut sensi praecordia circum
Fervere, sic coepi simulato pectore fari.
Quaeris tunc meum Cyclops cognoscere nomen?
Dicam equidem; promissa tamen sint munera praesto:
Nemo dicor ego; sic pectora fida sodales,
Sic tenerum dici cari voluere parentes.
Vix ego finieram, quum saeva fervidus ira:
Ultimus ergo, inquit, tu Nemo vorabere caros
Post socios, dignumque feres hoc hospite munus.
Dixit, et immenso jacuit resupinus in antro 390
Inflexa cervice solo; tum pectora somno
Victa dedit, patuloque eructans gutture fructa
Evomuit vino et sanie commixta cruenta.
Ast ego ferventi vectem candescere feci
Sub cinere, et dictis socios hortatus amicis
Ultro animos acui, ne quis mihi cederet auso
Territus. hinc viridis jam jamque arsurus in igne
Supposito quum vectis erat, circumque rubebat
Torridus, eripui flammis crepitantibus: una
Stant socii, ingentemque animum deus ipse ministrat. 400
Jamque illi arreptum fixere in lumine torrem
Cuspide candenti; super ipse at rectus acutum
Undique versabam telum. ceu robora navis
Quum terebrant, alius premit instans vertice summo,
Hinc atque hinc alii torquent utrinque tenentes
Lora manu adnixi subter, circumque rotatu
Volvitur assiduo trepidatque volubile ferrum:
Haud secus ardentem defixo in lumine torrem
Versamus. calido sanguis de vulnere manat,
Hirsutumque supercilium, setosaque lucis 410
Urit claustra vapor media ardescente corusci
Sede oculi; crepitat flammis jamque intima radix.
Ac veluti magnam properans quum forte bipennem
Rore faber gelido candentem tingit, et undis
Durat (sic etenim vires rigor accipit aeris;)
Mersa sonat stridetque lacu: non segnius olli
Stridet acuta sonans oculus so Sol? robore acuto.
Infremit horrendum subito; rupesque fragore
Intonuit; retroque timor nos egit: at ille
Extrahit ex oculo foedatum sanguine telum, 420
Correptumque dolens ab se procul abjicit, acres
Ingenti clamore vocans e rupe Cyclopas,
Qui cava vicinis habitabant montibus antra.
Continuo auditum celeres unde undique currunt
Ad sonitum, densoque specum stant agmine circum;
Et subito. quidnam voces Polypheme per umbram
Horrendas adeo jactas, trepidisque soporem
Excutis: invito pecudes mortalis an ullus
Surripit? insidiis, aut vi congressus aperta
Te perimit? queis ille furens: me perdidit, inquit, 430
O socii, insidiis Nemo, non viribus ausus.
Cui mox Cyclopes: te sola in rupe morantem,
Quandoquidem Nemo laedit, morbosa fatigat
Ab Jove missa lues, nec fas contendere contra.
Supplex Neptuni numen tu patris adora,
Quod superest, precibusque voca. nec plura loquuti
Discessere; mihi risus contra occupat ora
Quum sensi pariterque dolis et nomine captos.
Ille autem gemitusque trahens actusque dolore
Caeca regit manibus palpans vestigia, et altum 440
Abmovet a foribus montem; tum brachia tendens
Limine considit, si quem comprendere possit
Inter oves tacito tentantem evadere gressu;
Sic me adeo stultum vesana mente putabat!
Contra ego defixus volvebam pectore mecum,
Qua potius certamque mihi sociisque salutem
Arte parem, fraudesque omnes atque omnia rerum
Consilia expendens tanto in discrimine vitae,
(Quippe aderat vis dura,) heic certus denique sisto.
Stabant ductores ovium pinguedine laeti, 450
Ingentesque, nigro violae suffusa colore
Vellera gestantes: direpto fune Cyclopis
E thalamo hos tacitus ternos per vincula junxi
Nexa pares cohibens. medius mihi quisque gerebat
Unum de sociis, reliqui duo corpore euntis
Cingebant utrinque latus: sic ordine terni
Ibant quemque virum servantes, hinc ego demum
Arjetis (ille etenim superabat maximus omnes)
Arripui tergum, villoso et ventre volutus
Delitui subter, manibusque in vellere denso 460
Implicitis fidens animo, nec territus haesi,
Usque sub aurorae croceum Titanidis ortum.
Quae simul ac rutilo suffudit lumine montes,
Cornigeros e rupe mares in pascua Cyclops
Exigit; haud mulctae stabulis atque ubera multo
Lacte graves agnae pariter mollesque capellae
Balabant dominum circa; qui corda dolore
Percitus, extensis venientum terga superne
Palpabat manibus, demens; latitare revinctos
Nec juvenes subter villosam sensit ad alvum. 470
Jamque adeo super unus erat, portisque propinquans
Ille aries, villis et me gravis, ultimus ibat.
Hunc placide mulcens sic tum Polyphemus euntem
Alloquitur. miserande aries, quae tanta morantem
Caussa tenet, graderis cur nunc postremus in antro?
At non sic ovibus quondam disjunctus amatis
Ibas, ante quidem solitus florentibus agris
Primus inire viam, gelidoque exstinguere primus
Fonte sitim, primusque e pastu tecta subire
Vespere: nunc vero cunctis ignavior exis. 480
An domini luges oculum, quem perdidit una
Cum sociis malus hospes, ubi praecordia vino
Edomuit mea, Nemo? haud ille hinc vivus abiret,
Si modo vocalis factus tu dicere posses,
Eludit qua parte meam nunc improbus iram.
Ipsius haec certe fluerent aspersa cerebro
Limina diffracto ad cautes, levioraque menti
Damna forent, nihili quae vir malus intulit hostis.
Haec ubi dicta dedit, lentum dimisit in arva
E foribus. longe sat vix excessimus antro, 490
Primus ego exsilio pedibus, nexuque sodales
Implicitos solvo; nec non simul undique fusi
Innumeras agimus pecudes, et litora cursu
Tendimus ad navim properantes. nec mora visos
Excipiunt plausu socii, partimque reductis
Laetantur, tristi flent partim funere mersos.
Sed non passus ego gemitus extollere nutans
Lumine, et abductos navis, tabulata sub ima
Jussi inferre greges, rapidisque incumbere remis.
Illi conscendunt alacres, atque ordine transtris 500
Dispositi feriunt certatim marmora palmis.
Utque aberant terris, quantum clamantis ab ore
Audiri vox missa potest, illudere coepi
Sic prior increpitans Polуphemum. in rupe vorasti
Non ignava viri gestantis corda sodales,
O Cyclops; dignas solvisti at crimine poenas,
Improbe, nil veritus sacrum corrumpere caede
Hospitium: idcirco sic dis plaudentibus ultus
Juppiter est. nec plura: olli furor arsit in imo
Pectore, et abruptam montis de vertice molem 510
Arripiens valido contorsit turbine nigram
Ante ratem, rostrumque parum quin frangeret ictu
Abfuit. impulso exundant freta spumea saxo,
Ad terramque trahunt navim refluentibus alto
Fluctibus e pelago, rapiuntque ad litus adactam.
Tunc ego corripui longum de robore contum,
Detrusique ratem campis, simul aequora remis
Admonui juvenes certatim findere nutans
Vertice; nec segnes illi fugere periclum
Viribus adnixi totis. bis longius illo, 520
At spatio postquam provecti cessimus arvis,
Me rursum inclamare juvat; trepidique timore
Contra instant socii blanda sic voce vetantes.
Desine: cur dictis horrendum incessere monstrum,
Improbe, vis? misso modo nos ad litora telo
Impulit adducens, et vix non funere mersit.
Quod si clamantem te magna et voce sonantem
Audierit, jacto cervicem ipsemque carinam
Disrumpat scopulo: tanto jacit impete telum.
Haec socii. sed non animo deterritus ipse 530
Abstinui, rursumque Cyclopem affatus ab ore
Sic coepi. si quis rapto de lumine quondam
Te poscat, Polypheme; tibi dic illud Ulyssem
Eripuisse satum Laërta, Ithacesque tenentem
Regna procul, bello populatum Pergama Trojae.
Sic ego. contra autem cum luctisono ululatu
Ille refert: heu prisca tenent me oracula vatum,
Credo equidem: fuerat divino heic numine plenus
Telemus Eurymedes, venturi et praescius aevi
Inter Cyclopas volventia fata canebat; 540
Omnia qui docuit me quondam, atque adfore, dixit,
Eripiat qui dulce ferus mihi lumen, Ulyssem.
Hunc ego sed pulcrumque aliquem rebarque futurum
Ingentem, nec non praeclaro robore fretum
Forte virum: nunc me parvusque et viribus expers
Nescio qui misere captum domitumque Lyaeo
Perdidit. huc adsis tamen o, cape munus, Ulysseu:
Ipse tibi reditum Neptuno a rege precabor,
Cujus ego soboles, nec se negat ipse parentem
Esse meum. potis autem idem me reddere solus 550
Incolumem, nullusque alius seu forte deorum
Sive hominum. dixit: subito cui talia reddo:
Sic utinam possimque anima vitaque carentem
Te jacere exstinctum nigras Plutonis ad umbras,
Ut reddet non ipse oculum vel rector aquarum.
Quae quum fatus eram, supplex ad sidera palmas
Sustulit affatus Neptunum hac voce parentem.
O genitor saevoque potens Neptune tridenti,
Si tua sum proles, si tu mihi sanguinis auctor,
Da, pater, in patriam redeat ne victor Ulysses 560
Laërta genitus procul hinc Ithacensia ponto
Regna colens. vel si reducem contraria votis
Fata meis poscunt, certusque hic terminus haeret,
At sero veniat, sociorum et funere tristis,
Nec patria in puppi, videatque indigna domorum
Excidia, et misera turbatos clade penates.
Talibus orabat; genitor nec vota precantis
Respuit: inde aliam majori pondere molem
Contorquens vacuas caeli projecit in auras,
Immisitque ratem post curvam turbinis actam 570
In morem, clavo propius. furit aestus aquarum
Praecipiti sub monte, ultraque impulsa carina
Fluctibus a tumidis contraria litora tangit.
Ergo exoptata tandem tellure potiti,
Qua reliquae stabant naves, sociique sedentes
Lugebant nostro concussi pectora casu,
Subductam in sicca navim religamus arena,
Egredimurque ipsi, pecudesque educimus omnem
In numerum praedam sortiti partibus aequis:
Maximus atque aries cessit mihi munere soli 580
Sponte datus. viridis quem celsa in litoris ora
Rite Jovi magno, caelum qui numine torquet,
Mactavi femora incendens. respexit ad ignes
At non ille sacros, irata mente volutans
Excidium classis, miseranda et fata meorum.
Sic igitur totam per lucem in gramine strati
Solis ad occasum dapibus vinoque fruentes
Vescimur; et postquam nigras nox attulit umbras,
Sternimur in placido carpentes litore somnum.
Inde ubi clara diem stellis aurora fugatis. 590
Extulit, hortatus nautas conscendere jussi
Protinus, et tortos campis laxare rudentes.
Nulla mora est: dictis parent, cunctique locati
Considunt transtris, et remis spumea volvunt
Aequora. jam fugiunt terrae, vehimurque per undas
Solliciti ac duro sociorum funere tristes.
HOMERI ODYSSEAE LIBER DECIMUS.
Protinus Aeoliam veni, qua fluctibus acta
Insula in instabili dis carus tecta colebat
Aeolus Hippotades: consurgunt aerea circum
Moenia, et ingenti procurrit vertice rupes.
Corpora gnatorum bissena in sedibus olli,
Sex pueri, totidem forma praestante puellae,
Ludunt, atque inter se laeti mutua curant
Connubia assueti patriis considere mensis,
Perpetuasque dapes celebrare. It nidor ad auras
Aetherias per lucem altis late undique tectis; 10
At tacita sub nocte sua cum conjuge quisque
Mollibus in thalamis strato super incubat ostro.
Hos ego tum fines tetigi, facilique receptum
Aeolus hospitio fovit, dum menstrua totum
Luna iter expleret. saepe ille audire volebat
Ilion, Argivumque rates, reditumque Pelasgum
Cunctaque ego contra narrabam rite petenti.
Verum ubi jam cupidus volui discedere, et illum
Admonui, nihil ipse mihi, quibus indiget usus,
Abnuit, ingentemque novennis tergore tauri 20
Utrem ferre dedit, introque sonantia clausit
Flamina ventorum; namque illum rector olympi
Et rapidos jussit mulcere, et tollere ventos.
Ipse suis utrem manibus sub transtra locatum
Argento molli vinxit, ne quā via ventis
Adsit, et aequoreas tantum strepitantibus auris
Mulceat excitus zephyrorum sibilus undas.
Cessimus, atque novem sulcantibus aequora luces
Et noctes totidem, decimo sub lumine visi
E pelago nobis patrii se ostendere colles, 30
Ardentesque ignes propius. mihi pectora pressit
Dulcis et alta quies fesso; namque ipse regebam
Usque ratem, nullum sociorum vela movere
Passus adhuc, patria citius quo sede potirer.
Interea nautae vario sermone serebant
Multa inter sese, meque auri pondera ferre
Argentique domum ventorum a rege putabant.
Atque aliquis comitem spectans: proh Juppiter! inquit,
Omnibus ut carus, quascumque accedit ad oras,
Advenit hic: multas Trojana ex urbe reportat 40
Laetus opes; eadem nos vero caerula mensi
Nequidquam patrias vacui remeamus ad aedes.
Ecce etiam pretiosa dedit nunc munera ferre
Aeolus. eja omnes juvet inspexisse, recluso
Aurique argentique latet quae copia in utre?
Sic fatur, cunctosque eadem dementia vincit,
Et laxant jam vincla utri. simul agmine venti
Ocyus erumpunt omnes, saevaque procella
Abripiunt pubem turbata per aequora longe
A patria flentem nequidquam. atque ipse sopore 50
Excitus, et tristi concussus pectora casu
Mecum agito, in fluctusne ruam, vitamque relinquam?
Anne feram tacitus, caelesti vescar et aura
Vivus adhuc? praestat superesse, imaque resedi
Sub puppi tacitus, classem dum turbine venti
Rursus in Aeoliam ferrent, circumque sodales
Ingemerent. illic iterum tellure potimur,
Fontibus atque haustis naves epulamur ad ipsas.
At dapibus postquam vires potuque refectae,
Praecone et socio tantum comitatus ab uno 60
Hippotadae petii sedes, quem larga bibentem
Pocula cum gnatis deprendi et conjuge cara.
Ut veni, primo consedi in limine tecti
Ante fores: illi reducem stupuere videntes,
Et subito: quae caussa movet? quod numen, Ulysseu,
Ingruit adversum misero? te nuper amico
Auxilio tutum patrias dimisimus oras,
Et quocumque animo cuperes intendere cursum?
Talia quaerebant. queis ipse: heu perdidit, inquam,
Me comitum vesana manus, somnusque fefellit 70
Improbus. optatam miserati o ferte salutem,
In vestra namque ipsa manu, tum plura paranti,
Mulcentique animos dictis pater Aeolus infit:
Ocius o discede hominum jam pessime, et isthinc
Eripe te: curare nefas me quippe scelestum:
Invisumque diis superis caput: aequore in alto
Jam pereas laevoque huc fato et numine vectus.
Haec dicens tristemque animi graviterque gementem
Expulit e domibus. rursum freta caerula moesti
Verrimus, et duro pubes defessa labore 80
Deficit incumbens remis, frustraque negatam
Ipsa sua suspirat opem jam perdita culpa.
Sex adeo noctes totidemque ex ordine luces
Dum ferimur, nos celsa Lami sub moenia sistit
Septima lux; ubi longam habitant Laestrygones urbem,
Pastor et e campis rediens inclamat agentem
Pastorem in saltus pecudes, auditque vocantem
Ille quidem diversa petens; duplicemque referret
Idem ubi mercedem dulci sine munere somni
Balantum per prata greges, armentaque pascens: 90
Proxima nam lucis noctisque est meta viarum.
Heic ingens sese portus venientibus offert
Quem scopulis cingunt praeruptis undique cautes,
Litoraque adversis procurrunt frontibus ante
Ostia, et angusto fauces arctantur hiatu.
Huc alii duxere rates, tortoque carinas
Inter se propius vinxere ad litora nexu,
Immoto qua parte silent freta caerula fluctu,
Et circum placidis substernitur aequor arenis.
Solus ego haud subii portum, navimque rudente 100
Implicui extremo religatam in margine ripae
Extrorsum ad cautes; specula dein celsus ab alta
Prospectum exploro. non ullа hominumve boumve
Signa noto, tantum caelo consurgere fumum.
Hinc subito socios рrаemitto, et quaerere gentis
Praecipio nomen, lectis ex agmine binis:
Adjunctoque simul praecone. iter ocius illi
Corripiunt, celso montis de vertice ad urbem
Arida quo rapidi vectabant robora currus.
Illis Antiphatae Laestrygonis inclita gnata 110
Obvia, dum magnae sub moenibus urbis aquatur,
Venit, ubi Artaciae vitreis argenteus undis
Fons sonat, et patriae semper fluit utilis urbi.
Hanc adeunt propius, dictisque affantur; et una,
Quinam habeant homines, quae sint ea moenia, quaerunt.
Talia quaerentes duxit genitoris ad aedes
Illa sui; at postquam subiere in limina gressu,
Terruit ingressos alta stans mole velut mons
Femina, quae subito jactans ad sidera voces
Exciit absentem thalami sibi foedere junctum 120
Antiphatem. ruit ille foro molitus acerba
Fata meis, sociisque fuga properante duobus
Elapsis, alium rapiens vorat horridus ore,
Incenditque altis totam clamoribus urbem.
Quo sonitu exciti Laestrigones undique currunt
Innumeri, vasta referentes mole gigantas,
Et late scopulis effusi immania subter
Saxa rotant: gemitus dira sub morte cadentum
Tollitur, et fractae stridor ferit aethera classis,
Transfixisque viris inhiant ceu piscibus hostes. 130
Ast ea dum clauso fervebant funera portu,
E femore eductum vagina protinus ensem
Corripio, et stricto ferio retinacula ferro
Hortatus comites validis incumbere remis,
Molirique fugam. simul illis excitus ardor,
Jactantque adducuntque manus: sic praepete cursu
Una ratis mecum fugit subvecta per altum,
Atque aliae diro perierunt turbine fractae.
Hinc adeo elapsi turbato corde per undas
Provehimur, tantoque juvat fugisse periclo 140
Incolumes. Aeaea ostenditur aequore contra
Insula, ubi sedem Circe formosa tenebat
Aeaetae germana soror; nam Sole creati
Et Persa genitrice ambo, eximia Oceanine.
Vertimus huc taciti proras, portuque Umjesto „portuquque“ subimus
Non divum sine mente; duas et litore noctes
Exigimus totidemque dies, vix aegra trahentes Piše „trhaentes“
Corpora, solliciti curis fractique labore.
Tertia sed postquam roseo jubar extulit ortu
Alma dies, hastam capiens ensemque coruscum 150
In speculam ascendo de litore, sicubi cernam
Culta soli, vocemque arrectis auribus adstans
Accipiam. ut veni, conscenso vertice, fumum
Volvier aspexi densis nemus inter opacum
Arboribus longe penetrali e culmine Circes.
Atque etiam tacitis propius succedere tectis
Audentem dum cura subit, descendere navim
Ad celerem visum satius, dapibusque refectos,
Qui loca vestigent, lectos praemittere pubis.
Jamque ubi tendebam vicina ad litora gressum,160
Tunc aliquis divum caeli miseratus ab arce
Obtulit arboreis mihi cervum cornibus altum
Ipsa sub ora viae in medio; latebrosa relinquens
Qui nemora e pastu gelidum veniebat ad amnem
Fonte sitim cupiens restinguere; namque caloris
Arida vis illum, solisque exegerat ardor.
Protinus egressum, tergo qua spina recumbit
In medio, aggredior: cuspis latus aerea transit,
Decidit, exanimesque artus in pulvere volvit.
Hunc super insiliens ferratum e vulnere telum 170
Eripui, tractumque solo viridante reclinans
Lenta manu carpsi virgulta, et vimina torto
Fune simul nectens, haud longo ingentia vinclo
Crura feri implicui, monstrumque immane subivi.
Sic ego processi curva cervice gravatus,
Innixusque hasta; neque enim manus altera quibat
Ferre humero impositum: tanta ingens mole patebat.
Ut ventum ad navim, dejecto pondere fidos
Admonui socios dictis moerentia mulcens
Pectora. non miseri quam vis Plutonia regna 180
Ibimus ante viri, quam nos occumbere leto
Fata velint, largo nunc o dum pabula victu
Sufficiunt, revocate animum, atque accumbite mensis.
Talia stans propius memoro, paretque juventus
Undique conveniens, mirataque litore cervum
Obstupet, et magna defixa in mole moratur,
At simul ac omnes explerunt lumina visu,
Puro in fonte manus loti convivia mensis
Laeta parant celeres, occasum et solis ad ipsum
Implentur dulci baccho largaque ferina. 190
Quum subiit sol stagna maris caligine spargens
Telluremque polumque, herboso in litore somnum
Cepimus; ut vero radiis aurora refulsit,
Stans medio in coetu tali sum voce loquutus.
Huc aures adhibete, experti et tristia fata
O socii (nec enim surgat qua parte vel arctos,
Vel resonant austri; qua sol petat aequora fessis
Tardus equis, aut unde oriens sese inserat axe,
Novimus ignari,) si qua est via certa salutis,
Consulite in medium?mihi nulla ostenditur aegro. 200
Namque ego dum scopuli celso de vertice lustro
Omnia, fluctisono vidi loca gurgite clausa
Undique: stant humiles saltus, et fumus ad auras
Volvitur in medio crebris nemus inter opacum
Ilicibus. vix fatus eram, quum territa pubes
Concidit, et casum Laestrygonis anxia volvens
Antiphatae, necdum vim saevi oblita Cyclopis,
Horret, et effusis humectat fletibus ora.
Non lacrimis at tempus erat: partirier omnem
Stat numerum in geminas partes, dux agminis ipse 210
Unius, Eurylochus partem dux alter habebat.
Dein galeae in resono fortes concussimus aere,
Et primum Eurylochi retulit fors concita nomen.
Ille invadit iter celerans, juvenesque sequuntur
Bisdeni supraque duo, sociosque profecti
Nequidquam flentes moesti post terga relinquunt.
Jamque iter emensi niveo de marmore structa
Tecta vident Circes media surgentia valle;
Montanique lupi circum fulvique leones
Stant placidi in foribus, quos diva potentibus herbis 220
Lenierat. non illi acres venientibus instant,
Sed blandi, et longis testantes gaudia caudis
Luxuriant; reducemque velut quum divite mensa
Excipiunt catuli dominum sibi nota ferentem
Pabula; sic variae facies atque ora ferarum
Ludebant circum. sed visu territa pubes
Restitit, et foribus pressit vestigia primis.
Interea dulci resonantem gutture Circem
Audiit, arguto magnam dum pectine telam
Assiduo incumbens operi dea pulsat; et auro 230
Mollia purpureae pingit velamina lanae.
Primus ibi ante alios, magno quem semper honore
Complexus, carumque habui magis omnibus unum
In mediis adstans coepit sic voce Polites.
Heic aliqua ingentis percurrens stamina telae
Dulce canit (tremulo resonat domus ardua cantu)
Seu dea seu mulier: quin illam voce ciemus?
Vix ea fatus erat, sonituque excita repente
Nympha fores rutilo stridentes cardine pandit,
Invitatque viros. cuncti irrupere sequentes 240
Heu miseri, Eurylochum praeter, qui tecta subire
Abnuit, insidias veritus fraudemque latentem.
Jamque introgressos dea vafra sedilibus omnes
Collocat, et cererem niveique coagula lactis,
Mellaque cum dulci confundit nectare bacchi,
Tum nocuo miscens medicatas gramine fruges
Porrigit, et patriae cunctis oblivia fundit.
Post ubi gustarunt, virga dea saeva potenti
Percutiens altis clausit praesepibus omnes
Mutatos in membra suum vocemque coloremque 250
Et setas: tantum mansit vis pristina mentis.
Stant moesti lugentque simul; fera pabula Circe
Iliceos fetus, glandemque, atque aspera corna
Sufficit, et quaecumque sues manduntque vorantque.
Interea Eurylochus fugiens redit inde relictam
Nuncius ad navim, magno sed corda dolore
Perculsus frustra conatur mittere vocem,
Nec valet, et curis ingentibus aestuat intus
Ora rigans lacrimis. Nos contra instamus, et omnes
Solliciti precibus pavitantem urgemus: at ille 260
Redditus in sese tandem sic ora resolvit.
Ivimus, horrenti qua procubat ilice silva,
Contigimusque domum secto de marmore structam
Valle sub umbrifera. Cantu solata laborem
Intus inaurato texebat pectine telam
Seu dea seu mulier: sociisque vocantibus ultro
Inverso resonos patefecit cardine postes,
Accivitque viros. Sequitur male cauta vocantem
Turba simul, solusque dolos ratus ipse resedi.
Continuo ex oculis omnes abiere, neque ullus 270
Praeterea longo residi mihi tempore visus.
Dixerat: ipse autem bullis fulgentibus aptum
Ensem humero ingentem suspendo arcumque sonantem,
Atque ipsum noto jubeo me ducere calle
Eurylochum. Sed genva manu complexus utraque
Ille mihi: ne quaeso, inquit, Jovis inclita cura,
Invitum ne coge: sine heic me sponte manere:
Incolumis nec enim jam tu, mihi crede, redibis,
Nec quemquam abduces. Quin o fugiamus, et undis,
Si qua manet miseros, praestet tentare salutem. 280
Cui refero: maneas licet istheic, comprime gressus
Euryloche, et residens dapibus vinoque fruare;
Ibo solus ego, nam me vis aspera cogit.
Sic fatus puppimque et litora nota reliqui.
Ast ubi per sacram celerans vestigia vallem
Non procul a Circes aberam penetralibus altis,
Adstitit aurata mihi virga insignis eunti
Mercurius juveni similis, cui prima rubentes
Flore genas molli spargit lanuginis aetas,
Amplexusque manum placido prior edidit ore. 290
Quo tantum juga solus obis, ignotaque lustras
Arva miser? socii tibi saevae in limine Circes
Setigeri jam plena sues praesepia complent.
Auxilione venis miseris? at non tamen inde
Effugies una stabulo conclusus eodem.
Sed tibi parta salus per me est: hoc accipe gramen,
Quod retinens manibus nympham securus adibis,
Exitiumque malum fugies et tristia damna.
Quin etiam insidias Circes atque omnia dicam
Consilia expediens: primum tibi mixta parabit 300
Pocula, et objiciet medicatis frugibus offam.
Sed neque sic poterit corrumpere; namque resistet
Hos tibi servatum, mea munera, gramen in usus.
Dein ubi percussum virga te diva sonanti
Contigerit, stricto contra tu protinus ense
Irrue in adversam, jam vulnera jamque minare.
Illa manus tum victa dabit, tremefactaque ducet
In thalamum te sponte vocans. nec vota precantis
Respue, ut incolumes socios ipsumque remittat
Servatum te blanda. prius tamen exige, divum 310
Numina uti juret, nullum tibi deinde periclum
Adfore; ne mollem nudato corpore reddat
Indecoremque animi. sic dicens, gramen ab ima
Evulsum terra subito mihi tradit, et usum
Edocet. illi atro radix perfusa colore
Nigra subest, niveo lacti flos concolor halat,
Moly vocant superi, donum mortalibus aegris
Difficile inventu, possunt vero omnia divi.
Haec inter sese motis Cyllenius alis
Per nemus umbriferum levat alti ad culmen olympi; 320
Contra ego multa putans processi ad limina Circes:
Ut celerans pulcrae tetigi penetralia nymphae,
Ante fores clamans tenui vestigia: at illa
Audiit, et surgens reseratis postibus aulam
In mediam accivit moerenti corde sequentem.
Protinus ingressum rutilanti in sede locavit
Sub pedihus mihi fulcra aptans, molitaque fraudem
Aurea commixtis infecit pocula succis.
Sed postquam data dona bibens interritus hausi,
Contigit aurata me virga: atque ocius, inquit, 330
Cum sociis i foeda tuis praesepia serva.
Dixerat: ast illam correpto turbidus ense
Aggredior, trepidaeque minans jam desuper insto.
Ipsa autem inclamans subiit, genibusque prehensis
Haesit inexpletum lacrimans sic ore loquuta:
O quis, et unde venis, quaenam tibi patria tellus,
Qui talem genuere? haec te sine labe bibisse
Pocula, quae nostro quotquot medicata veneno
Contigerunt, sensere malum? tibi pectore robur
Indomitum, nullique subest mens pervia fraudi 340
Tu certe, nec vana fides, ille acer Ulysses,
Quem mihi venturum spondebat classe per aequor
Iliacis reducem campis Cyllenia proles.
Quin age vagina ferrum jam conde reponens,
Et thalamos conscende meos, ut amore potiti
Mutua firmemus nos inter foedera pacis.
Talia cui fanti refero. mollire furentem
Posse etiam speras precibus, convertere nostros
Ausa prius socios in vultum ac terga ferarum;
Nunc autem in thalamum, si captum fallere possis, 350
Invitans me blanda? ut mollem et honore carentem
Perfida post reddas nudatum turpiter artus.
Sed non ante tuum meme conscendere cernes
Nympha torum, quam sancta deum mihi numina rite
Adjures testata; nihil dein triste timendum.
Nec plura: illa deos sollemni more sacrorum
Jussa vocat, spondetque fidem. queis ipse peractis,
Haud renui nymphae votis parere vocantis.
Sedibus in pulcris forma praestante puellae
Quattuor, assuetae varios properare labores, 360
Olli aderant: almam sacris e fontibus ipsae
Progeniem, silvisque trahunt, fluviisque, sonanti
Qui pelago sese miscent, pontoque residunt.
Accelerant omnes: Tyriisque sedilia stratis:
Illa tegit, subterque locat canentia lina:
Haec ponit mensas, atque apta sedilia mensis
Admovet argento e puro cum lancibus aureis.
Atque alia ambrosium miscet cratere Lyaeum
In rutilo, funditque aurata in pocula circum;
Ultima fert liquidos rores; atque excitat ignem 370
Sub tripode ingenti: superas vapor udus ad auras
Tollitur. at flammis intus tepefactus ut humor
Incaluit, subiique labrum splendentis aheni,
Ipsa manu facili positos invergit in artus
E tripode undanti rorem, spargitque superne
Cervicemque humerosque, et amatis irrigat undis
Usque fovens, redeant dum lasso in corpore vires
Exempta jam tabe mihi, tum denique olivo
Sparsit, et abluti niveos super induit artus
Vestibus intextis auro, solioque locavit 380
Languida suffultum molli vestigia strato.
Atque eadem manibus fontes de more ministrat,
Aureus effundit cyathus quos ore lebetem
In solidum argento, et mensis mantilia sternit
Candida. fert cererem calathis, et lancibus escas
Altera jam stipat, meque ultro sedula tardum
Excitat. Ipse autem moerenti corde sedebam
Anxius, atque alias volvebam pectore curas.
At postquam tacito defixum lumina vultu,
Spernentemque epulas vidit, sic prima dolentem 390
Alloquitur Circe. cur o taciturnus, Ulysseu,
Sic resides muto similis, nec munere gaudes?
Insidias certe metuis, quum triste timendum
Jam nihil est, postquam divos in verba vocavi
Pollicita aeternum foedus. cui talia fanti
Sic retuli: quis, diva, movet pietatis imago
Ulla animum cui forte, epulas contingere laetus
Sustineat prius, ille suos quam solvere curet,
Et coram aspiciat socios? tu redde meorum
Corpora, nec segnem cernes accumbere mensis. 400
Haec ego fatus eram; quum Circe e limine gressus
Extulit, et virgam capiens stabula alta reclusit,
Exegitque suum mutata in corpora pubem.
Stant miseri juvenes; medios quos illa per omnes
Incedit, spargitque novum per membra liquorem
Cuique viro. fluxere horrenti e corpore setae,
Induerant quas ante, et primae forma juventae
Reddita continuo versos illapsa per artus
Pulcrior, et multa renovata in luce refulsit.
Atque ubi me coram videre, ampleximus omnes
Effusi petiere manum, dulcique repente
Omnibus exorto late domus excita fletu
Insonuit. jam diva simul miseratur, et ipsa
Cominus aggreditur sic me solata gementem.
O Laërtiade navim litusque relictum
Nunc repetens, pelago fac primum educere puppim
Tellurem in siccam, speluncisque abdere opacis
Armaque, et advectam Phrygio de litore gazam;
Huc iterum dein ipse veni socia agmina ducens
Emensum per iter. dixit; nec jussa moratus 420
Protinus ad navim celerans vectigia torsi:
At juvenes sola pelagi resonantis in acta
Tristia foedabant lacrimis manantibus ora.
Ac veluti molles vitulae circum ubera matrum,
Quum redeunt campis dulci jam gramine pastae,
Saltibus adversae ludunt; nec vincla nec illas
Ulla tenent jam septa; at circum armenta vagantur,
Et querulis implent late mugitibus auras.
Haud aliter pubes me circum affusa ruebat,
Ut reducem primum vidit; nec segnior omnes 430
Laetitia invasit, quam si patria arva tenerent
Sedibus excepti placidis, longosque cientes
Incassum gemitus verba inter singula cuncti?
Sic memorant. reduci jam te, nos alma voluptas
Non minor incendit, Jovis o certissima cura,
Quam si Ithacae nobis tetigissent litora prorae:
Quin age et infandos sociorum edissere casus.
Quos ego solatus: navim subducite, dixi,
Speluncisque cavis advectam condite gazam,
Armaque; tum celeri gressu vestigia ferte 440
Me duce, ut incolumem sacra intra limina Circes
Cernere contingat plena ad convivia pubem.
Nec plura: illi omnes subito mea dicta sequuntur;
Sed non Eurylochus, solus qui fida tenere
Agmina conatus: quo nos nunc ibimus, inquit,
Ah miseri! tantus qui nam nova quaerere damna
Ardor agit? nos saeva deae penetralia adire;
Scilicet ut subito mutati in membra luporum,
Setigerique sues facti dirique leones
Excubias divae foribus servemus adacti? 450
Excidit an Cylops animis, improvida pubes
Hoc duce quum subiit sceleratae rupis in antrum?
Unius heu capitis miseram dementia tristi
Perdidit exitio. fundentis talia ab ore
Protinus educto cervicem abscindere ferro
Ira subit, quamvis propius mihi sanguine junctus
Ille foret; verum socii tenuere furentem,
Et precibus flexere animum sic deinde loquuti.
Ni tua jussa vetant, maneat licet ille relictus,
O Jove nate; ratem servet: nos limina ad alta 460
Duc age, lustratoque citos rege tramite gressus.
Vix haec finierant, navimque et litora cuncti
Deseruere alacres: audet non ipse manere
Eurylochus, veritusque meas irasque, minasque
Ingreditur, moestusque legit vestigia pone.
Interea Circe teetis penetralibus omnes
Laverat, et pingui juvenes lustrarat olivo
Inducens tunicasque super laenasque decoras.
Cernimus accinctos epulis; nosque illi ubi contra
Conspexere, simul varios in pectore motus 470
Suscipiunt, lugentque simul: gemitu omnia late
Atria, et effusis resonant clamoribus aedes.
At dea tum subiens propius: sate sanguine magni
Laërtae o, dixit, tristem nunc ponito luctum,
Et lacrimas cohibete. mihi sunt omnia nota,
Experti quaecumque mari sive estis in alto;
Seu terris, toties inimica a gente fugati.
Sed victu revocate animos, quos ante profecti
Ex Ithaca quondam Phrygiis habuistis in oris
Pectore sub forti. nunc et sine viribus artus, 480
Et defessa malis longoque errore viarum
Aegrescit mens victa, ullam nec cura quietem
Dat miseris, laetave animos dulcedine spargit.
Sic ait; et cuncti dictis paremus ovantes.
Heic igitur toto lenti consedimus anno
Perpetuis pasti dapibus, dulcisque Lyaei
Munere gaudentes. postquam sol aureus annum
Mensibus exactis revoluto temporis orbe
Egerat, et longas perfecerat ordine luces,
Talibus aggressi juvenes. quid, lente, moraris 490
Immemor heu patriae longum? si fata reposcunt
Incolumem te certa tuas contingere sedes,
Infelix o rumpe moras. sic voce monebant
Sollicitum votisque ultro parere volentem;
Et rursum instaurant epulas, et pocula libant
Usque sub extremam lucem. quae sole cadente
Cessit ubi, nigris et inhorruit aura tenebris,
Hаc illac strati placido dant membra sopori.
Ast ego conscendens assueta cubilia nymphae
Illius accessi genibus, lacrimisque profusis. 500
Haud ignaram adii tali prior ore loquutus.
O dea, pollicitum jam tu mihi perfice munus,
Et patriae me redde. haud ipse resistere votis,
Haud socii, mea cura, valent, qui semper acerbis
Quaestubus increpitant, quoties tu diva recedis,
Me circum affussi. sic ipse; at nympha precanti
Blanda refert: non his invitos longius oris
Vos teneam, jam pone metus, o fortis Ulysseu.
Longa tamen vobis via restat, et ante petenda
Persephones domus atra atque alti regia Ditis, 510
Caecus ubi responsa dabit certissima vates
Tiresias, cujus menti vis integra perstat.
Namque etiam exstinctus, voluit Proserpina, solus
Ut saperet: volitant alii sine honore per Orcum
Umbrae infelices, simulacra carentia mente.
Dixerat illa: mihi gelida formidine sanguis
Diriguit; taedet vitae lucisque sedentem
In thalamo, fletuque sinus atque ora rigantem.
Post ubi me luctu satiavi moestus acerbo,
Collegique animum: fare o pulcherrima, dixi, 520
Ecquis erit dux ille, viam qui monstret ad Orci
Limina? numquam adiit Plutonia regna carina
Ulla, nec umbrarum subiit loca nigra silentum.
Sic ego, sic iterum Circe: non ulla fatiget
Nunc te cura ducis; tantum volitantia malo
Carbasa tende manu residens, placidoque per undas
Excitus impellet boreas tibi flamine puppim.
Mox tamen oceani quum jam tranaveris aestum,
Litus ubi stat molle, et frondibus horret opacis
Populus, et steriles platani, salicesque nigrantes 530
Tergeminae silva alta deae, tu gurgite summo
Siste ratem, Ditisque nigra in penetralia tende;
Quaque Pyriphlegethon torrens Acherontis in alveum,
Cocytusque fluit Stygio deductus ab amne
Rupe sub adversa, resonant ubi murmure magno
Amborum late ripae coëuntibus undis.
Huc subiens fossam cubito non amplius altam
Effodere, et circum libamina jussa memento
Spargere mella ferens medicata, et dulce lyaeum;
Tum latices de fonte, et adorea munera funde 540
Manibus. his actis simulacra carentia vita
Supplicibus supera votis, Ithacamque reversum
Multa vovens sterilem praestanti corpore vaccam
Ignibus impositam sacris dic rite daturum,
Structurumque pyram cumulatam rebus opimis.
In primis vero nigranti vellere soli
Tiresiae sponde, pecudes qui maximus inter
Lanigeras aries vestris in ovilibus errat.
At simul ac precibus manes in vota vocatis,
Ense aries cadat ictus, et atri velleris agna 550
Versa Erebi ad fauces: tu contra averte reflectens
Cervicem, fluvioque subi: circumundique fusae
Advenient animae, tenues sine corpore vitae.
Tunc socios hortare, ignique imponere sacro
Praecipe jam ferro mactatas ante bidentes
Pellibus ereptis, nec non dis fundere vota
Persephone metuendae et magnanimo Plutoni.
Ipse autem, strictum vagina protinus ensem
Eripiens propius reside, circumque volantes
Sanguinis a rivo prohibe sine viribus umbras, 560
Tiresias dum fata ferat. non ille moratus
Adveniet, reditusque modum totumque docebit
Certus iter, quo longa iterum maris aequora lustres.
Haec dea: quum caelo rutilans Aurora refulsit
Admonuitque toro consurgere: jamque ego laenam
Accipio tunicamque; at nymphae vestis ad imos
Candida defluxit talos, atque aurea cinxit
Zona sinus, tenuisque comas velavit amictus.
Hinc ego tunc celerans tectis penetralibus ibam,
Hortabarque viros: osomno surgite, eamus; 570
Nam divae sic jussa ferunt. quae talia postquam
Dicta dedi, laeto socii clamore sequuti
Expediunt sese, quos nec tamen inde malorum
Expertes potui salvosque abducere cunctos.
Elpenor nam forte fuit pubentior aevo
Omnibus, haud bello validus, nec pectore fortis,
Qui, tacita sub nocte mero somnoque sepultus
Parte in secreta fessos ut straverat artus,
Excitus extemplo turbari tecta tumultu
Audiit, oblitusque sui, strepitumque sequutus, 580
Nec gradibus nitens, tecti de culmine praeceps,
Dum properat sine mente furens, ruit ocius actus
In caput. olli humero cervix infracta pependit,
Vitaque diffugit nigrum indignata sub Orcum.
Interea reliquos venientes alloquor ore:
Ad patrios vos forte lares intendere cursum
Creditis? at monitu divae prius atria Ditis,
Atque Hecates adeunda domus caligine opaca,
Thebanique manent scitanda oracula vatis
Tiresiae. dixi: subitusque per ima cucurrit 590
Ossa tremor sociis; flentes tum vellere crinem,
Et manibus lacerare genas, nec parcere luctu;
Nequidquam: haud etenim requies his ulla dabatur.
Inde ubi digressi, cursuque ad litora tristes
Tendimus, et multo suffusi lumina fletu,
Jam dea nigrantes pecudes religarat ad altam
Nulli visa ratem; quis enim nolentia cerni
Numina mortali possit cognoscere visu?
LIBER UNDECIMUS.
Postquam contigimus vicini litoris oram,
Continuo in resonas puppim deduximus undas
Malum attollentes maloque haerentia vela:
Egimus et pecudes intro, lacrimisque madentes
Suspensique animum simul ipsi ascendimus. auris
Mollibus aspirans a puppi ventus euntes
Prosequitur, flatuque implet sinuata secundo
Carbasa, et auricomae crebrescit munere Circes.
Hinc positis placidi circum consedimus armis,
Dum navim rectorque simul ventusque ferebant 10
Tota luce cito sulcantem caerula rostro.
Mox simul hesperium subiit sol aureus amnem,
Jam tenebris late sparsis devecta per altum
Oceanum tuto consedit litore puppis.
Cimmerii heic habitant, densa caligine semper
Et nebulis gens mersa: haud illos aspicit unquam
Sol radiis, nec celsa petit quum sidera curru,
Ad terram nec vertit equos quum rursus ab axe,
At semper fuscis nox atra supervolat alis.
Litus ibi in siccum subducta e gurgite navi, 20
Extractoque grege, oceani labentis ad aestum
Tendimus, et cursu petimus loca jussa sub amne
Adversum per iter. tenet atri velleris agnam
Arjete cum sacro Perimedes Eurylochusque
In medio; ipse autem stricto mucrone sub ima
Ad cubitum hinc atque hinc fossam tellure cavavi.
Manibus hanc circum cunctis libamina fudi
Mixto melle prius, dein dulci nectare bacchi,
Tum lymphis de fonte, super cerealia spargens
Dona manu frugesque sacras. hinc multa precatus 30
Promisique redux vovique silentibus umbris
In patria sterilem praestanti corpore vaccam,
Ingentemque pyram cumulatam rebus opimis;
Tiresiae vero nigranti vellere totum,
Pulcrior in nostris aries qui saltubus errat.
Verum ubi finieram manes in vota vocare
Supplicibus dictis, fossam super ense corusco
Colla ovium ferii. fluit ater vulnere sanguis,
Atque erebi e latebris imi ruit excita turba,
Matres, atque viri, seniumque imbelle, puellaeque 40
Innuptae fato tristes et caede recenti:
Multi etiam in bello transfixi pectora telis
Magnanimi heroës calido sparsa arma tenentes
Sanguine adhuc. omnes magno stridore ruebant
Effusi ad fossam: subitus mihi pallida tinxit
Ora timor, steteruntque horrenti in vertice crines.
Tum celerans ovibus mactatis tergora jussi
Deripere et sacris imponere viscera flammis,
Votaque ferre diis caeloque ereboque potenti
Persephone, et stygio regi, cui tartara parent 50
Umbrarumque domus. stricto non immemor ense
Interea imbellem vetui succedere turbam
Sanguinis ad rivum, thebani oracula vatis
Dum peterem, placidusque idem consulta referrem.
Prima mihi ante alias Elpenoris adstitit umbra
Nondum etiam tumulo composti: namque verendae
Sedibus in Circes inhumatum liquimus ante
Infletumque, aliis distracti pectora curis.
Illum ego quum vidi, sortem miseratus acerbam,
Sic prior aggredior: quae te via duxit in orcum 60
Elpenor miserande? prior pedes ipse subisti,
Quam navi devectus ego. sic fatus: at ille
Excipit illacrimans: me laevi numinis ira
Corripuir Laërtiade, visque improba vini.
Namque oblitus, humi recubans ut forte jacebam,
Scalarum inniti gradibus, de culmine tecti
Praecipitans alto cecidi: gravis impete cervix
Ossibus infractis humero collapsa pependit,
Atque anima haec stygio petiit loca subdita regi.
Nunc ego te cupidos per amatae conjugis ignes,70
Per genitorem oro, per spes et gaudia cari
Telemachi, solus patria qui ludit in aula,
(Rursum etenim, postquam vises Plutonia regna,
Excipiet reducem tellus Aeaea,) ibi nostri
Te subeat jam cura, memor patiare nec ossa
Heu miseri tumuloque diu lacrimisque carere,
Numine sim laeso ne fors tibi caussa doloris.
Injice me flammis, oro, meaque omnia pone
Arma rogo, tumulumque aggesta in litore terra
Exstrue mansurum, famam venientibus annis. 80
Haec mihi tu persolve, et remum in mole sepulcri,
Caerula quo vivus torquebam, desuper adde.
Dixerat; illi autem breviter: tibi redditus ipse
Omnia perficiam, dixi, solvamque sepulto.
Hаc vice sermonum trahimus dum tempora maesti,
Ipse quidem residens ad rivum sanguinis, ille
Parte alia multis nequidquam vocibus instans;
Ecce mihi ante oculos carae subit umbra parentis,
Magnanimi Autolyci clarum genus Anticlea,
Quam vivam Iliacas liqui digressus ad oras. 90
Hanc tum forte videns flevique et tactus amore
Indolui: non ante tamen sum passus eamdem,
Sanguinis ad sacri dulcem succedere potum,
Quam se Tiresias ageret consulta daturus.
Jamque aderat vates, et dextra sceptra tenebat
Aurea, meque ultro agnoscens: quae caussa subegit
Linquere, ait, solis jucundum lumen et auras,
Ut stygias erebi sedes, loca turbida, adires?
Quin isthinc absiste, et vagina indue ferrum
Fulmineum, ut sacro saturatus sanguine pandam 100
Vera tibi. dixit, subitoque, ubi vidit acutum
Me gladium posuisse manu, successit ad haustus
Impiger, et fatis demum sic ora resolvit.
In patriam reditum tu dulcem quaeris, Ulysseu,
Quem tibi difficilem statuet deus: haud ego namque
Iram posse reor te magnam fallere regis
Aequorei; tibi semper atrox odia aspera contra
Suscitat, et rapto gnati pro lumine saevit.
Sed tamen et multos per casus litora carae
Tangere post dabitur patriae, modo parcere praedae 110
Tuque, tuique velint, ubi primum elapsus ab undis
Trinacriae curvo religabis in aggere puppim,
Pascentesque boves armentaque pinguia cernes
Solis, inexstincta lustrans qui lampade terras
Cuncta videt novitque pater. servare nefanda
Hos fuerit si cura sacros a caede juvencos,
Sic quoque spes Ithacae vobis: sin laeserit ullus,
Tum certum exitium sociis navique futurum
Edico. tuque ipse licet fata ultima vites,
At miser heu sero venies, indigna tuorum 120
Funera perpessus, numero super unus ab omni,
Auxilii navisque alienae atque artis egenus.
Aspicies vero celsa intra tecta domorum
Jamdudum assuetos juvenes tua perdere luxu
Omnia, dum fidum tentant pervertere donis
Conjugis optatae pectus: mox digna rependes
Supplicia, atque ultor merita vim caede piabis.
At simul ac sontem turbam demiseris orco,
Sive dolo furtim, seu pugna aggressus aperta,
Accipiens habilem tum laevi ex abjete remum 130
Vade age, dum venias populos procul actus ad illos,
Qui freta, qui dulcem fugiunt salis ore saporem,
Nec pictas videre rates, nec remigis usum
Caerula findentis, volucris velut aethera findit.
Nunc etiam te signa, animos adverte, docebo:
Obvius adverso veniens quum forte viator
Ferre abiegna humeris te dicet fortibus arma;
Ventilat ad zephyrum jactas queis messor aristas;
Heic remum defige solo, caesoque juvenco
Neptunum pinguique sue veneratus et agno 140
Ad patrios concede lares, atque omnibus una
Caelicolis fer sacra libens: post funus ab undis
Adveniet tibi Parca ferens, quum longa senectus
Canitie placida confectum cernet, et omnes
Otia te circum peragent felicia gentes:
Haec te certa manent, fatorum hic vertitur ordo.
Dixerat. huic autem contra: stant omnia, dixi,
Tiresia, imperiis haec divum et numine fixa.
Nunc alia o referas, oro: jam luce carentis
Heic video nostrae simulacrum adstare parentis: 150
Ipsa tacet propiorque sedens nec cernere gnatum
Sustinet heu contra, notas nec reddere voces;
Dic age, quo prolem valeat cognoscere pacto?
Talia quaerenti vates, sic ore vicissim
Dicta refert: non te per longa exorsa tenebo,
At cupido dicam. quaecumque accedere sacros
Sanguinis ad latices simulacra carentia luce
Siveris, illa tibi referent resрonsа petenti;
Quaeque abiges, ibunt nequidquam muta sub umbras.
Sic dicens nigri subiit tecta horrida Ditis 160
Tiresiae levis umbra, haec postquam oracula fudit.
Ast ego, dum veniat mater, fusumque cruorem
Ebibat, opperior cupidus. quo protinus hausto
Agnovit sobolem lacrimans, ac talibus infit:
Quae vivum te, gnate, vices, quae fata tulerunt
In leti sine luce domos, atque invia vivis
Litora? circum obeunt lymphis torrentibus amnes,
Oceanusque sinu vasto, quem vincere cursu
Non vis ulla pedum valeat; vix fortia possunt
Velivolae hos fluctus transmittere texta cаrinаe. 170
Redditus an Phrygiis nunc primum a finibus errans
Cum navi sociisque venis post tempore longo,
Necdum Ithaca, necdum formosa conjuge visa?
Dixerat: illi autem retuli. vis aspera cogit
O genitrix me regna nigri Plutonis adire
Tiresiae manes scitatum umbramque potentem.
Nondum etenim tetigi delapsus Achaeidis arva,
Aut fines vidi nostros, maria omnia circum
Actus, ad Iliacos ex quo victricia campos
Arma tuli primum gemini bellator Atridae. 180
Verum age fare mihi, quo mors tua funere clausit
Lumina in aeternam noctem? num tabida morbi
Edomuit te longa lues, an laeta sagittis
Ipsa suis miseram stravit jaculata Diana?
Quid genitor? quid gnatus agit? stat pristina fama,
Imperiumque illis nostrum? vel fortior alter
Sceptra tenet me jam ratus atro funere mersum?
Dic quoque consilium, dic nostrae conjugis artes:
Cum puerone manet, sedesque et salva tuetur
Omnia, an abrepta jam quisquam gaudet Achivum? 190
Vix ea fatus eram, genitrix quum talia rursum
Voce refert: manet illa tibi, manet icta dolore
Corda gravi, curisque ingentibus aestuat aegra
Semper, et assiduo corrumpit lumina fletu.
Nondum ullus tua sceptra tenet: tranquillus at altis
In lucis festosque dies in honore deorum
Natus agit, sociosque inter convivia curat
Digna viro, judex populis qui jura ministrat:
Omnes namque vocant. genitor tuus urbe relicta
Sola tenet procul arva; neque illi strata cubili 200
Mollia, nec pictae sunt tonso vellere vestes.
Ipse hyeme in gelida famulantum more prope ignem
In cinere accumbit sordentem indutus amictum;
At quum aestas fervet gravidoque virens autumno
Ridet ager, qua se tulerit per consita cumque
Vitibus arva, torum dant illi ex arbore lapsa
Et folia et frondes. ibi cura oppressus acerba
Moeret, et assiduo luctu te, gnate, tuumque
Exitium queritur lacrimans, duraque senecta
Insuper heu premitur, quae me quoque funere mersit. 210
Nam neque me telo numquam fallente Diana
Perculit in domibus jaculata, nec aspera morbi
Corripuit vis ulla, artus quae virus in aegros
Insinuans tenuem potuisset solvere vitam;
Sed me cura tui, tua virtus maxima, Ulysseu,
Et pietas erepta has me duxere sub umbras
Exstinctam. sic illa gemens dicebat: at ipse
Nequidquam volui matris comprendere manes,
Conatusque manus ter collo imponere circum,
Ter vacuas elapsa manus effugit imago 220
Par umbrae somnoque levi: meque acrior imo
Cepit corde dolor, tali et sum voce loquutus.
Quo genitrix me cara fugis? ne subtrahe nostris
Te manibus; circum liceat dare brachia et orci
Ipsius in latebris, luctuque explere dolorem.
Anne mihi fallax umbram hanc Proserpina misit;
Quo magis aegrescens dolor imo in pectore gliscat?
Sic ego: quum mater. non te Proserpina, gnate
Heu miser ante alios, vana sub imagine ludit:
Haec homines sed forma manet, quum spiritus artus 230
Deserit. haud etenim salientes sanguine venae,
Ossibus aut haerent nervi: vis ignea molem
Corpoream absumit, simul ac nos vita reliquit;
Ast anima in tenues somno par evolat auras.
Quin age post lucem repetens atque omnia servans
Dicta redux eadem nuptae narrare memento.
Talia nos inter; subito sese obtulit agmen
Quum mihi femineum (nam claro e sanguine nymphas
Innuptas Hecate nuptasque emiserat una)
Et circum affusum properabat sanguine pasci. 240
At mihi scitari tum quamque accensa cupido,
Eductoque iterum ferro simul undique fusas
Stat potu prohibere. ita cunctae ex ordine adibant,
Narrabatque suam mihi quaeque ab origine gentem.
Heic prior accessit forma pulcherrima Tyro
Magnanimum jactans patrem Salmonea, et almo
Aeolidae quondam Crethei dignata cubili,
Mollibus in ripis assueta et margine Enipei
Ludere propter aquas, quo non formosior alter
In mare purpureum per campos labitur amnis. 250
Huic deus, aequoreas nutu qui temperat undas,
Assimilis, resoni prope fluminis ostia nymphae
Accubuit. stetit unda fluens, curvataque montis
In faciem texitque deum nymphamque sub amne
Virginea exutam zona pressamque sopore.
At deus interea perfecto laetus amore
Accepitque manum placidoque haec addidit ore.
Munere laeta meo jam gaude o candida nympha;
Nam paries claram revoluto temporis orbe
Progeniem: numquam di spe fraudantur inani:260
Sit prolis tibi cura. vale o dilecta, neque ulli
Prodens facta refer; si nescis, magnus aquarum
Rector ego. dixit, subiitque undantia ponti
Caerula: at illa gravis Pelian et Nelea partu
Edidit, a magno sortitos regna Tonante
Scilicet imperiumque ambos: ille almam Iaolcum
Dives opum coluit, Pylias hic sedit ad oras.
Ipsa etiam Cretheo peperss fortemque Phereta,
Aesonaque, et volucrum domitorem Amythaona equorum.
Post hanc Asopi genus alto a sanguine vidi 270
Antiopen, quae mixta Jovi duo germina fratres
Protulit insignes animis, Amphiona dium,
Et Zethum; primi quondam qui celsa locarunt
Moenia Thebarum, cinxere atque arcibus urbem
Impositis; neque enim quamquam acri robore freti
Sat poterant arcere altis sine turribus hostem.
Vidi etiam Alcmenam junctam Amphitryoni hymenaeis,
Indomiti Alcidae matrem, quem semine cretum
Aetherio furtim genuit complexa Tonantem.
Dein Megaram forti natam genitore Creonte 280
Herculis invicti nuptam. vidi quoque matrem
Oedipodis miseri, flavam crines Epicastam,
Ausa nefas quae triste, animi correpta furore,
Ipsa suo nupsit gnato. dedit ille parentem
Heu miserum leto ignarus, thalamoque potitus
Materno implevit subitis terroribus urbem.
Tum scelerum infelix furiis agitatus habebat
Imperium Thebis, Cadmaeaque regna premebat
Caelicolum fato tristi. Plutonis at ipsa
Claustra adiit, trabibus sibi nectens funus ab altis 290
Acta dolore gravi, gnatoque exstincta reliquit
Supplicia, ultrices matrum quot Erynnies addunt.
Nec non et Chlorin formae praestantis honore
Eximiam aspexi: qua visa captus, haberet
Neleus ut sociam, dedit auri ingentia dona,
Iasidae minimam gnatarum Amphionis. ille
Orchomenum tenuit Minyei fontis ad undam;
Ipsa Pylo regnavit, ubi almae lucis in auras
Nestoraque Chromiumque Periclymenumque superbum
Progenuit, curamque super te, pulcra, futuram 300
Finitimis late, Pero. sed jungere nulli
Sustinuit Neleus, lata nisi fronte juvencos
Egerit Iphicli stabulis e fortibus idem
Indomitos. solus quos vates inclitus olli
Pollicitus, fidens animi, contraria sensit
Fata deum, vigilum vim duram et vincula passus.
Mox tamen exactis quum mensibus integer annus
Aetherium complevit iter, volventibus horis;
Tum demum Iphiclus fata ipsum certa canentem
Solvit, et altisoni nutu Jovis omnia versa. 310
Ecce autem insignis facie se Leda ferebat
Tyndarei conjux, genitrix tua, Castor equorum
O domitor, pugilumque ferox certamine Pollux.
Ipsa etiam nigrae terrae intra viscera vobis
Ab Jove partus honos, alterno ut tempore vita
Gaudeat hic, fatique ultro vim sentiat alter,
Inque vicem superum caelesti luce fruatur.
Post et belligero nuptam Iphimedian Aloëo
Cernere erat, pelagi domino quae mixta supremo
Edidit, angusti cepit quos terminus aevi, 320
Caelicolis Otumque parem, clarumque Ephialtem,
Omnibus, alma tulit quos terra, et mole priores
Et pulcro aspectu post fulmineum Oriona.
Vix etenim nonum tulerat sol aureus annum,
Jamque novem cubitos lata se mole ferebant,
Ac totidem longis aequabant jugera membris.
Ausi etiam superos inimica in bella vocare,
Armaque, et horrisona mortem cum caede minari,
Stellifero magnum sunt Ossam imponere Olympo,
Scilicet et celso conati Pelion Ossae 330
Addere frondosum, caelique assurgere in arcem.
Fors quoque, si vires melior pubentibus aetas
Aucta dabat, votoque forent ausoque potiti.
Sed peperit Latona Jovi quem candida gnatum,
Perdidit Arcitenens prius ambos, flore juventus
Ornaret quam prima genas, et spargeret ora.
Heic Phoedram, Procrinque etiam, pulcramque Ariadnam
Minois vidi sobolem, quam finibus olim
Gnossiacis Theseus dites abduxit Athenas,
Nec potuit perferre; illam nam diva Triformis 340
Irrigua in Dia tenuit, tibi munus, Iacche,
Nempe parans, precibus non frustra in vota vocata.
Maeramque, Clymenamque super, moestamque Eriphylen,
Aurea pro caro cepit quae conjuge dona,
Vidi ego tunc residens. at non quascumque videre
Contigit, has possim referens comprendere cunctas,
Magnanimum heroum gnatas thalamumque sequutas;
Praecipitans namque atra polo nox cederet ante.
Et me prona monent jam sidera carpere somnos
Sive heic, seu potius curvatae ad transtra carinae 350
Cum sociis: stet cura mei Phaeacibus et dīs.
Finierat: pressoque omnes intenta tenebant
Ora sono, rerumque nova dulcedine capti
Sedibus haerebant tacitis; quum candida coepit
Sic regina: quis hic, cives, quantusque videtur?
Quem sese ore gerens, quam forti robore, et aequo
Consilio? meus hospes erit, nec parva sequetur
Gloria vos etiam. proin hinc dimittere tantum
Ne properate viri, neu parce munera egenti
Usque adeo vos ferte, quibus vis plurima rerum 360
Divite sub tecto superum jacet abdita dono.
Talibus illa: heros dicentem excepit Echeneus
Phaeacum proceres inter jam maximus aevo.
Non haec, o socii, vobis sine mente loquuta
Est adeo regina; omnes quin dicta sequamur,
Si probet Alcinous: namque ipsius omnia pendent
Imperiis. dixit senior, cui talia subdit
Alcinous: nec vos aliter fas velle, nec ipse
Perpetiar contra, dum sceptra haec vivus habebo.
Nec minus heic hospes, quamquam citus optet abire, 370
Sustineat tamen ille, polo dum crastina reddat
Exoriens Aurora diem, perfectaque dona
Constituam tum rite viro: delecta juventus
Auspiciis properata meis iter omne parabit.
Non plura Alcinous. tum sic exorsus Ulysses:
O rex, o populo longe clarissime in omni
Alcinoë, heic etiam lentum si forte morari
Jusseris, exactis dum mensibus integer annus
Effluat, auxiliumque parans et ditia cogens
Dona mihi, et vellem et reduci magis utile multo 380
Id foret. ad patrias quanto ipse opulentior oras
Nam veniam, tanto redeuntem et laetius omnes
Excipient, et major erit mihi fama per urbem.
Atque heic Alcinous: non te, jam mitte, vereri,
O sate Laërta, mendacemque arguat ullus,
Fallacemque putet; quales fert maxima sparsos
Terra viros capto referentes somnia vulgo,
Vanaque fingentes subitae mendacia famae.
Rebus inest dictisque tibi sua forma, nec aequa
Degenerem mens ipsa notat. tu fata Pelasgum, 390
Atque tuos, vates retulisti ut carmine, casus,
Fortunasque omnes. quin o mihi fare roganti,
Si quem etiam ex illis, qui quondam ad Pergama tecum
Pugnarunt, fatoque illic cecidere supremo,
Videris: haec nimium nox longa, et tempora somni
Haud prohibent fari: perge o miranda referre.
Usque sub Aurorae roseum Titanidis ortum
Heic adero, si dura velis tua dicere fata,
Erroresque vagos. haec ille; at rursus Ulysses:
Alcinoë o, dixit, sunt et sua tempora verbis, 400
Sunt molli et somno pariter: quod si juvat ista
Longius, et nondum pertaesum audire, recusem
Invidus haud alios sociorum edicere casus,
Majoresque etiam luctus. namque arma tulere
Iliacis postquam campis, jam Marte soluti,
Femineo periere astu vitamque dedere.
Interea hac illac tenues Proserpina manes
Nympharum ut sparsit, moerens Agamemnonis umbra
Adstitit: hunc circa dextra laevaque frequentes
Ibant, Aegisthi qui jam cecidere sub aula. 410
Me subito agnovit, quum sese proluit haustu
Sanguinis, et multum lacrimans mihi languida frustra
Brachia in amplexus protendit: nulla volentem
Vis sequitur, solitusque vigor jam deficit artus,
Qui fuerat quondam misero, dum vita manebat.
Ipse etiam ut vidi, casu concussus amici
Demisi lacrimas, fudique has pectore voces:
O Atreo generate Agamemnon inclite regum,
Horrida quo leti domuit te funere Parca?
Obruit an pelago convolvens aequora saevo 420
Turbine Neptunus, nimbisque furentibus austro?
An longis aggressa virum gens effera terris
Vastantem raptosque greges, armentaque agentem;
Pro dulci aut stravit pugnantem conjuge et urbis
Moenibus? ille mihi quaerenti talia contra
Reddidit: heu miserum nec me deus aequore mersit
Corripiens subito ventorum turbine pontum,
Saeva nec ignotis captum gens stravit in oris;
Sed me, molitusque dolos Aegisthus et atrum
Flagitum dira cum conjuge, in alta vocatum 430
Limina et exceptum dapibus, ceu plena juvencum
Ad stabula, occidit. fors haec me funere terris
Eripuit: circum sociorum densa cadebant
Corpora, setigeri velut apri ad sacra deorum,
Sollemnesque dapes, aut vincla jugalia regum.
Insidiis vero captos, aut horrida miscet
Praelia quum Mavors, vidisti occumbere multos
Saepe viros; tamen illa tibi miseranda fuisset
Ante alias caedes, quum corpora strata videres
Crateras mensasque inter per tecta jacere 440
Undique, et effuso sedes undare cruore.
Quin et Priamidis Cassandrae heu perditus hausi
Verba, Clytemnestrae manibus dum caesa doleret
Me super; ultricesque manus attollere frustra
Ense furens ipsa tentavi in morte. sed illa
Protinus effugit, nec labra informia leto
Improba, nec voluit componere lumina dextra.
Usque adeo nil terra tulit crudelius ira
Feminea, si forte nefas admiserit ulla,
Quale, suo caedem moliri aggressa marito, 450
Ausa est illa scelus. demens ego rebar adire
Jucundus gnatisque simul famulisque penates
Egregia at conjux scelus exitiale fovebat
Dedecorans se labe, simul genus omne futurum
Femineum: nulli post illam credere tutum,
Quamquam eadem sit digna. haec ille ut fatus ab ore est:
Heu! quantum Atridas, dixi, Jovis ira fatigat
Femineo scelere invisos! jamque ante Lacaenae
Occidimus furiis Helenae tot millia in armis;
Saeva Clytemnestrae te nunc perjuria et ipsum 460
His mersere malis. nec plura his fatus: at ille
Excipit. atque ideo nec tu placabilis, inquit,
Sis generi infido, mentis neve omnia credas
Consilia, aut si quid prodas, pars maxima semper
Deliteat. saevo sed non tibi conjugis astu
Pernicies metuenda: alios in pectore mores
Penelope, servatque piam sine crimine mentem.
Illa quidem nobis in dura ruentibus arma
Nupta relicta nova est; pendebat ab ubere matri
Parvulus, heroum qui nunc fors agmine felix 470
Assidet in medio: pater ipsum ante ora videbit
Laetus, et ille suo reduci dabit oscula patri.
At mea nec gnati vultu me lumina saltem
Passa explere mei est; prius atro vulnere namque
Perdidit incautum. tu vero haec pectore conde
Dicta tuo servaque memor: clam litore navim
In patrio, non siste palam; quippe omnia plena
Insidiis, nec tuta satis jam femina cuiquam.
Dic age et audieris num qua fors vivere gnatum
Parte meum, Orchomeno in diti, Pyliasque per oras, 480
Aut etiam in Sparta fraternae ad limina sedis?
Nondum etenim dius terris decessit Orestes.
Dixerat. huic breviter: quid talia poscis, Atrida,
Ignarum, vivatne haeres tibi carus Orestes,
An periit? dictis haud fas me fingere vana.
Hаc vice sermonum dum sede moramur in una
Solliciti ac tenero spargentes lumina fletu;
Ingens ante oculos Pelidae venit Achillei,
Et Patrocli, Antilochique simul sine viribus umbra,
Ajacisque, ibat cunctis qui major Achivis, 490
Et, post Aeacidem, formoso insigior ore.
Heic fatus ut Peleo veterem cognovit amicum,
Ingemuit lacrimans, tristique haec addidit ore:
O vafer et rerum mirande inventor, Ulysseu,
Infelix, quid adhuc animo tibi restat inausum?
Qua tristem nunc arte Erebum, loca luce carentum,
Umbrarumque domos, potuisti vivus adire?
Cui refero: o Peleo generate, o lumen Achivum
Aeacida, vatis quaesitum oracula veni
Tiresiae, si forte viam mihi denique monstret, 500
Deveniam properans Ithacae qua salvus ad oras.
Nondum ego nam vidi devectus Achaeida, necdum
Tellurem tetigi nostram jactatus acerbis
Usque malis. at tu felicior omnibus anteis,
Qui fuerunt, et qui venient labentibus annis.
Scilicet et vivus divum es dignatus honore,
Et nunc magna tui sub terris regnat imago
Imperium umbrarum retinens; ne dura querare
Propterea tu fata dolens, quae talia postquam
Edideram, graviter suspirans ille reponit: 510
Ne vero exstinctum solare, o fortis Ulysseu;
Malim ego vel tenui ductus mercede colonus
Pauperis ad nutum domini nunc degere vitam,
Quam regere imperio heic populos tellure sub ima
Sceptra tenens. potius memorans mihi fortia gnati
Facta refer, primosne inter acer in hostem?
Dic quoque, si qua tuas Pelei genitoris ad aures
Pervenit fors fama; regit num clarus honore
Myrmidonas ditem per Phthiam atque Hellada; an ipsum
Despiciunt senio vix languida membra trahentem? 520
Non ego namque adsum rutili sub lumine solis,
Qualis eram quondam, quum circum Pergama Teucrūm
Agmina caedebam pro caris miles Achivis.
In patria nunc ipse domo si talis adessem,
Haec eadem illorum jam dextra retunderet ausus,
Qui violant, raptisque arcent ab honoribus ipsum.
Dixerat. illi autem retuli sic orsa vicissim.
Nulla quidem Pelei generosi venit ad aures;
Fama meas: cupido dicam tamen inclita gnati
Facta Neoptolemi, referamque ex ordine casus. 530
Illum ego nam cur vis Nerei per caerula duxi
Navibus e Scyro victricia ad arma Pelasgum.
Atque ubi concilii Trojae sub moenibus altae
Tempus erat, semper primus dicebat, aberrans
Haud umquam sermone gravi: Neleïus illi
Nestor egoque, pares visi contendere soli.
At quoties ferro cernebant praelia Graji,
Millibus haud ille in mediis, turbaque manebat;
Sed longe antevolans, nulli virtute secundus
Bellator, passim tollebat caedis acervos. 540
Haud autem numero possim comprendere, et omnem,
Quam dederit leto pugnans, evolvere turbam.
Eurypilus scit Telephides quo turbine ferrum
Torqueat, et circum late socia agmina strata.
Cetaeūm, propter nympharum munera; cunctis
Memnona post dium se pulchrior ille ferebat.
Praeterea ingentem Danai, quem struxit Epeus,
Ascendere ut equum (fuerat mihi tradita cura
Et caecos aperire dolos et claudere rursum;)
Tunc alii proceres tergebant humida fletu 550
Lumina, et informes trepidabant omnibus artus.
Ast illum haud umquam pallentem corpore vidi
Tergentemque genis lacrimas. quin saepe rogabat,
Ut sinerem jam corpus equo demittere saltu,
Fulmineum stringens ensem, hastamque coruscans
Aere gravem, Phrygiaeque intentans funera genti.
Mox ubi jam Priami celsam populavimus urbem
Multa ferens ratibus captivae munera praedae,
Incolumis cessit, non umquam aut eminus ictus,
Cominus aut ferro laesus, quod saepe videmus, 560
Fervet ubi Mavors permixta in caede virorum
Sanguineus. dixi; subitoque aversus abivit
Aeacides longo per prata virentia gressu
Incedens, gnati laetus praestantibus orsis.
Hinc aliae accessere animae, graviterque gementes
Narrarunt mihi quaeque suas ex ordine curas.
Solus torva tuens longe Telamonius Ajax
Stabat, adhuc tristi servans in mente repostum
Judicium, quo victor ego Vulcania quondam
Arma tuli, magnum spoliati munus Achillei 570
Praeripiens olli. genitrix Thetis ipsa locarat
In medio ad naves; lecti sufragia Troës
Certa dabant, virgoque sedens Tritonia judex.
O numquam tali certamine victor abissem,
Quod propter nunc terra premit caput invida tanti
Ajacis, formaque omnes superantis, et actis
Grandibus, excepto Pelidae corpore Achillis.
Quem tum ego compellans dictis affabar amicis:
Siccine et exstinctus veteres in pectore volvis
Irarum flammas, arma es fatalia necdum 580
Oblitus, statuere dii quae tristia Grajis?
Tale etenim periit columen. te propter Achivi
Non minus ac propter Pelidae funus adempti
Lugemus moesti; nec luctus altera tanti
Caussa, nisi iratus graviter Saturnius odit
Quod Danaos; ille haec tibi tristia fata paravit.
Huc age jam nostrasque audi, rex inclite, voces
O propior, rabidosque domans in pectore motus
Comprime, sic fanti contra nihil ille; sed atri
Turbidus horrentes Erebi discessit ad umbras, 590
Unde etiam alterna me fors ad jurgia voce
Excisset: gliscens at contra in corde voluntas
Tunc alios monuit venientum noscere vultus.
Heic vidi Minoa satum Jove, sceptra tenentem,
Et solio innixum dantem pia jura vocatis
Gentibus: harum aliae caussas longo ordine dicunt
Sedibus acclines; aliae stant agmine denso,
Vastaque moerentes Ditis penetralia complent.
Heic etiam vidi captas et Oriona lyncas
Ducentem, praedamque humeris per prata ferentem
Florea, quam solis errans in montibus ante
Straverat: in manibus stat clava ex aere rigenti.
Praeterea et Tityon vidi telluris alumnum
Omniparae, cui vasta novem per jugera corpus
Tenditur. immanes hinc atque hinc viscera rostris
Vulturii assidue tendunt, penetrantque sub altum
Ungue jecur: nequit ille manu depellere pestem
Supplicia expendens, caram violare Tonanti
Latonam aggressus, dum Pythia templa petebat
Sola per umbrosi Panopaei halantia prata. 610
Tantalus heic aderat, curaque exercitus acri
Stabat in amne. illi mento tenus unda fluebat
Poturo jam jamque, sitim atque explere paranti,
Nequidquam. quoties namque ora admoveratundis
Aridus, inviso toties fugiebat hiatu
Unda absorpta: pedes circa telluris imago
Nigra videbatur, siccoque arebat in alveo
Fontibus ereptis ultrici a numinis ira.
Desuper at ramis felicibus imminet arbos
Punica, secundaeque piri, malique valentes,620
Et ficus, oleaeque: sui stant arbose foetus
Quos ubi tentabat senior decerpere palmis,
Nubiferas alte ventus jactabat in auras.
Nec procul infelix visus mihi Sisyphus ipse
Saxum immane manu gestans curvatus utraque
Connixisque humeris pedibusque ascendere „ascendeee“ certans
Montis iter: summo mox idem in vertice frustra
Ut steterat jam jamque, aversa e parte Crataeis;
Impulit. ingenti praeceps mons improbus actu
Volvitur in campos; ille instat, et omnia sudor 630
Membra rigat, supraque caput stat pulvere nimbus.
Post etiam vana vidi sub imagine formam
Herculis; ipse autem superis convivia regnis
Laetus agit, pulchramque fovet complexibus Heben,
Aurea quam Juno regi est enixa deorum.
Hunc circa umbrarum strepitus, ceu rauca volantum
Agmina quum resonant: multa caligine tectus
Ille tenet nudumque arcum, nervoque sagittam
Tendit acerba tuens semper, similisque minanti.
Horridus ex humeris pendebat pectora circum 640
Balteus, inque auro variarum monstra ferarum
Ursique, agrestesque apri, saevique leones,
Pugnaeque insidiaeque neces et praelia stabant:
Nil simile his umquam visum, nec talia quisquam
Extuderit posthac fulgentia cingula signis.
Isque ubi me cernens nigra cognovit in umbra,
Ingemuit miserans, dulcique affatus amore est.
O sate Laërta, rerum admirande repertor,
Certe aliqua heu miserum fati sors improba versat
Te quoque, me tenuit vivum quae dura sub auris.650
Altisono Jove natus eram; sed tristia saepe
Multa tuli, ingrati semper parere coactus
Imperiis domini, et caput objectare periclis.
Huc quoque me quondam tracturum in vincula misit
Dura canem; neque enim gravius certamine tali
Scilicet ille aliud misero fore credidit ullum.
Hunc rapui tamen ipse, atque atro e carcere traxi
Mercurio monstrante viam et Tritonide diva.
Dixit, et obscuri subiit penetralia Ditis:
At non ipse abii. cupidum juvat usque morari, 660
Si qua alia heroum facies sese efferat Orco.
Fors et vidissem, quos multum cernere avebam,
Thesea, Pirithoumque, deorum germina clara;
Murmure sed magno stridens prius adstitit agmen
Umbrarum immensum. tum vero pallidus horror
Corripuit metuentem, imo ne effundat Averno
Gorgonei horrendam faciem Proserpina monstri.
Ergo iter ad navim celero, jubeoque sodales
Scandere, et excussos terris laxare rudentes.
Considunt jussi transtris: fert gurgite puppim
Oceani in vasto remis adnixa juventus,
Mox etiam veniens optato flamine ventus.
HOMERI ODYSSEAE LIBER DUODECIMUS
Oceani rapido properans ratis amne relicto,
Rursum caeruleas Neptuni lapsa per undas
Venit ad Aeaeos fines, ubi ducit in altis
Sedibus alma choros Aurora, atque aureus axi
Jungit equos Sol ipse. stat acta in litore puppis,
Nosque una egressi dulci tellure potimur,
Sternimur et somno, lucis dum fulgeat ortus.
Qui simul ac roseo primum se ostendit Eoo,
Continuo socios praemisi ad limina Circes,
Ut miseri exstinctos referant Elpenoris artus. 10
Robora nos autem, qua celso vertice silva
Tollitur, aggressi ferro, lacrimasque cientes
Condidimus terra delati corpus amici.
At postquam exustique artus atque arma fuere,
Aggesto supra tumulo, positaque columna,
Fiximus in summo mansurum culmine remum.
Omnibus hinc rite exactis, haud inscia nostri
Ex erebo reditus celerans vestigia Circe
Venit: eam circum famulae Cerealia dona,
Lustralesque armos, generosaque vina ferebant. 20
Tum dea stans propior dedit has pulcherrima voces:
Heu miseri! horrentem vivi subiistis et Orcum,
Bis letum experti, quamvis semel omnibus hora
Atra venit? dapibus dulcique o corpora vino
Procurate viri; cras altum iterabitis aequor,
Luce nova. vos ipsa viam, vos cuncta docebo,
Insidiis ne forte ullis terraeve marisve
Capti iterum luctu frustra doleatis acerbo.
Dixerat, et dictis curas a corde removit.
Nos subito instamus dapibus, fusique per herbam 30
Solis ad occasum libamus munera Bacchi;
Utque abiit lux alma, et inhorruit aura tenebris,
Litoris in sicca nautae sternuntur arena.
At me diversa solum dea parte locavit
Ipsa manu ducens, atque ordine singula quaerens
Me cubuit juxta. cui postquam rite recensens
Omnia narravi, tunc illa ita farier infit:
Haec fuerint jam cuncta quidem; nunc auribus ista
Accipe, quae memori in mentem deus ipse reducet.
Principio scopulos Sirenum et litora vises 40
Tristia, quae falsa capiunt dulcedine nautas.
Illas incautus quicumque accesserit oras,
Audieritque sonum, nec amatae conjugis ora
Aspiciet, nec laeta redux dabit oscula gnatis
Carmine deceptus, quod molli e gutture fundunt
Sirenes viridi in prato. late ossibus albent
Omnia, et infanda miserorum caede putrescunt.
Tu transvectus abi; ceraque sodalibus aures
Obline, ne quisquam voces exaudiat alter,
Ipse velis ni forte unus. tamen ante jubeto, 50
Vincla tibi, circumque arctos inducere nexus
Ingentem ad malum, fixosque aptare rudentes,
Tutus ut accipias Sirenum ex aequore cantus.
Quod si etiam solvi poscas, magis arcta revincto
Injiciant socii tendantque haerentia vincla.
At simul hinc volucri praeterlabere carina,
Non ego te moneam, quo flectas tramite cursum:
Tu videas; facies haec certa utrinque locorum.
Horrescunt cautes, magnique ex aequore fluctus
Cautibus illisi resonant, errantia divi 60
Saxa vocant. pennis supra non ulla volucris
Tendit iter; possunt non ipsae impune columbae
Ambrosiam pavido referentes ore Tonanti;
Verum aliquam semper leto rapit improba rupes,
Suffectaque nova numerum Saturnius aequat.
Hаc non ulla quidem potuit tranare carina
Sospes adhuc: navimque simul correptaque ab aestu
Corpora fluctus agit nimbisque vorantibus ignis.
Sola per undosos intendens carbasa tractus
Transiit haec Argo quondam loca, Phasidis oras, 70
Aeaetaeque domos linquens. fors turbine et ipsam
Corripiens fluctus cautes fregisset ad altas,
Ni celeri lapsam praeter vada tristia cursu
Vexisset Juno, fuerat cui gratus Iason.
Stant gemini scopuli: superas hic tendit in auras
Arduus, atque altum caput intra sidera condit
Nubibus aeternis horrens. non vertice fulgor
Purpureus rutilat solis, diffusaque puro
Aura polo nec bacchi ardet nec tempore messis.
Haud etiam quisquam valeat conscendere supra, 80
Aut revocare gradus: non si bisdena moveret
Brachia, bisdenisque ageret vestigia plantis.
In medio scopuli nigro patet intus hiatu
In Stygias conversa plagas specus horrida. longe
Flectere tum praestet cursum, atque avertere proram,
Quamvis immenso fugiat specus edita tractu,
Quo neque contingat juvenis jaculatus ab arcu
Nequidquam toto contendens cornua nisu.
Heic graviter frendens stat Scylla informis in antro,
Latratusque ciet catulos imitata recentes: 90
Ipsa autem monstrum horrendum, quam cernere nullus
Gaudeat; ipse deus non si foret obvius illi.
Subter crura rigent bis sex informia monstro,
Senaque colla supra, totidem capita horrida collo
Cuique instant, triplicique assurgunt ordine dentes
Ora exertantis, caedemque et fata minantis.
Atrategit mediam spelunca: at corporis exstat
Pars alia, et barathro capitum saeva exerit ora,
Piscaturque, oculis lustrans saxa omnia circum,
Delphinasque, canesque; et sicubi grandia possit, 100
Plurima quae pelago vivunt, deprendere cete.
Incolumes nulli haec nautae jactantur abisse
Per loca cum navi: tot corpora capta virorum
Surripit, ora ratem tendit quot hiantia supra.
At scopulus ponto surgit depressior alter
Parte sub adversa, telique haud longius ictu:
Frondibus hunc ingens patulis Umjesto „potulis“ caprificus inumbrat.
Sub latere hoc tegitur, fluctusque invisa Charybdis
Eructans ter quaque die rursumque resorbens
Aestuat horrendum. ne tu, quum gurgite ab imo 110
Sorbet in abruptum fluctus, vicinior ito;
Nam neque Neptunus diro te subtrahet aestu,
Ille quidem id cupiat quamvis, frustraque laboret.
Quin propior Scyllаe scopulis adverte carinam,
Atque citus molire fugam: sex corpora praestat
Rapta dolere, omnes quam certo occumbere leto.
Dixerat. ipse autem: fare o pulcherrima, meque
Diva doce; immitem fugiam si qua arte Charybdim
Incolumis? si fata ultus miseranda meorum
Interitu Scyllаe vertam? sed nympha loquentem 120
Increpuit subito, rursumque haec addidit ore:
Infelix! tibi facta animo stant Martia, necdum
Ardor abit: cedes nec dis, quos nescia leti
Vita manet? mortale putas, quod funeris expers
Di voluere malum saevumque et triste nec ulli
Vincendum: fuga sola dabit properata salutem.
Si namque in scopulo sumptis cunctabere telis,
Heu vereor, ne dira tibi tot hiatibus ora
Exerat, et socios totidem rursum improba tollat.
Sed fuge praecipiti cursu, magnaque Crataein 130
Voce voca, monstrum quae partu enixa nefando
Edidit; illa cavo rabidum compescet in antro.
Post hinc Trinacriam venies, ubi pinguia Solis,
Et pecora et nivei ludunt per prata juvenci:
Septem armenta boum, totidem formosa bidentum
Agmina; quinquaginta aequatis partibus omni
Sunt capita in coetu; numerum nec foetibus augent,
Nec minuunt leto. pastoris munera curant
Nymphae pulcricomae Phaëthusaque Lampetieque,
Aetherio genuit Soli quas dia Neaera, 140
Pubentesque parens viridique in flore vigentes
Trinacriae aequoreas longe deduxit ad oras,
Et patrios servare greges armentaque jussit.
Haec intacta sines si pingues ire per agros,
Post varios casus Ithacam cum pube redibis:
Laedere sin ausus fueris, tum triste carinae
Exitium sociisque cano; tuque ipse periclum
Si fugies, sero infelix tua litora vises
Omnibus amissis. quae postquam diva loquuta est,
Aurea Tithoni conjux jubar extulit ortu 150
Purpureo: Circe simul ipsa e gramine surgit,
Et cedit diversa petens. ego scandere puppim
Admoneo socios, terrisque incidere funes.
Nulla mora; insiliunt omnes, transtrisque locati
Spumea convellunt inflexis aequora remis:
Nec non a tergo faciles abeuntibus auras
Suscitat implentes optato flamine vela
Ornatis spectanda comis dea maxima Circe.
Omnibus hinc armis per navim rite locatis
Sternimur: ipsa ferunt celerem sua flamina puppim. 160
Atque ego tum tristi conpellans voce sodales:
O socii, dixi; neque enim sciat unus et alter,
Haec modo, quae docuit verax oracula nympha;
Omnibus at pateant, seu nobis fata minantur
Exitium, seu laeta jubent sperare salutem.
Scilicet illa prius vocemque et prata cavere
Florida Sirenum; meque unum audire canentes
Jussit. at innexis vos vincla tenacia membris
Tendite, et haerentem nodis nexuque revinctum
Arboris ad truncum media me sistite navi. 170
Solvi si precibus poscam, constringite vincla
Arctius oranti, et duros cohibete rudentes.
Talia dum socios hortatus voce monebam,
Litora Sirenum placido ratis incita cursu
Contigit; innocuo labentem ventus agebat
Flamine. tum subito zephyri posuere, neque ulla
Murmura tranquilli resonant per caerula ponti,
Sopitique jacent aequato gurgite fluctus.
Vela legunt nautae, certaque in sede reponunt
Composita, et validos sortiti ex ordine remos 180
Certatim incumbunt, et spumea caerula torquent.
Ipse autem ingentem cerae conversus ad orbem
Dissecui ferro, et lentescere frustra coëgi
Pressa terens: jam cera manu tractata valenti
Liquitur, et Phoebi radiis ardentibus icta.
Hаc ego tum sociis illevi protinus aures
Omnibus infundens. contra illi vincula capto
Injecere mihi, rectosque in stipite mali
Hinc atque hinc validis cinxerunt nexibus artus;
Dein rursum impulsis ferierunt aequora palmis. 190
Jamque ubi distabat, quantum clamantis ab ore
Audiri vox missa potest, ratis acta per undas,
Haud latuit nymphas, curvoque in litore stantes
Talia suavidica cecinerunt carmina voce.
O Laërtiade Grajum decus, huc age navem
Dirige, ut arguto cantum quem fundimus ore,
Accipias. nemo haec transvectus caerula puppi est
Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus;
Post variis avido satiatus pectore musis
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. 200
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Trojae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum vestigia terris.
Sic resono ingeminant cantu: mihi corda voluptas
Intima pervadit, vultuque et lumine nutans
Solvere vincla precor socios. illi freta verrunt,
Surgentesque una Perimedes Eurylochusque
Implicuere magis cupidum perrumpere nodos.
Interea celeres vecti viridantia praeter
Litora Sirenum, nullis ubi cantibus aura 210
Pulsa sonat, ceram juvenes ex auribus omnem
Eripiunt, laxantque meo de corpore vincla.
Cessimus ut campis, vidi atrum ad sidera fumum
Tollier undarum strepitumque exterritus hausi:
Excussi manibus subita formidine remi,
Omniaque horrifico sonuerunt murmure, et ipsa
Remigio puppis spoliata immobilis haesit.
Atque ego per medios gradiens maerentia dictis
Pectora mulcebam, sic quemque hortatus ab ore.
O juvenes, neque enim ignari sumus ante malorum, 220
Exitium nec majus adest, quam dira Cyclopis
Experti quum facta cavo trepidavimus antro;
Hinc tamen et virtute mea et sollertibus ausis
Fugimus: horum etiam quondam meminisse juvabit.
Quare agite et nullus dictis parere recuset:
Vos rapidos remis fluctus per transtra locati
Scindite, si mortem saltem hanc fors Jupiter aequus
Det fugere, et praesens etiam vitare periclum.
Tuque gubernator memori mandata reconde
Haec animo, tibi enim clavo torquenda carina. 230
Hunc extra fumumque procul fluctusque sonantes
Flecte ratem, scopulumque cave, ne cautibus asper.
Incautum fallat, nosque atro funere mergat.
Vix ego finieram, sociique haud jussa morantes
Incumbunt remis; necdum implacabile monstrum
Scylla rapax mihi dicta fuit, ne forte timentes
Ima ratis tabulata petant, remosque relinquant.
Heic etiam misero Circes mihi pectore tristes
Exciderant monitus: nam contra ac jussa ferebant
Arma amens cepi, longoque hastilia ferro 240
Bina manu crispans prorae surgentis in ipso
Fine steti, poterat prius unde horrenda videri
Scylla meis luctumque ferens et funera nautis.
Nec tamen aspexi, licet acri lumine fessus
Omnia lustrassem late loca rupis opacae.
Tendimus angusto conclusi gurgite flentes
Inter utrumque latus: furit atra heic Scylla sub antro,
Illic sorbet aquas resonans immane Charybdis.
Quae quoties vasto fluctus eructat hiatu
Spumea, ceu rapidis quum flammis fervet ahenum, 250
Aestuat ingenti strepitu. sublatus in auras
It liquor, et summi fumant aspergine montes.
At quoties rapidi salsas vorat aequoris undas,
Monstrat aperta sinum penitus: tum murmure circum
Saxa tonant, glaucaeque oculis cernuntur arenae
Reclusa tellure. aspectu territa pubes
Palluit; atque illam trepidi dum cernimus unam,
Ecce furens antro, manibusque et robore fortes
Ante alios mihi Scylla viros sex improba tollit.
Respiciens navimque simul, simul acta meorum 260
Corpora, vix summo pendentia brachia saxo
Elatosque pedes vidi me saepe vocantum
Nomine, et extremos gemitus in morte cientum.
Ac veluti residens viridi piscator in acta,
Incautos longa quum fallit arundine pisces
Objiciens tecto letalia pabula in hamo,
Tollit anhelantes, siccaque exponit arena.
Semineces: sic illi in saxa horrentia tracti,
Exanimes longis singultibus ilia tendunt.
Ipsa autem in foribus clamantum pascitur artus 270
Tendentumque manus frustra mihi morte sub ipsa:
Spectaclum horrendum! quo nil crudelius usquam
Saeva diu ponti scrutando caerula vidi.
His tandem elapsos scopulis atraque Charybdi
Et Scylla, hospitio molli nos insula divum
Cepit; ubi Solis forma praestante juvenci
Lanigerique greges tondebant roscida prata.
Necdum contigerat litus ratis acta per undas,
Et jam mugitusque boum ferit excitus aures
Balatusque ovium; nec non mihi dicta recursant 280
Tiresiae Circesque iterumque iterumque monentum,
Solis uti sacra caveam tellure potitus.
Hаec metuens tristi sic voce silentia rupi:
Accipite o socii quae me Thebanus in Orco
Edocuit vates, fatorum et conscia Circe.
Scilicet unum illud repetens edixit uterque,
Ut Solis fugerem cari mortalibus arva;
Exitium nam triste manet: quin o freta rostris
Findite Trinacria longe post terga relicta.
His dictis cecidere animi turbataque cunctis 290
Pectora, et Eurylochus subita me turbidus ira
Increpuit: mens laeva quidem te vexat, Ulysseu,
Indomitumque geris robur, nulloque labore
Frangeris. an sociis tu ferrea corpora rere
Omnibus, haud patiens somno curisque gravatos
Optata heu miseros tandem tellure potiri,
Dulcibus atque epulis operari in litoris ora?
Scilicet obscuram per noctem errabimus undis
Sic temere avulsi gremio telluris; an auras
Praecipites non saepe polo nox turbida cogit? 300
Quis fugiat late tenebris horrentibus atram
Perniciem, si forte mari gravis incubet auster,
Nimbosusque ruat zephyrus, qui turbine naves
Corripiunt, vexantque, adverso numine divum?
Cedere nunc praestat nocti, dapibusque refectos
Corpora vicini curare in litoris herba:
Cras iterum cum luce nova sulcabimus aequor.
Sic ait Eurylochus: cuncti simul ore fremebant
Haec eadem assensu haud dubio. mihi triste canebat
Haud obscura quidem jam tum gravis ira deorum; 310
Et subito: jam jam cedo, nec tendere contra
Sufficio solus. nunc vos at numina caeli
O saltem jurate: greges florentibus agris,
Contigeritve boum si qua heic armenta videre
Haud admissuros scelus exitiale, neque ullam
Laesuros pecudemve manu sortemve juvencum;
Sed fore contentos dapibus, quas provida Circe
Praebuit. haec fatus tacui; nec dicta retrectant
Jam nautae, jurantque omnes. queis rite peractis,
Ingredimur portum religata ex aggere navi 320
Dulcem propter aquam. juvenum manus emicat ardens
Litus in optatum, dapibusque operarur in acta.
Inde ubi pulsa fames, sitis et compressa Lyaeo,
Tristia prosequimur sociorum funera fletu,
Abstulerat curva quos nuper Scylla carina;
Flentibus et lassos dulcis sopor occupat artus.
Tertia noctis erat quum pars, jamque astra cadebant,
Saeviit extemplo nimbis ingentibus atra
Ab Jove tempestas, et late horrentia pontum
Nubila telluremque simul cinxere; polo nox 330
Nigra ruit. vix almus equis afflarat anhelis
Nos Oriens, quum prima ratem subducere nobis
Cura subit, tractamque cavo religare sub antro,
Candida ubi nymphis exstructa sedilia stabant.
Post etiam pleno in coetu sic alloquor omnes:
In curva mollesque dapes potusque carina
Dulcis inest; heu triste aliquid ne fata minentur,
O prohibete manus, quaeso, et servate juvencos.
Haec armenta deo pascuntur sacra potenti,
Omnia qui vastum lustratque auditque per orbem. 340
Nec plura his: fremitu socii assensere secundo.
Interea totum non secius aethere mensem
Flat notus excito quisquam nec flamine deinde,
Ni notus atque eurus, pelago dominatus aperto est.
At juvenes, tostae Cereris dum dona manebant
Vinaque, solliciti vitae abstinuere juvencis
A vetitis. ubi cuncta tamen sensere carina
Deficere, ad praedam versi venatibus instant,
Rimanturque uncis manibus, si scrupea piscem
Saxa inter (cogebat enim vis improba ventris) 350
Haerentem inveniant, latitantem aut rupe volucrem.
Contra ego secreti processi ad litoris oram
Vota diis facturus, iter miseratus ab alto
Expediat si quis misero, reditusque secundet.
Jamque procul residens diversa in valle, ubi ventis
Aequora tuta silent, palmasque in gurgite lotus
Omnes caelicolas supplex in vota vocabam.
Tunc mihi dī facili sparserunt lumina somno,
Eurylochus dum parte alia pervertere tentat
Corda virum subiens sic astu: o dura sodales 360
Experti mala quaeque, venit mortalibus aegris
Invisum genus omne necis; sed acerbius unum
Omnibus est, periisse fame fatumque subisse.
Quin agite, et Solis pingues adducite tauros,
Debita uti magnis solvamus munera divis.
Quod si Ithacae dabitur tandem patria arva videre;
E niveo Soli statuemus marmore templum,
Ducemusque sacras alta ad donaria pompas.
Aut etiam pro caede boum si perdere navem
Hic volet iratus, prohibebunt cetera cladem 370
Numina. quidquid erit, malo jam mergier undis,
Quam miser ignota longum tabescere in acta.
Dixerat, atque eadem placuit sententia cunctis;
Continuoque sacros lunata fronte juvencos
Excipiunt: multi camuris nam cornibus ibant
Et vicina nigrae carpebant gramina puppi.
Circumstant pariter laeti, divosque precantes Umjesto „precantus“,
Et solia e querna, Cereris pro frugibus almae,
Arbore carpentes summa inter cornua fundunt.
Tum precibus missis feriunt colla alta securi, 380
Tergoraque eripiunt, et sectos cruribus armos
Arvina involvunt super et pinguedine densa.
Lenaei deerant latices; ardentiaque exta
Fluminea spargunt unda, libantque faventes.
Hinc simul incensosque armos et tosta vorarunt
Viscera, et aeratis fixerunt cetera membra
Secta minutatim verubus; mihi lumina somnus
Deseruit, sociosque iterum navimque reviso.
Vix aderam propius, tenues quum nidor in auras
Diffusus nares mihi noto afflavit odore. 390
Ingemui, et clamans has rupi pectore voces:
Juppiter o genitor, vosque o stellantis olympi
Numina, quid miserum juvit sic perdere somno?
Heu sine me crudele nefas est ausa juventus.
Haec ipse: interea celeri per inania lapsu
Attulerat dira stratos jam caede juvencos
Lampetie auricomo Soli, qui turbidus ira:
O pater, o superi, dixit, mihi digna rependant
Supplicia infandi comites errantis Ulyssei
Admissa pro caede boum, quos laetus ab axe 400
Cernere gaudebam, sive alto invectus olympo,
Seu repetens humilem stellato a vertice terram.
Quod mihi ni meritas persolvant crimine poenas;
In Stygias ibo latebras, atque horrida Ditis
Regna meo late perfundam lumine fulgens,
Discutiamque umbras. cui Juppiter: aurea caeli
Templa colens. tu semper, ait, radiantia ferto
Lumina dis, pariterque nigrae telluris alumnis:
Horum ego jam celerem candenti fulmine puppim
Fluctibus in mediis feriam jaculatus ab arce 410
Aetheria. quae dicta Jovis mihi deinde Calypso
Candida narravit: retulit Cyllenius olli
Nuncius adveniens superis e sedibus ales.
At navem ut tetigi, socios in litore adortus
Increpui nulli parcens: sed dicta cadebant
Irrita, nec tantam poterant sarcire ruinam;
Exstincti jam quippe boves tellure jacebant.
Terrificis etiam turbarunt pectora monstris
Di subito, tractaeque solo (mirabile dictu!)
Serpere tum visae pelles, auditaque longis, 420
In verubus mugire simul jam torrida membra,
Cruda simul, sonitu vivos imitata juvencos.
Nec tamen abstiterunt, senasque ex ordine luces
Perpetuis egere epulis convivia nautae
Sacra instaurantes. postquam lux septima venit,
Nimbifer immani cessavit turbine ventus;
Et nos ingressi deductae in pinea navis
Robora velorum crepitantes solvimus alas.
Ut pelago fugit puppis, nec jam amplius ulla
Apparet tellus, caelum undique et undique pontus, 430
Caeruleam supra nigra caligine nubem
Juppiter induxit: tum subter inhorruit unda,
Continuitque ratis cursum. nam turbine stridens
Praecipiti zephyrus turbavit caerula, et ambos
Diffidit haerentes malo vis aspera funes
Impete contorquens. cadit actus pondere retro
Malus, et arma simul fundum volvuntur in imum
Omnia: at ipse ruens puppim super incidit ictu:
In caput inque humeros miseri rectoris, et ossa
Omnia subjecti frangit: jamque ille carina 440
Labitur in praeceps, vitamque relinquit in auris.
Tum simul intonuit caelo, simul igne trisulco
Juppiter intorsit fulmen; correptaque navis
Tota diu intremuit, dirumque efflavit odorem
Sulfuris. excussi nautae volvuntur in undas
Aequoreis similes corvis circumque feruntur
Fluctibus in tumidis: reditum negat ira deorum.
Ipse autem gradiens hac illac, pinea solvat
Donec texta ratis, laxis compagibus, unda,
Opperior. jamque illa salo resoluta fatiscit, 450
Imaque pars superest tantum, cui fortia vincla
E corio haerebant mali retinentia truncum.
His subito vinclis malumque, imamque carinam
Implicui, junctoque sedens in robore utroque
Et vento et pariter fluctu jactante ferebar.
Dein zephyrus nimbisque furens et turbine saevus
Desiit, adversisque ruens notus ingruit alis,
Rursus ut horrendae subeam vada iniqua Charybdis.
Tota nocte feror; primoque micantibus ortu
Cum radiis Phoebi violento gurgite vectus 460
Scyllae inter subii scopulos atramque Charybdim.
Illa quidem in barathrum salsas demiserat undas
Faucibus absorbens patulis: ego corpus ab aestu
In sublime levans caprificu adfixus inhaesi
Lucifugae similis volucri: vestigia nusquam
Figere, nec summum potui contingere culmen.
Longe etenim stirpes suberant, ramique sub auras
In diversa alto fundebant stipite sese
Ingentes, densisque umbrantes frondibus antrum.
Heic me tunc tenui obnixus, dum robora navis 470
Redderet eructans iterum. nec vana fefellit
Spes cupidum; nam jura foro quum dicere judex
Desinit ad caenam properans post jurgia pubis,
Emersere atro barathtri revomentis hiatu
Robora, demisique pedes et brachia supra
Cum sonitu illapsus mediis, manibusque recurvis
Uda sedens pulsi verrebam caerula Nerei.
Nec vero Scyllam divum pater atque hominum rex
Amplius est passus me dira e rupe videre
Innantem; neque enim fugissem tristia fata. 480
Inde novem per stagna dies maris humida ventus
Errantem vexit: decima post numina nocte
Telluri Ogygiae appulerunt, ubi dia Calypso
Inter Atlantiadas forma pulcherrima nymphas
Fluctibus ejectum facili me sede recepit.
Sed quid ego haec autem nequidquam indigna recordor
Hesterno jam dicta die tibi, maxime regum,
Uxorique tuae? fessum piget illa referre
Rursus, et insomnes noto sermone morari.
HOMERI ODYSSEAE LIBER TERTIUS DECIMUS
Dixerat: atque alii per tecta silentia late
Dum gaudent mira capti dulcedine rerum,
Sic illum Alcinous dictis compellat amicis.
O Laërtiade, quando huc te fata tulere
Per varios casus, per multa pericula vectum,
Incolumis divesque tuas remeabis ad oras.
Vos autem o, quicumque meos celebrare penates,
Gaudetisque una convivia ducere, Bacchi
Laetitiam cantusque inter, mea figite corde
Dicta, viri. Туrio pictae jam murice vestes, 10
Caelatumque aurum, quaecumque et ditia dona
Attulerunt proceres Phaeacum, condita in arca
Omnia sunt. solido nunc quisque ex aere lebeta,
Ac tripodem det quisque super. post certa redibit
Pars pretii toto e populo; non omnia namque
Fas unum tribuisse. haec postquam maximus heros
Fatus erat, plausu cuncti assensere secundo
Ad sua cedentes laeti penetralia reges.
Mox īdem, ut roseis Aurora evecta refulsit
Aequoribus, navimque parant atque aerea portant 20
Dona viro; quae rite locans curvata carinae
Alcinous stipat sub transtra, offensa juventus
Ne doleat validis freta findens versa lacertis.
His propere exactis adeunt regalia rursum
Tecta simul, mensasque parant, ubi sanguine sacro
Victima caesa Jovi taurus fumabat ad aram.
Diripiunt costas, dapibusque fruuntur opimis
Vescentes; interque ipsos ciet aurea plectra
Demodocus simul ore canens. at fortis Ulysses
Suspiciens crebro caelum, solemque cadentem, 30
Pronus ut hesperias curru descendat in undas
Optat, et impatiens studio jam gestit eundi.
Ac veluti impasto tota cui luce jugales
Invertere gravi fecundas vomere glebas,
Occidit optanti prono sol igneus axe
Agricolae; fesso tum pectore gliscit edendi
Ardor, et exstimulat cupidum; trepidantia eunti
Genva labant titubantque pedes. sic aequora tandem
Sol Ithaco optanti subiit, mediaque corona
Alcinoo atque aliis Phaeäcibus infit ab ore. 40
Maxime rex, vosque o magni, capita inclita, patres,
Perfectis me rite sacris dimittite quaeso
Protinus incolumem; vos et valeatis amici.
Namque mihi jam parta, animus quaecumque volebat,
Muneraque auxiliumque viae, quae numine servent
Cuncta suo divi faciles, veteresque sodales
In patria visam cum salva conjuge, faxint.
Heic quoque vos maneant semper rata gaudia vestris
Cum nuptis gnatisque; dii vos omnibus auctos
Muneribus cumulent, procul absit publica clades. 50
Vix ea finierat; laeto clamore sequuntur
Phaeaces, ducique jubent tam digna profantem.
Atque heic Alcinous fido praecone vocato:
Pontonoë o, dixit, plenum cratera lyaeo
Huc age; caelicolum regi libemus ovantes,
Mittamusque virum tanto sub numine laetum
Ad patriae fines. dixit: nec jussa moratur
Pontonous cratera ferens atque ordine miscens
Omnibus. hi taciti libant, divosque precantur
Per sedes late; quos inter solus Ulysses 60
Adstitit, ac multo spumantia pocula baccho
Tradidit Aretae sic ipsam affatus ab ore.
O salve regina mihi, dum tarda senectus,
Parcarumque sinant leges, ac debita fata.
En ego discedo; tu contra in sedibus hisce
Et populo et gnatis precor alma et rege fruare.
Sic fatus tendit gressus ad limina, et una
Alcinoi it missus celerans vestigia praeco,
Ad navim qui monstret iter litusque reductum.
Nec non Arete famulas jubet ire puellas, 70
Haec ferat ut chlamydem secum tunicamque nitentem,
Illa auctam donis pictam regalibus arcam,
Atque aliae cererem pariter, laticesque lyaeos.
Ut litus tetigere cavum, data munera nautae
Accipiuntque locantque alacres, tum mollia sternunt
Lina viro, pictosque super de more tapetas
Conjiciunt, queis molle cubet placidusque quiescat
Velivola in puppi. jamque ipse ascenderat heros,
Compositusque toro languentia membra locarat,
Quum subito curva socii sedere carina 80
Ordine quisque suo, solvere et litore funem.
Incumbunt remis adnixi, et caerula verrunt
Spumea: sopitos Ithaci diffusa per artus
Dulcis et alma quies mortique simillima serpit.
At navis, rapidae veluti per plana quadrigae
Prata volant, quas viva rapit vis incita equorum
Verberibus crebris; jam jam in sublime videntur
Aëra per liquidum ferri, et contingere metam:
Sic celeri volat illa fuga, longoque sonantes
Limite agit fluctus, canumque in gurgite sulcum 90
Deserit a tergo. non ipsam praepete penna
Accipiter levis alta secans praevertere possit
Labentemque undis, divisque heroa ferentem
Consiliis animoque parem; qui plurima quondam
Pertulerat longum bello jactatus et undis,
Tum placida oblitus curas in nocte quierat.
Jamque ubi purpureo procedens clarus ab ortu
Lucifer auroram Tithoni Ispravila umjesto “Thitoni“ e sede vocabat,
Constitit optata navis tellure potita,
Caerulei stat portus ubi Phorcynis ad oras 100
Litoreas Ithacae. versis duo frontibus alte
Oppositi adsurgunt scopuli, pelagique furorem
Cautibus objectis, ventorumque horrida frangunt
Flamina: securae tuta statione carinae
Intus habent sedem, nec vincla tenacia poscunt
Ast olea in summo diffundit vertice ramos
Desuper umbrosis complectens frondibus antrum,
Antrum horrendum, ingens, nympharum humentia templa
Naïadum. solido excisi de marmore circum
Crateres, ansisque utrinque exstantibus urnae, 110
Mellaque apes stipant, vivoque haerentia saxo
Stant juga, ubi resono percurrunt pectine nymphae;
Puniceo tenues variatas murice telas.
Manant et liquidi fontes, semperque recenti
Rore strepunt; geminaeque fores, quarum altera, spectat
Quae borean, hominum patitur vestigia, et almos
Altera sacra deos, nigrum quae vergit ad austrum,
Excipit, haud tangenda viris, at pervia tantum
Caelicolis. huc se tunc noto in litore navis
Condidit ac media plus parte resedit arena 120
In sicca; valido sic incita remige venit!
Emicat in terram pubes, etiamque cubantem
Mollibus in stratis, etiam alto lumina somno
Devinctum exponit gremio telluris Ulyssem.
Munera dein alii expediunt, quae virginis acti
Armisonae monitis dederant Phaeaces habenda,
Quum reditum supplex orabat. cuncta sub ipsos
Conjiciunt oleae ramos, et devia ponunt
Parte in secreta, ne quis fors ante viator
Praeteriens, heros quam somno suscitet artus, 130
Aspiciat, visique petat sibi praemia furti.
Hinc subito freta versa legit, retroque juventus
Ad patrias dat vela domos; quum rector aquarum
Nondum Ithaci longo satiatus pectora luctu,
Oblitusque minas sic est affatus in arce
Siderea fratrem. quisquam et jam numen adoret
Neptuni, aut divum justo dignetur honore,
Juppiter? ipsi etiam nunc me, gens edita nostro
Sanguine, Phaeaces temnunt. quippe ipse volebam
Usque malis Ithacum luctantem tendere ad oras 140
Dulichias; non et reditu prohibere parabam,
Aeternumque arcere domo, tua magna voluntas
Ex quo certa mihi, promissaque nota fuere.
Illi autem celeri sulcantes aequora navi
Securum adduxere mei, somnoque revinctum
In patrio statuere solo. tam multa dedere
Dona super, vestemque, aerisque, aurique talenta,
Quam multa incolumis praedaque potitus opima
Haud secum incensa a Troja devecta tulisset.
Juppiter huic contra: proh quae te cura remordet, 150
O germane potens? divūm te spernere nemo
Audeat, expertus ni fors cognoscere malit,
Sit durum soli quam te contendere contra
Viribus atque aevo praestantem. robore fretus
Quod si hominum quisquam merito te fraudet honore,
Ut placitum fueritque magis, mentique sedebit,
Digna luat. sic fatus erat regnator olympi;
Quum sic Neptunus: jampridem id, Juppiter, ultro
Ipse etiam fecissem, inquit; tua si mihi certa
Mens foret: irasci tecum et pugnare verebar. 160
Nunc autem pulcram Phaeacum perdere navim
Est animus nigri reducem per caerula ponti;
Talibus abstineant posthac ut tempus in omne
Auxiliis: urbique ipsisque opponere magnum
Stat montem. dixit; nec Juppiter abnuit olli
Haec referens: age jam, venientem ex aequore puppim,
Quum propius terris laetanti lumine cives
Aspicient, subito mutato corpore rupem
Effice, quae falsa referat sub imagine navim
Omnibus attonitis monstro, magnumque repente 170
Montem stare altas contra mirantibus arces
Ante urbem. quae dicta Jovis postquam audiit, astra
Deseruit, Scherianque petens maris arbiter alti
Constitit invisus scopulo. jamque impete magno
Ibat aquis, celeransque viam propiora tenebat
Laeta ratis; quum pone subit Neptunus, et actam
Corripit, immotamque alto sub gurgite figens
Esse jubet rupem ingentem, subitoque recedit.
At bona Phaeaces gens ponto assuetaque remis
Miranturque animo, seque inter plurima mussant. 180
Jamque aliquis socium respectans: heu quis in alto
Vinxit, ait, puppim? tota ecce e fluctibus exstat
Haud labefacta salo. sic ille. at nescia facti
Corda stupent, donec trepidis rex farier infit.
Me veteris nunc certa premunt oracula patris,
Qui fore Neptunum nobis urbique canebat
Auxilia ob nostra infestum, quod navibus omnes
Scilicet incolumes vehimus per caerula Nerei.
Praeterea quondam praedixerat adfore tempus,
Quo validam nobis redeuntem ad litora puppim 190
Perderet in pelago, scopulumque opponeret urbi.
Haec senior, quae jam perfecta en cernitis ipsi.
Verum agite, ac jussis omnes parete volentes,
Nunc jubeam quaecumque viri: deducere ponto
Mittite, qui veniat nostras post hospes ad oras
Indigus auxilii: lectos at rite juvencos
Bissex Neptuno sacras mactemus ad aras,
Si prece qua victus montem praetendere parcat
Moenibus, et magna portus circumdare mole.
Sic ait: atque illi trepida formidine capti 200
Expediuntque boves, fusique altaria circum
Neptuno pia vota ferunt. Consurgit Ulysses
Excitus interea somno; nec litus amatum,
Nec patriae optatos longo post tempore fines
Aspiciens noscit: circum Tritonia Pallas
Nam caelum nebula nigranti offuderat, omnes
Falleret ut veniens, utque illum diva doceret;
Ne prius uxori neu caris visus amicis
Ille foret, quam caede procos mulctasset acerba.
Propterea facies late mutata locorum 210
Tota videbatur, diversaque semita ad urbem
Portusque scopulique atque ipsa virentia prata
Arboribus versis. Stetit ille, ac lumina volvens
Prospectumque petens late omnem et litora lustrans
Flevit, et ingenti concussus corda dolore
Percussitque femur manibus vocemque profudit.
Heu mihi quas hominum terras, ignotaque rursus
Litora deveni? crudelibus effera coeptis,
An justi rectique tenax gens hospita degit?
Has ubi divitias condam? quonam ipse viarum 220
Ignarus ferar? o cur me Phaeacia tellus
Non habet? alterius vel saltem tecta petissem
Magnanimi regis, qui me juvisset amico
Hospitio exceptum, et patrias misisset ad arces.
Nunc autem haud novi, qua munera parte recondam,
Nec tamen heic aliis furtim tollenda relinquam.
Me miserum! non tuta satis Phaeacibus ergo,
Nec fuerat mens aequa? alias per caerula ad oras
Advexere, licet sponderent litora amatae
Cara Ithacae: promissa fides en irrita cessit.
Juppiter hospitibus miseris qui praesidet, ipsos
Ultor agat: vindex scrutatur pectora justus
Ille hominum, meritasque capit pro crimine poenas.
At nunc praestat opes, totamque invisere gazam,
Ne mihi quid secum abstulerint fugiente carina
Longe iter ingressi. dixit; rutilosque lebetas,
Ac tripodas, fulvumque aurum, vestesque recenset
Enumerans. quae salva videt quamquam omnia, tristes
Non tamen absistunt curae: perculsus amore
Ingemit heu patriae, et resonas procedit ad undas 240
Multa dolens, lacrimisque rigans humentibus ora.
Huic virgo tum nata Jovis tulit obvia sese
Omnia pastori similis, cui prima juventus
Spargit flore genas, quales regalia gnati
Germina formosi pubescunt oris honore.
Ex humeris nodo duplicem suspendit amictum;
Puniceisque alte suras evincta cothurnis
Tela manu crispat. quam primum ut vidit Ulysses
Obvius aggreditur, laetoque ita pectore fatur:
O juvenis, primum te quando in litore solo 250
Aspicio, salve o facilis, meaque omnia, meque
Respice jam servaque. ego te ceu numen adoro
Aetherium, votisque vocans, genibusque volutans;
Fare etiam ignarumque doce, quae nomine tellus,
Quive habeant homines? medio circumflua ponto
Insulane, extremaene sinus telluris in undas
Continuo heic tractu vergit, pelagoque residit?
At dea quaerenti: vel te dementia versat,
Hospes, ait, vel longa procul, si talia nescis,
Huc via te duxit. non haec ignobilis ora, 260
Aut adeo deserta: ipsam novere, quot almam
Auroramque vident gentes, solemque cadentem
Parte sub adversa, qua nox fert atra tenebras.
Terra quidem praerupta, citisque haud apta quadrigis,
Nec sterilis tamen est, aequato ingentia quamvis
Haud pateat per prata solo. fert ubere gleba
Et cererem et bacchi latices, ac semper abundans
Imbribus irriguis florentique uvida rore
Educat et silvas late, dumisque virescens
Optima caprigeno pecori est et bobus alendis. 270
Quin et Pergameas ingens pervenit ad arces,
Quas procul hinc perhibent distare ab Achaeide terra,
Fama Ithacae. sic fata dea est: at pectus Ulyssei
Gaudia pertentant subito; nomenque volutans
Auditum ficto sic rursum exorsus ab ore est;
Nec sese prodit tamen ipse, in pectore vafro
Vera tegens, longaque ita rerum ambage reponit.
Audieram famamque Ithacae nomenque paterna
Trans pontum in Creta longe: nunc aequora mensus
Parte ego cum gazae veni, partemque reliqui 280
Effugiens aliam gnatis, post caede peremptum
Idomenei genus Orsilochum, quo vincere cursu
Nullus erat melior juvenum Dyctaea per arva.
Me rabie infestus voluit nil tale merentem.
Exuere Iliaca praeda quam propter acerba
Bella virum, multosque tuli per caerula casus,
Quod non sponte suo famularer ad alta parenti
Pergama, victricesque agerem dux ipse catervas.
Sed prior hunc magno confossum vulnere stravi
Insidians, campis dum sera nocte redibat 290
Obscurum per iter. nox atra ingentibus umbris
Me circum fidumque una complexa sodalem
Eripuit spectantum oculis; furtoque potitus
Delitui. postquam ferrum trans pectus adegi,
Phoenicum ad navem properans vestigia torsi,
Oravique viros magna mercede paciscens,
Ut secum ad Pylii veherent me litoris oram,
Elidave insignem, cui gens dominatur Epaeūm.
Quum subito insurgens validi vis aspera venti
Abripuit longe miseros, nec sponte volentes. 300
Fallere. sic caeco per noctem errore viarum
Venimus huc acti, portuque subivimus alto
Praecipites. non cura dapes subit ulla parandi
Jejunis longum, sed fessi in litore corpus
Sternimus, ac somno lassos componimus artus.
Heic me grata quies miserum decepit; at illi
Interea eductis opibus, quaecumque fuere
Devectae, positisque, ubi stratus membra fovebam,
Effugiunt, ventisque petunt spirantibus arces
Sidonias: vacua moerens ego linquor in acta. 310
Dixerat: insignis glauco dea lumine risit,
Permulsitque manu nivea; tum virginis ora
Ora habitumque gerens pulcrae, cultaeque per artes
Egregias, tali mutata est voce loquuta.
Jam nimium vafer ille foret, qui vincere cumque
Speraret te posse dolis, licet obvius adsit
Vel deus aetherio caeli delapsus ab axe.
Improbe! sicne adeo nequidquam fraudibus usque
Indulgens ficta perges mendacia lingua
Redditus et patriis jam tandem sospes in oris 320
Texere, cara tibi primis quae semper ab annis?
Quin age mitte dolos: nostrum scit fallere uterque
Vana ferens; homines inter tu maximus omnes
Consilio polles, contra dis omnibus ipsa
Ingenio praefto. nec tu me Pallada nosti
Horrisono Jove rege satam umjesto „fatam“, quae casibus adsto
In duris tibi fida comes, praesensque periclis
Incolumem servo? non et Phaeacibus esse
Te volui nuper carum? delapsa sereno
Nunc iterum caelo veni, ne munera quisquam 330
Surripiat, quae multa tibi mea jussa sequuti
Phaeaces dederunt. quin et quot fata dolores
Sedibus excepto patriis statuere ferendos,
Expediam dictis. omnes tu pectore ferto
Indomito; nullus vel mas vel conscia duri
Femina sit reditus: quaevis convicia prestat
Saeva virum, tristesque vices superare tacendo.
Huic Ithacus: quis te mortali semine cretus
Diva queat cognosse, vafer sit quamlibet usu,
Tot facies hominum mutas, tot vertis et ora? 340
Novi equidem expertus, quanto mihi saepe fuisti
Auxilio ad Trojam dura inter praelia Grajum.
At Priami postquam celsam populavimus urbem,
Avectosque cavis ratibus disjecit Achivos
Per freta lata deus, numquam te maxima vidi
Adstantem puppi in celsa curasque levantem.
Heu quantum ignotis erravi in fluctibus acrem
Corde fovens luctum, donec solvere periclo
Me faciles tandem superi. Phaeaces adire
Tu, fateor, me diva tuo cum numine sancto 350
Jussisti, ac melius miseris confidere rebus.
Nunc te per genitorem oro (nam dulcia nondun
Regna Ithacae tetigisse reor, verum avius oris
Neicio queis jactor longe; tuque ipsa videris
Ludere deceptum, memoras dum talia fando)
Dic age, num patriae tetigi jam litora cara?
Talibus orabat; quum sic Tritonia virgo
Orsa loqui: idem animus semper tibi pectore vafro,
Mensque eadem perstat non ullis fracta periclis.
Nec potui idcirco tantis in casibus actum 360
Linquere, nec potero: nostro te numine dignum
Ingeniumque animusque facit visque aurea linguae.
Namque alius rediens per tot discrimina rerum
Arderet gnatosque domi; nuptamque videre
Optatam: nil ipse petis, nec scire laboras
Scilicet ante, tuae veniens quam pectora coram
Conjugis experiare. illa abdita moeret in altis
Aedibus; ingratae totaeque ex ordine noctes
Dispereuntque dies suspiria crebra cienti.
Omnia certa mihi fuerant; sociisque sciebam 370
Amissis reditum dulcem tibi fata parare.
Non tamen et volui patruum contendere contra
Indomitos alto volventem corde furores,
Infestumque tibi rapto pro lumine nati.
Ac ne vana putes mea dicta, en aspice sedes
Jam patrias: ingens portus Phorcynis in illa
Caerulei stat parte senis; viden ardua ramos
Explicat ut patulas mihi sacra in vertice oliva?
Subter Naïadum domus atro horrescit hiatu
In latere excisae rupis. latet undique septa 380
Arboribus spelunca, ubi tu sollemnia nymphis;
Vota dabis lectas statuens de more bidentes:
Neriton en illic nemoroso vertice surgit.
Haec ubi fata, scidit nebulam; tum visa refulsit
Terra viro, patriique soli dulcedine motus
Exiluit, gaudensque suae dedit oscula terrae:
Extulit et vocem, tendens ad sidera palmas.
Nymphae Naïades, proles Jovis, o mihi nulla
Visere quas fuerat jam spes, nunc omnibus auctae
Laetitiis salvete deae, mea munera vobis 390
Semper erunt, virgo tantum sinat orta Tonante
Vivere me, natumque suo mihi numine firmet.
Talia fundebat supplex, quum caesia diva:
Fide, ait, haec tacitum nec pectus cura fatiget.
Ac primum advectas parte interiore sub antro
Umbroso condamus opes, ubi salva manebunt
Omnia; dein pacto quo sint videamus agenda
Cetera, uti recte cedant, nec plura loquuta
Antrum immane subit, latebrasque inquirit in antro,
Dum propius subvectat opes Laërtius heros, 400
Caelatumque aurum, fulgentique aere lebetas,
Et picturatas Phaeacum munera vestes.
Ordine cuncta locat, lapidemque ante ostia Pallas
Ingentem advolvit: tum se viridantis in umbra
Ambo oleae stravere sacra fatumque struentes
Perniciemque procis, et sic prior orsa Minerva est.
Laërta generate, deum certissima cura,
Quo juvenes leto, quibus aggrediere vel armis,
Consule, tres adeo totos in sedibus annos
Imperitant, sociamque tori pervertere tentant 410
Muneribus. manet illa quidem, teque anxia luget,
Dum redeas, vanaque simul spe pascit amantes,
Verbaque dat miseris, aliudque in pectore versat.
Heic Ithacus: proh diva, inquit, ceu major Atrides,
Nescius heu nostri periissem in limine tecti,
Ni me cuncta prius monuisses. quin age dicas
Alma precor, si qua possim vi perdere sontes?
Adsis o lateri nostro comes, et mihi robur
Invictum da diva: tuo jam numine fretus
Non ego tercentos dubitem vel poscere in arma 420
Saeva viros, nil non ausim. tanta auspice mecum.
Quae contra Pallas: tecum comes addita semper
Ipsa adero, trepidos nec me sine fortis in hostes
Insilies, quum tempus erit. jam jamque cerebro
Spero equidem, et sparso tincturum sanguine terram
Invisa de gente aliquem, poenasque daturum
Pro scelere. ut vero venientem agnoscere nemo
Mortalis te possit, ego squallentia reddam
Membra prius formosa, et flavos vertice crines
Eripiam, circumque humeros sordentia ponam 430
Tegmina. tum pulcra radiantia lumina fronte
Suffundam tenebris, ne cui noscare procorum
Sordidus, uxorive tuae gnatoque relicto.
Tu vero hinc subito pastorem jussus adibis,
Nigrantes qui rure sues tibi servat, et idem
Teque tuosque colit magno complexus amore
Jam senior. celsa invenies sub rupe sedentem
Ad Corvi scopulos, Arethusae dulcis et undas,
Iliceam frangunt ubi glandem et flumina potant
Nigra sues, multaque aucti pinguedine florent. 440
Illic tardatus vario sermone morare,
Ipsa procul celero dum pulcrae ad moenia Spartae
Telemachum ductura tuum genus, acer Ulysseu,
Regia qui flavi Menelai ad tecta profectus
Te quaerens reditumque tuum Lacedaemone degit
In viridi. sic diva; refert cui protinus heros:
Cur non heu miserum docuisti haec omnia; an altis
Ferret ut ingentes curas in fluctibus errans
Ipse etiam, dum tecta fero vastantur ab hoste
Sola relicta procis? non hic dolor haereat imo, 450
Pallas ait, sub corde tibi; mea dicta sequutus
Est ingressus iter, referat sibi nomen ut ingens
Huc rediens. nil triste timet, sed lentus Atridae
Assidet in tecto, et laetatur divite mensa.
Interea insidiis juvenes, quam litora tangat
Fida redux, tentant prius illum perdere leto;
Nec tamen et perdent: aliquis de gente nefanda
Ante cadet, moriensque solum premet ore cruento.
Haec dea fata, ipsum virga percussit, et omnes
Reddidit arentes tenuati corporis artus, 460
Flaventemque comam capitis, lumenque juventae
Abstulit, inducens rugas habitumque senilem,
Turpavitque oculos et diae lucis honorem.
Dein aliam tunicamque aliumque imponit amictum
Sordentem lacerumque et fumi uligine plenum;
Aptat et ingentis circum spolia horrida cervae,
Nodosumque manu baculum; curvisque pudendam
Subligat ex humeris perfossamque undique peram
Tortile cui pendet lorum. queis rite peractis
In diversa abeunt: Pallas visura relictum 470
Telemachum sublimis adit Lacedaemonis arces.
LIBER QUARTUS DECIMUS.
Digreditur portu, perque alta cacumina Ulysses
Carpit iter durum septumque horrentibus umbris,
Qua dea monstrarat; jussusque ad limina tendit
Pastoris fidi ante alios, quoscumque pararat.
Vestibulo hunc reperit primo tum forte sedentem,
Gramineo in tumulo surgens ubi caula nitebat
Pulcraque, et ingenti circum spatiosa meatu,
Quam rege ignaro senior, nec tale jubente
Laërta, aut domina quidquam, perfecerat ipse
Sponte sua e saxo, lateque obduxerat omnem 10
Sepibus, hinc densos atque hinc ex ordine vallos
Infigens nigro dissectae e robore quercus.
Heic quoque setigero pecori discreverat intus
Proxima sese inter bissena cubilia: matrum
Quinquaginta aderant foetarum corpora septo.
Magna suum sub quoque; mares tellure cubabant
Haud totidem caulas extra. namque improba multos
Turba procum dapibus largis epulata vorarat;
Ipse quibus custos semper deducere in urbem
Jusserat ex omni numero, qui pinguior esset 20
Ante alios; soli tercentum ex agmine stabant
Ac decies seni. vicini ad tecta jacebant
Ore canes quatuor villoso, eduxerat acres
Quos sibi praesidio senior gregibusque futuros.
Tum laeves ocreas plantis aptabat acuto
Incidens ferro corium, diversaque vernae
Ad loca se tulerant: tres pascua in alta sequuti
Setigeros de more sues, at quartus in urbem
Iverat ille procis invitus munera portans
De grege, queis epulas properent largeque fruantur. 30
Continuo vis dira canum latratibus instat,
Ut Laërtiadem venientem aspexit: at ille
Sedit humi subiens astu, baculumque remisit.
Fors quoque et indigno sensisset vulnera morsu
Ante suum stabulum, celerans ni protinus ipsi
Adforet auxilio custos: huic secta ruenti
E corio dispersa huc atque huc vincla cadebant.
Jamque alto clamore canes simul increpat ardens,
Saxa simul torquet, visumque affatur Ulyssem:
O senior, te dente fero quam pene minaces 40
Invasere canes: indigno vulnere laesus
Heu misero nova cura fores! sat multa dedere
Dura mihi, luctusque alios di semper habendos.
Nam regis me torquet amor, quem moestus acerbis
Fletibus indulgens suspiro, armentaque servo
Haec aliis mactanda. procul regna invia lustrans
Exsul inops, mensae fors ille, atque indigus errat
Auxilii, si vivit adhuc et vescitur aura.
Quin sequere o, limenque subi progressus amicum,
Ut cereris post dona satur laticisque lyaei 50
Expedias, qua parte venis, quae saeva fatigat
Dein miserum fortuna? haec dicens intulit ultro
Accitum angusti subter fastigia tecti,
Effultumque toro molli, stratisque locavit
Frondibus, atque ferae villoso in tergore caprae,
Fessus ubi recubet placide. laetatus Ulysses
Hospitio tali: magnus tibi Juppiter, inquit,
Dique alii, quae vota foves in corde, secundent
Omnia; sic alacer qui me nunc excipis hospes.
Dixerat; Eumaeus contra: non spernere quemquam 60
Fasque piumque sinit, non si quis limina ad ista
Deterior veniat: Jovis alto numine gaudent
Errantesque inopesque omnes. sunt munera nostra
Parva quidem, sed cara; timor famulantia corda
Pubere sub domino prohibet dare magna petenti.
Illum autem a patria longe vis saeva deorum
Distinet, ingenti qui me complexus amore
Largus opesque mihi proprias, sedesque parasset,
Ac ditem thalami sociam; quae munera suerunt
Multa laboranti famulo concedere reges, 70
Cui facilis deus auctat opus, velut omnia nobis
Aucta fovet servatque. idcirco multa tulissem
Praemia, si patriis idem senuisset in oris.
At periit: genus omne utinam de stirpe revulsum
Sic Helenae Argivae pereat, quam propter Achivum
Millia tot leto cecidere. Agamemnonis arma
Ille etiam famamque sequens per caerula ponti
Laomedontaeae petiit certamina Trojae.
Sic ait, et nodo laxum succinctus amictum
In resonam contendit haram, geminosque reportans 80
In manibus foetus jugulum ferit acer utrique,
Imponitque igni, verubusque infigit acutis
Dissectos. jamque exta ferens fumantia flammis
Dat subito transfixa duci, cerealiaque addit
Spargens dona super, tum dulci munere bacchi
Spumantem large solidum cratera coronans
Considit contra, dictis ac talibus infit.
Utere nunc epulis, ipsi queis utimur, hospes,
Paupere contenti victu: vorat improba pubes
Ingentes affusa sues impune, nec ullum 90
Fas verita. oderunt sed enim facta effera divi,
Justitiam rectumque suo dignantur honore.
Certe etiam bello quum rura aliena domosque
Gens inimica rapit, praedamque ad litora vertens
Navibus imponit, cursum molita per undas
Effugit, atque eadem furti non immemor umquam
Ultrices metuit poenas dextramque sequentem.
At contra hi juvenes, moniti ceu voce deorum
Exitium regis noscant, nec jura verentur
Connubii, nec tecta volunt sua quisque redire; 100
Sed resident, certantque imo res perdere fundo.
Nam quotquot veniunt luces quotque ordine noctes
Ab Jove, caesa fero cadit illis victima ferro
Plurima; large epulis gaudent siccantque lyaeum.
Ingens gaza fuit quondam: nec ditior heros
Alter erat, quotquot vastas trans aequora terras,
Aut Ithacam coluere; opibus quin anteit amplis
Bisdenos censuque potens. jamque omnia fabor
Enumerans, si forte vacant sermonibus aures.
Olli trans fluctus bissena armenta vagantur, 110
Bissenique greges ovium, totidemque caprarum,
Atque suum: patria delecti e pube magistri
Omnibus, externique simul. pascuntur in oris
His etiam late pingues undena per agros
Agmina caprigeni pecoris: custodia fida
Advigilat, semperque procis ex agmine lectam
Quisque suo pecudem jussus fert pastor in urbem.
Ipse autem has pascoque sues et grandia servo
Haec stabula, invitusque isdem submittere cogor,
Optima quae pingui turgescit corpore, praedam.120
Dixerat: ille autem tacitus fruiturque paratis
Raptim epulis, hauritque merum sub corde volutans
Fata procis. at postquam animi satiata cupido
Jam dapibus fuerat largis, nova vina refundit
Ingentem in cyathum, socioque haud tardus Ulysses
Porrigit undantem gaudenti, atque ore profatur.
Eja age fare, precor, quis te sic inclitus heros,
Ut memoras, divesque sibi rebusque paravit
Ipse suis pretio captum? quemque arma sequutum
Atridae occubuisse putas? dic o mihi nomen 130
Illius: aetheria caeli scit Juppiter arce,
Dique alii, vidisse usquam si nuncius adsim
Hinc procul errando, multasque advectus ad urbes.
Talia quaerebat; stabuli quum talia custos
Reddidit Eumaeus: non haec persuadeat ullus
Uxorive suae, natove huc advena fatis
Adveniens; multi jampridem vana ferentes
Nuncia, fraude mala petierunt praemia sontes.
Namque Ithacae quicumque vagus defertur ad arva,
Continuo alloquitur reginam et pectore ficto 140
Vana ferens ludit cupidam. fovet illa receptos
Hospitio facili nequidquam, et multa requirens
Flet misera, et longo tabescit perdita luctu,
Conjugis ut cari fato solet anxia conjux.
Tune etiam vano fingens mendacia corde
Talia nunc referas, si quis pro munere laenam
Praebeat, aut inopi tunicam? procul occidit ille,
Alitibusque feris canibusque inhumata per agros
Praeda jacet; gelidos liquit jam spiritus artus
Vel tumido mersum raptant sub gurgite monstra, 150
Ossaque litus habet, cumuloque ingentis arenae
Pressa tegit. duro sic fato raptus amicos
Perdidit heu cunctos, et me miserum super unum
In primis. neque enim facili tam pectore regem
Inveniam quocumque ibo; non tecta parentum
Dulcia si repetam, nascens ubi lumina vidi
Prima puer, teneroque fui nutritus in aevo.
Nec vero patriae tantum perculsus amore
Optatamque domum notosque revisere fines
Discupio, quantum longo post tempore Ulyssem 160
Anxius huc reducem, cujus vel dicere nomen
Vix ego sustineo veritus: sic semper amavit,
Scilicet ac toto complexum pectore fovit.
Quin ipsum dicam fratrem, dignandus et absens
Nomine nimirum tali est. tunc dius Ulysses:
Tu licet haec illum non umquam ad litora dicas
Venturum, fixumque animo stet credere nulli,
Hospes, ait; contra jam nunc tamen ipse futurum
Et reor, et superum testatus numina magna
Polliceor; nec dona moror. postquam ille penates 170
Redditus attigerit, tunc me tunicaque recenti
Laetus, et insigni meritum donabis amictu.
Nil prius accipiam quamquam indigus: acrius odi
Namque Erebi foribus, mendax qui vana profatur
Pauperiem metuens duram. nunc audiat ergo
Juppiter omnipotens primum, mensaeque verendae
Quas adii, sedesque Ithaci patriique Penates;
Evenient, quaecumque canam: Laërtius heros
Hoc aderit labente anno; quin menstruus orbis
Hic simul occiderit, primoque refulserit ortu 180
Alter agens luces, ille alta in tecta redibit
Penelopen ultus natumque indigna ferentem.
Cui subito Eumaeus: non haec ego munera solvam
Debita, non Ithacus veniet: tu plena quietus
Pocula nunc hauri potius, nec talia fando
Commemora, o senior. tristi nam pectore luctus
Ingruit heu misero, quoties audita recursat
Eximii regis pietas et cognita virtus.
Desine testari superos: at fortis Ulysses
O veniat, mecum ipsa velut regina precatur Umjesto „preatur“, 190
Laërtesque senex, et Telemachus similis dīs.
Nunc etiam carum genus alto e sanguine regis
Heu queror illacrimans juvenem; quem numina postquam
Florentem eduxere ut pulcra ex arbore ramum,
Jamque fore heroas inter non oris honore
Non animis ipso rebar genitore minorem;
Incautum sine mente egit seu laeva deorum,
Sive etiam vis dira hominum. nam cessit in almam
Ipse Pylon patriae scitatum nuncia famae;
Et nunc saeva procum pubes in gurgite tentat 200
Excipere insidiis reducem, sine nomine ut omnis
Intereat multos Ithacae dominata per annos
Stirpibus ex imis evulsa Arcisia proles.
Quod dederit fors cumque, cadat; seu barbara captum
Vis rapiat juvenem, dextra seu Juppiter aequus
Ipse sua potius servet; jam fare vicissim
O senior curasque tuas durumque laborem;
Sanguine quo cretus, queis et devectus ab oris,
Quave rate, ac nautae qua se de gente ferebant
Expedias, oro; neque enim late undique ponto 210
Clausa loca haec peditem potuisse attingere credo.
Haec ait; atque heros: fuerint quaecumque, fatebor
Vera, inquit; longo modo copia tempore nobis
Sufficiat, bacchique liquor, mensisque paratae
His maneant epulae lentos, et cetera tectis
Digrediens, ceu sueta, petat sua munera pubes.
Namque ego (vera loquor) totum nec fessus in annum
Expediam fando, misero quae tristia divi
Attulerunt, quantos statuere et volvere casus.
Sum patria e Creta, diti genitore creatus, 220
Atque alii pueri tectorum in sedibus īsdem
Legitima prognati aderant e conjuge multi.
Me vero pellex genuit captiva, nec aequus
Absimili genitor tenerum dilexit amore
Castor Hylacides, qui nostri est sanguinis auctor,
Ille deum quondam parili dignatus honore
Cressa per arva opibus florens gnatisque beatus
Magnanimis. ipsum sed postquam fata tulere
In stygias raptum tenebras, sua quaeque relicti
Divisere sibi, et partem cepere bonorum 230
Sortibus eductis nati: mihi pauca dedere
Ingenti de gaza, et solas insuper aedes.
Parta tamen virtute mihi ditissima conjux
Obtigerat; neque enim fueram vel futilis auctor
Consiliis habitus, nec bello segnis, et armis.
Omnia nunc periere aevo dilapsa; sed ipsa
E stipula qualis fueram cognoscere possis
Olim in flore: ingens fractos situs Umjesto „fitus“occupat artus.
Fecerat audacem Mavors cum Pallade, et ambo
Addebant animos, quoties delecta virorum 240
Robora ad insidias ducebam fata minatus
Hostibus adversis. numquam mors terruit atra
Hanc animam; antevolans longe sed primus in hostem
Spicula torquebam, medioque ex agmine caesa
Corpora raptabam pedibusque et robore fretus.
Talis eram bello: placuit non arva tueri,
Non opera exercere, quibus laetata renidet
Aucta domus, clari et crescentia germina gnati;
Sed celeresque mihi naves, et cara fuere
Praelia, ferrataeque hastae, laevesque sagittae 250
In manibus semper; quae dura atque aspera vulgo
Visa aliis, horum nobis insevit amorem
Numen et ipsa trahens animo sua quemque voluptas.
Ante etiam Graji peterent quam moenia Trojae,
Lecta virum ratibus novies per caerula duxi
Agmina ad ignotas gentes; praedaque potitus,
Quod libuit mihi cumque, prior sine forte ferebam,
Deinde super pars aequa aderat. sic copia rerum
Creverat, et late patrias mea fama per urbes.
Hoc iter invisum sed quum Saturnius acer 260
Indixit, quo multa virum data millia leto;
Tunc validi legere ducem me Cretes, et una
Idomeneum classis venturae ad Pergama Atridis
Auxilio. via nulla aderat, qua jussa retrectans
Abnuere, et populi vim contra tendere рossem.
Cessimus; atque novem bellando explevimus annos
Iliacos circa muros, decimoque profecti
Arcibus excisis Priami conscendimus aequor
In patriam; reduces disjecit numinis ira.
Ast aliud misero exitium fatale parabat 270
Juppiter: optata vix namque in sede moratus
Per mensem expleram dulci me prolis amore,
Conjugis et carae donis, opibusque, domoque:
Quum subito Aegypti ad fines malus impulit ardor
Vela dare, ac pelagi tentare pericula rursum.
Jamque novem stabant puppes, et multa ruebat
Undique vis juvenum, tum sex ex ordine luces
Incubuere epulis fusi per litora nautae;
Multa quibus capita ipse boum mactanda pararam
Et superis ad dona fatis dapibusque futura. 280
Septima lux aderat, Cretaeaque protinus arva
Deserimus, borea classem, velut amne secundo,
Velivolam raptim pelagi per plana ferente.
Nulla mihi periit navis, nec fracta labore
Ingemuit pubes; sed longa ad transtra sedebat
Composita, et rector cursum ventusque regebant,
Incolumis quinta classis dum luce Canopum
Attigit, ac laeta fluvii statione resedit.
Heic ego continuo socios subducere puppes,
Atque agere excubias moneo; conscendere partem 290
In speculas, finesque hortor lustrare patentes.
Illi autem elatique animis fastuque superbi
Niliacis latos vastant cultoribus agros,
Captivasque trahunt matres puerosque gementes
Per mediam caedem. nec jam mora: rumor in urbem
Ocius advenit, populosque excivit ad arma.
Erumpunt roseae sub lumina prima diei
Agmine conferti magno: tremit excita pulsu
Terra equitum peditumque gravi, galeaeque minaces
Solis inardescunt radiis, atque aera coruscant. 300
Tum pater ipse deūm molitus fulmina dextra
Immisitque fugam sociis, trepidosque coëgit
Terga dare: haud ullus firmato pectore contra
Stare valet, certamque intentant omnia cladem.
Pars ferro transfixa cadit, pars viva meorum
Abripitur captiva procul subituraque triste
Servitium; miserans me vero aspexit ab alto
Juppiter. o potius cecidissem stratus arenis
In Phariis, alia ex aliis nec fata subissem!
Tunc aliter visum: galeam cristasque comantes 310
E capite, eque humeris clipei septemplicis orbem
Projicio, dextraque hastam; tum regis ad ipsum
Obvius ingrediens currum, supplexque prehensis
Oscula rite fero genibus. miseratus inermi
Dat veniam, flentemque suas deducit ad aedes
Ipsius invectum curru. volat aerea circum
Telorum interea nubes, affusaque turba
Ardet in arma ferox, odiisque immanibus instat:
Ille vetat, cohibetque manu Jovis hospitis iram
Respiciens, scelerum saevit qui maximus ultor. 320
Septem illic annos mansi, gazamque coëgi
Aegypto in diti multam, cunctique ferebant
Dona viri. octavus vero simul adfuit annus
Mensibus exactis, jamdudum fallere suetus
Aggreditur miserum Tyria vir gente profectus,
Isque dolis atque arte vafer persuadet ad oras
Sidonias, ubi tecta olli, patriique penates,
Ire simul. Cessi victus, Niloque relicto
Hospitio hoc alium subsedi lentus in annum.
Sed postquam expleti menses labentibus horis 330
Invertere annum, secum devexit ad urbes
Me Lybicas idem, fraudem molitus acerbam
Scilicet, atque auro sperans ibi vendere multo.
Conscendo, invitusque sequor mihi saeva parari
Damna timens. claro fluctus aquilone secabat
Acta ratis Cretam supra, mediamque tenebat
Lapsa viam; dirum contra Jovis ira parabat
Exitium miseris. nam Cretam ut liquimus, et jam
Nulla alia apparet tellus; caelum undique, et alta
Aequora, caeruleum subito Saturnius imbrem 340
Desuper effudit, tenebris et inhorruit unda.
Intonuit simul ipse polo, simul igne corusco
Contorsit telum navem super: illa fatiscens
Volvitur, atque gravi late omnis sulfure fumat.
Excutitur pubes, pelagoque effusa marinis
Assimilis corvis fertur, reditumque fugamqne
Fata negant. tristem me contra haud passus obire
Juppiter est, valido sed nanti e robore malum
Supposuit; manibus cui circum amplexus inhaesi
Jactatus ventisque undisque: ita fluctibus errans 350
Ipse novem exegi luces; vix denique nocte
Me decima advertit Thesprotum ad litora pontus.
Heic fessum ejectumque heros suscepit, et ultro
Praebuit hospitium Phidon. nam viderat unus
Ipsius e natis ut me fractumque labore
Atque hyeme horrentem, penetralia duxit ad alta
Ipse regens dextra, patriaque in sede locatum
Costituens duplicem per membra injecit amictum.
Heic Ithaci audivi famam; namque hospes ad oras
Tendentem patrias illum excepisse ferebat, 360
Et monstrabat opes, quas secum advexerat heros,
Caelatumque aurum, ferrique, aerisque corusci
Munera, queis decimum large quis dives abundet
Post genus: usque adeo rerum vis magna jacebat!
Illum autem ajebat scitatum oracula longe
Dodonam petiisse, Jovisque loquentia quercu
Numina ab aëria, patriae quo litora pacto
Clamne palamne adiens, longo post tempore visat?
Addidit et superos testes libamina fundens,
Deduxisse ratem sese, pubemque parasse, 370
Quae reducem caras Ithacae comitetur ad arces.
Ipse prior solvi: Thesprotum namque carina
Dulichium Cereri sacrum tum forte petebat;
Magnanimo et missum regi me jussit Acasto
Reddier incolumem. nautas at dira cupido
Continuo invasit scelerata mente furentes,
Ut nova me saevo premeret fortuna labore.
Namque ubi, deserta tellure, per aequora fugit
Lapsa ratis, mihi triste jugum captivaque collo
Vincla parant, laenaque meo de corpore rapta 380
Ac tunica, imponunt lacerum, quem cernis, amictum.
Postquam autem tenuere Ithacam sub vespere sero
Implicuere arcto nexu; simul ocius ipsi
Certatim egressi struxere in litore mensas.
Interea mihi fracta cadunt e corpore vincla
Vi superum: raptis caput ipse et tempora circum
Vestibus obnubi, clavique per alta volutus
Robora caeruleas prono me pectore in undas
Demisi, fugique natans diversa sequutus
Litora; tum nigra subiens nemus ilice densum 390
Delitui stratus. trepidos hac tendere et illac
Vidi ego nequidquam nautas, fletusque ciere;
Moerentes iramque inter magnumque dolorem.
Nec tamen ulterius profugum stat quaerere: solvunt
Vela notis, altumque petunt. sic numine tutus
Praedonumque manus fugi, placidoque receptus
Hospitio heic tantique viri servatus amore
Vivam equidem, neque adhuc mergar fatalibus umbris.
Dixerat; ac stabuli custos: quis temperet, inquit,
A lacrimis, miserande hospes, tam dura ferentem 400
Aspiciens, tantis fortunae fluctibus actum?
Dixisti quaecumque tamen male fidus Ulyssei:
De reditu, suspecta mihi; quid fingere talem
Heu juvat? optatos, video jam certus et ipse,
Fata mei reditus prohibent crudelia regis,
Quem neque in Iliacis pugnantem occumbere campis,
Nec voluere suos inter post bella reversum
Oppetere: exstincto posuisset Graecia bustum,
Mansissetque loco nomenque et fama perennis,
Solamen gnato. sed non ea gloria fato 410
Contigit: harpyiae miserum sine nomine raptant.
Tristis ego heic sedeo custos, surgentiaque urbis
Moenia numquam adeo, prudens nisi forte vocatum
Penelope jubeat, si quando nuncius olli
Advenit. extemplo circumstant undique visum,
Scitarique ardent, veniendi et discere caussas:
Hi moerent, casuque dolent absentis Ulyssei;
Illi opibus gaudent grassari impune potiti.
Sed mihi nil animo carum jam quaerere ab illo
Tempore, quo vanum fugiens post caede peracta 420
Aetola de gente satus decepit, et isdem
Sedibus his mecum, multis regionibus actus,
Constitit hospitio tandem laetatus amico.
Ille sibi in Creta visum narrabat Ulyssem
Idomenei in tectis diffracta furentibus undis
Robora supplentem classi; primoque sub ortu
Autumni, aut etiam venturum aestate ferebat
Cum sociis opibusque ingentibus: irrita frustra
Dicta abiere vagas jamdudum sparsa per auras.
Ergo age tu senior, quando huc te fata tulere 430
Desine velle movens mea blandis pectora verbis
Fallere; non ideo merito dignabor honore,
Sed veritus magnumque Jovem, tuaque aspera rerum
Fata dolens. haec ille: at contra exorsus Ulysses:
Sic adeo tibi nulla fides in pectore, dixit,
Certa satis, potui nec duram inflectere mentem
Numina testatus? quin dīs auctoribus īsdem
Haec age jam pactis maneant rata foedera nobis.
Contigerit si forte tuum tibi visere regem
Pollicitus pulcrae decoratum munere vestis 440
Dulichium mittes, quo me rapit ardor abire;
Sin ille haud redeat, nec sint mea nuncia vera,
Nil moror, arreptum celsa de rupe jubeto
Dejicere, exemplo metuant ut fallere nostro
Huc alii advecti. sic heros fatus; at ille:
Egregiam vero laudem famamque referrem
Vivus, ait, ferisque olim post funera sedis,
Ipse ego qui placida nuper te sede recepi,
Si contra dulci spoliarem lumine vitae?
Qua tunc mente Jovem supplex in vota vocarem 450
Conscius admissi sceleris? sed tempora caenam
Jam poscunt, sociique aderunt jam nota petentes
Limina, qui mensas epulis florentibus ornent.
Illi inter sese jactant dum talia, pastu
Interea rediere sues, quas fida juventus
Protinus inclusit stabulo: septa omnia circum
Pugnantumque sonant graviterque in nocte radentum.
Tum subito Eumaeus: qui pinguior omnibus, inquit,
O socii properate suem, lectumque sacrabo
Hospitis adventu mactans: epulabimur una 460
Nos etiam, longum quos cura exercet in annum
Sollicitos, nostroque alii sudore fruuntur.
Haec fatus, duro aggreditur resonantia ferro
Robora, quinquenni dum corpore ducitur ingens
Victima, procumbitque focis. super irruit ipse
Immemor haud divum (casta nam mente colebat
Justitiam) raptasque alto de vertice setas
Ignibus imposuit sacris libamina rege
Pro salvo superos omnes in vota precatus.
Dein feriit rapto dissectae fragmine quercus 470
Arduus assurgens: olli artus vita reliquit,
Itque cruor jugulo e secto, nidorque sub auras
Tollitur ambusti flammis. ubi tergora costis
Deripuit pubes, senior decerpere partem
Artubus e cunctis mixta pinguedine cepit,
Injecitque foco salsis cum frugibus una.
Atque alia in verubus fixere, ignique dedere
Secta minutatim ferro; detractaque rursum
Omnia in ingenti posuere ardentia mensa.
Haec inter medius rectos in pectore sensus 480
Usque gerens senior consurgit, et omnia septem
Dividit in partes: vobis o Najades unam,
Unam Mercurio prognato Atlantide Maja
Ponit multa rogans; sociis dein ordine partem
Cuique suam postquam fuerat partitus, Ulyssem
Perpetui tergo suis, et dignatur honore
Praecipuo. ille autem praestanti munere laetus
Aggreditur meritum sic ore affatus amicum:
O utinam carus regi stellantis olympi
Sic vigeas, Eumaee, viges dilectus ut ipsi 490
Huic animo, talem donis qui talibus auges!
Ille autem referens: dapibus nunc, optime, nostris
Utere, ait, rebusque fave non asper egenis;
Perficiet mihi vota, potest namque omnia, numen,
Abnuet et quaecumque volet; sic vertitur ordo.
Dixit, et in mensa primos libavit honores
Caelicolis, pateramque dedit, consederat olli
Qui propior, magni Laërtae e sanguine creto.
Interea Cereris fert dona Mesaulius acer,
Quem quondam Eumaeus sibi rege absente pararat 500
Ignaroque Arcisiada, ipsa et Penelopea,
Eque suo pretium Taphiis persolverat aere.
Vescitur una heros, pastorum et rustica turba
Laeta epulis. ardor mox ut compressus edendi
Jam fuerat, collecta Mesaulius abstulit almae
Frusta citus Cereris; reliqui petiere cubile
Frugibus et saturi tostis, et pinguibus escis.
Forte fuit nox atra horrenti frigore, et imber
Assiduus zephyris udo ferventibus axe
Ingruit; utque hyemem sensit male tectus Ulysses, 510
Voce senem blanda, stabuli cui credita cura,
Affatur, tentatque vafer, si qua daret arte
Ille sibi laenam victus, vel cogeret ullum
E sociis: nimium miseris in rebus amicum
Senserat, atque animi fidens effatur ab ore.
Accipe nunc, Eumaee, et vos o cetera pubes;
Magna loquar de me. vesano in рectore Bacchus
Aestuat ille etiam curis ingentibus actos
Et cantare viros, et mollem solvere risum,
Incertoque adigens vestigia tollere saltu, 520
Edere et in tacito melius quod corde latebat.
Sed quoniam coepi fanda atque infanda profari,
Quo mens ipsa rapit, sequar ultro. o prima redirent
Tempora, et integro solidae mihi robore vires,
Quae fuerant quondam, Teucris quum Pergama circum
Struximus insidias Ithacusque et flavus Atrides,
Tertius atque una socios dux ipse sequutus!
Moenia ubi celsae pervenimus ardua Trojae,
Circum urbem dumos inter ulvamque palustrem
Sub dio longis armati corpora scutis 530
Sedimus. interea borea bacchante rigebat
Horrida nox, gelidaeque nivis contecta pruina
Armaque, et aeratus clipei concreverat umbo.
Heic alii tunicis septi laenaque per artus,
Et clipeis humeros protecti e pectore somnos
Efflabant placida composti in pace per umbras.
Solus ego, sociis laena procul inde relicta,
Scilicet haud animo tantum ratus adfore frigus,
Indutus tunicamque levem, parmaque superne
Constiteram tectus. jamque ut pars tertia noctis 540
Cesserat exactae, volventiaque astra cadebant,
Horrescens Ithacum, propior qui forte jacebat,
Admonui excitum cubito, nec segnius ille
Audiit haec fantem. jam me jam vita relinquit
Heu glacie edomitum saeva graviterque rigentem:
Nescio quis tenui male tutum huc egit amictu
Caelicolum iratus, nec spes super ulla salutis.
Vix haec. ille autem se notas vertit ad artes,
Consilioque valens pariter et fortibus armis,
Submissa sic voce refert. o comprime questus, 550
Ne quis te Danaum nunc audiat. atque ita fatus
In cubitum nixa cervice assurgit; et o vos
Audite, inclamat, juvenes, quae certa deorum
Visa monent: nimium longe processimus undis
A pelagi, medios inter versamur et hostes.
Nuncius ergo aliquis properans Agamemnona regem
Conveniat, plures velit huc si tendere gressum
Auxilio. sic ille: Thoas Andraemone cretus
Protinus exsiluit, rutilantem et murice laenam
Projiciens celeri petiit cava litora cursu. 560
Illius ipse autem posita tum veste potitus
Molliter accubui, roseoque effulsit Eoo
Alma diem referens stellis Aurora fugatis.
Talis ego si nunc florerem, et corpore vires
Incolumi starent, aliquis me tegmine pulcro
Motus amicitia pariter laudemque sequutus
Indueret. sed nunc frustraque inglorius aevum,
Despectusque agito sordens in paupere cultu.
Desiit. Eumaeus contra: laus magna feretur
Haec tua jam senior; nihil es, ni rite loquutus. 570
Nec merita jam veste, aliis nec rebus egebis,
Conveniunt quaecumque tibi, mox crastina reddet
Quum lux orta diem, rursus mutata repones
Tegmina contectus propriis; non copia nobis
Quippe subest, duplicesque adsunt e vellere vestes:
Una viro data cuique. at postquam natus Ulysse
Huc aderit, tunicamque tibi chlamydemque nitentem
Ille dabit, mittetque alacrem, quo tendis abire.
Sic ait, ac surgens vicinum insternit ad ignem
Ipse torum, pecudumque ferens mollissima ponit 580
Tergora, queis heros cubuit. tum fessa jacentis
Membra super magnam densato vellere pallam
Injicit, ipse olim qua sese involvere suerat,
Horrida si quando tempestas frigora ferret.
Heic Ithacus somno jacuit, circumque juventus
Cetera; non senior pariter, quem dura fatigat
Cura gregis, sedesque vetat placidumque cubile
Incolere. arma citus, dum furtim aspectat Ulysses,
Miraturque fidem, tacitoque in pectore gaudet,
Ille rapit, primumque humeris accommodat ensem, 590
Dein chlamydem ventos contra munimen et imbres
Induit ingentem villosae terga retorquens
Longa caprae supra. tum demum hastile lacerto
Adversusque canes et furta inimica virorum
Corripiens tectis cessit, cubiturus et ipse
Curvata sub rupe, sues ubi frigore ab acri,
Et borea aversi, tranquilla in nocte jacebant.
LIBER QUINTUS DECIMUS.
Nata Jovis virgo vastis Lacedaemona campis
Attigerat, magno patriae telluris amore
Telemachi jam diva parans incendere pectus,
Quem socio invenit cum gnato Nestoris una
Magnanimi Atridae celsa intra tecta cubantem
Vestibulo in primo. vinctum sopor altus habebat
Nestoriden; illum dulces non carpere somnos
Cura sinit; stat fixa animo genitoris imago,
Sollicitoque dolor tristi sub nocte recursat.
Cui dea tunc adstans propior sic voce loquuta est: 10
Sedibus a patriis nimium jam tempore longo
Lentus abes, cui linquis opes ac tecta superbis
Plena procis? jam jam fundo ruet omnis ab imo
Vasta domus, multoque tibi via stabit egenti.
Rumpe moras omnes, reditumque age fortis Atrides
Apparet, ut caram penetrali in sede parentem
Invenias, prius illa patris fratrumque sequuta
Imperia Eurymacho quam nubat: largior omnes
Muneribus superat, dotemque exaggerat auctu.
Heu vereor, ne furta parent, vacuosque penates 20
Diripiant frustra invito. scis,femina quale
Ingenium sub corde fovet: ditescere curat
Illa domum, quam nupta subit, natosque priores
Conjugis et rapti flammas oblita jugales.
Tu vero, fuerit quae visa ex omnibus una
Apta magis, properans famulae servanda repones
Omnia, dum claro superum comitata hymenaeo
Nympha tibi veniat. nunc o tamen accipe et ista
Dicta prius, vigilique memor sub pectore serva.
Faucibus, heu nescis! Ithacae consedit in ipsis 30
Pulvereaeque Sami juvenum manus impia letum
Insidiis tibi triste parans per caerula vecto.
Nil tamen efficiet: stratum quin ante nefanda,
Spero equidem, de gente aliquem premet aggere tellus.
Suspectis longe a scopulis averte carinam
Nocte viam celerans: a tergo mollia mittet
Flamina, te superum quisquis tutatur euntem.
Hinc patrii attigeris primam quum litoris oram,
Continuo navemque jube contendere ad urbem
Advectamque simul pubem; tu frondea contra 40
Rura petens noti stabulum pastoris adito,
Setigeros qui rite sues custodit in agro,
Teque amat in primis: illic requiescere amica
Nocte juvet, senior dum moenia missus ad alta
Penelopi reducem Pyliis te nunciet oris,
Incolumemque frui propius vitalibus auris.
Haec dea, et immensum petiit sublimis olympum.
At juvenis presso tetigit pede protinus artus
Nestoridae exciti somno, et sic infit ab ore:
Surge age, cornipedes, Pisistrate, jungere curru 50
Tempus equos, latosque viam celerare per agros.
Sic ille; at contra Neleo Nestore cretus:
Haud licet obscuram, quamvis iter urgeat, inquit,
Maturare fugam per noctem. en alma propinquat
Aurea lux: maneas, oro; Pelopeïus heros
Expediat dum pulcra ferens tibi munera, et ambos
Affatus placide verbis dimittat amicis.
Semper apud memores infixa in pectore vivit
Fama viri sese facilem qui praebuit hospes.
Vix ea Nestorides, roseo quum lumine fulgens 60
Extulit oceano bijugos Aurora nitentes;
Et jam se propius tectis Menelaus agebat
Auricomae linquens Helenae penetrale superbum.
Quem simul agnovit venientem natus Ulysse,
Continuo tunicam niveos super induit artus,
Purpureamque humeris pallam demisit ab altis
Heros; tum gradiens contra, foribusque sub ipsis
Obvius adsistens: genus alto o sanguine regum
Inclite dux Menelaë, Jovis cura, inquit, ad oras
Me patrias dimitte, precor; namque ardet abire 70
Ultro animus cupido notasque revisere sedes.
Cui tunc Atrides: non te discedere aventem
Longius invitum retinens, dilecte, morabor,
Nec fas. quin etiam simul ipse irascerer olli,
Carum qui foveat nimis importunus amicum,
Negligat aut aeque durus: modus omnibus adsit
In rebus. non ille minus, qui sponte manenti
Invidet hospitium, peccat; quam forte redire
Optantem, qui tecta intra gravis usque moratur.
Gaudeat exceptus, donec velit, hospes; et idem 80
Discedat pariter, si fert ita corde voluptas.
Tu tantum concede morae, fulgentia curru
Munera dum properans tibi coram inspectareponam,
Atque epulas jubeam celeres in sede puellas
Instruere. hinc et honor dignus, majorque sequetur
Utilitas, quam si longae telluris obires
Tot spatia impransus dapibusque haud ante refectus.
Vis etiam per Grajum urbes divertere, et Argos
Per medium? sequar ipse comes molitus habenas
Alipedum, lateque virūm subvectus in alta 90
Moenia te curru ducam: sua munera ubique
Aut rutili tripodes, aut pulcri ex aere lebetes,
Aut bijuges ad frena, aut auro pocula stabunt.
Dixerat; ille autem: quin, o fortissime ductor,
Praestat abire, inquit; neque enim custodia nostris
Fida sat in tectis, cui rerum cura relicta;
Et vereor, ne dum genitor mihi quaeritur absens,
Ipse cadam, spoliisque alius laetetur opimis
Diripiens mea regna. haec ille ut fatus,
Atrides Reginam aggreditur celerans, famulasque parare 100
Praecipit extemplo laetis convivia mensis.
Jamque Boëthoedes Eteoneus obvius illi
Adstiterat strato surgens vicinaque linquens
Atria; qui subito excitis imponere jussus
Ignibus exta boum, non segnis dicta moratur.
Ipse autem Atrides thalami penetralia in ima
Tendit odorati: Megapenthes pone sequutus
It comes, aligero et conjux generata Tonante.
Qui simul advenere, ubi regia gaza jacebat,
Ingentem extemplo pateram capit impiger heros, 110
Argentoque jubet solido Megapenthea ferre
Perfectum cratera, alia dum candida parte
Nympha legit vestes, variis quas ipsa figuris
Neverat, ac tenui pingens discreverat auro.
Quarum unam, ante alias quae se pulcherrima visu
Obtulerat, pallam signis rutilantibus aptam
Accipit: ardenti collucens lumine fulsit
Sideris in morem, postremaque venit ad auras
Ima in sede latens multoque insignis honore.
Post hinc digressi, sua quisque et dona ferentes 120
Telemachum petiere una; cui maximus ultro
Haec propior laeto fatur Menelaus ab ore:
Tu reditum ceu mente cupis, sic Juppiter aequus
Adnuat expediens facilem. jamque accipe munus
Ex opibus, quaecumque meis in sedibus adsunt,
Et pretio, et formae eximium praestantis honore,
Hanc pateram signis caelatam: argentea tota
Ardet, et in summo circum micat aurea labro,
Vulcani sollertis opus: quam clarus habendam
Sidoniūm rex ante mihi donaverat, urbem 130
Quum patriam peterem; tu nunc laetare potitus.
Sic dicens juvenem prestanti munere donat
Egregium simul ille, simul cratera coruscum
Succedens coram Megapenthes ponit. at alma
Tyndaris in manibus gestans velamina pulcra
Restitit; ac subito: puer o, mea magna voluptas,
Accipe et haec manuum, dixit, monumenta mearum,
Dona, quibus niteat felici tempore quondam
Nupta tibi: interea genitrix tua cara reponat
In thalamo servanda. vale o mihi laetus, et oras 140
I patrias, rursumque tuos invise penates.
Tantum effata dedit juveni: gavisus at ille
Dona capit, quae cuncta cavo Pisistratus axe
Condit, et insigni stupefactus imagine lustrat.
Hinc alacres in tecta vocat Menelaus, et ultro
Ducit, ubi soliis circum assedere paratis
Instratisque toris ambo. dat protinus aureo
E cyatho manibus lymphas, funditque lebetem
In niveum argento e puro formosa puella,
Atque eadem sternit mensam; fert altera tostam 150
In calathis cererem, patulis et lancibus escas
Expediens mensis large sua munera stipat.
Parte Boëthoedes alia fumantia didit
Exta secans; miscetque merum generatus Atrida
Ad cyathum stans ipse puer; mora nulla, paratis
Accingunt epulis sese,pariterque fruuntur.
Post ubi potandique amor et compressus edendi,
Surgens Telemachus, generoso et Nestore natus
Aeripedes jungunt bijugos, et corpora saltu
Dant facili, volucrique una super axe locati 160
Vestibulo excedunt, resonantiaque atria linquunt.
It simul Atrides, plenamque nigrantis Iacchi
Fert dextra ex auro pateram, qua munera libent
Sacra diis, bijugisque adstans ita farier orsus:
Salvete, o juvenes, Nelidae et dicite cuncta
Fausta, precor: genitor veluti me semper amavit,
Donec apud durae certatum est moenia Trojae.
Dixerat: huic contra referens prognatus Ulysse:
Omnia, ne dubita, nos haec narrabimus, inquit,
Mox reduces tua dicta seni. sic redditus oris 170
Ipse meis utimm genitori edicere salvo
Haec eadem possem; quo me complexus amore
Scilicet, et quantis voluisti excellere rebus.
Talia dicenti dextra Jovis ales ab aura
Adstitit alta volans ingenti e sedibus imis
Ansere correpto: fugientem voce sequuntur
Raucisona matresque virique. ast ille jugales
Emicat ante ipsos dextro per inania cursu.
Gaudent aspectu juvenes, et pectore motus
Concipiunt varios laeti; quos impiger inter 180
Nestorides regi: dic o, nosne omina divum,
An potius te certa petunt haec, maxime ductor?
Tantum effatus; et ille anceps dum corde volutat
Multa suo, quae rite ferat responsa petenti,
Occupat extemplo dubium pulcherrima Ledae
Progenies: adhibete aures; ego monstra docebo,
Ceu superi mea corda monent, et fata recludam.
Ut subito e tectis praedam tulit unguibus uncis
Ales ab aërii descendens vertice montis,
Olli ubi stat nidus pullique; ita fortis Ulysses 190
Multa diu passus, multisque erroribus actus
In patriam veniet; fors et jam limine gressus
Intulit insanae molitus funera pubi.
Telemachus contra: sic o! sic Juppiter ille,
Horrisona qui nube sedet, tua dicta secundet;
Caelicolum meritas referam tibi vota per aras.
Dixit, et insonuit concusso verbere equorum
Terga super collumque: illi per strata viarum
Corripiunt volucres cursum, campoque potiti
Tota luce rotis agitant volventibus orbem 200
Pulveream rapido glomerantes impete nubem.
Sol ruit, atque viae tenebris densantur opacis;
Adveniunt Pheras, subeuntque in tecta Dioclis,
Quem satus Alphaeo superas emisit ad auras
Orsilochus. placidae per amica silentia noctis
Hospitio in molli dulcem cepere soporem.
Inde ubi purpureo conjux Tithonia ab ortu
Extulit os roseum, juga sub resonantia ducunt
Rursus equos, scanduntque leves post terga relictis
Postibus, et curru praeter longa atria vecti. 210
Instat equis auriga: volat properantibus ultro
Axis, et ad Pylias jam jam venit incitus arces.
Atque ibi Telemachus tum gnato Nestoris infit:
Pollicitusne dabis, quod te, Pisistrate, poscam,
Quidquid erit? veteri patrum jam foedere juncti
Dicimur, et viridi aequales pubescimus aevo,
Ipsaque concordi magis haec via pectore vinxit;
Ne precor averso ne tende a litore cursum,
Heic potius me linque ratem prope. namque parentis
Tecta tui vereor contingere, ne mihi blandus 220
Tardet iter: celerare fugam res ardua cogit.
Vix ea: Nestorides huc atque huc fertur, et haeret
Mentis inops, quae digna ferat responsa volutans;
Tandem certus equos ad navim et litora flectit
Proxima. ibi puppis curvata ni mole reponit
Dona Mycenaeus dederat quae maxima ductor
Aurumque argentumque et pictas murice vestes.
Tum sic aggreditur cunctantem, ac talibus infit:
Vade age continuo properans, nautasque jubeto
Praecipitare moras, prius alti ad limina tecti 230
Quam veniens referam longaevo facta parenti.
Novi etenim, senior quales in pectore sensus
Impatiens volvat: non te dare vela per aequor
Ille sinet, sed celsa trahens te in tecta vocabit;
Nec fugies, idem subitas quin surgat in iras.
Haec ait, alipedumque comantia colla reflectens
Moenia nota petit, Pyliasque invectus in arces
Stat patrias citus ante domos. at litore in udo
Telemachus contra socios hortatur, et arma
Ferte agite, o juvenes, inquit, conscendite puppim; 240
Quamprimum aequoreas pelagi juvat ire per undas.
Dixerat: illi alacres parent, ac jussa facessunt,
Ingressique ratem se transtra per ardua fundunt.
At juveni haec eadem properanti, et vota ferenti
Palladis ante aram sacris de more litatis,
Adititit ex Argo fugiens vir caede peracta
Vates, a claro deducta Melampode origo
Cui fuerat. Pyliis hic quondam dives in oris
Ante alios pulcro tenuit penetralia cultu:
Cesserat at longe fugiens patria arva, ferumque 250
Nelea, qui multas olli fortissimus heros
Eripuit praedatus opes, totumque per annum
Vi tenuit; vinclis dum contra et carcere saevo
Ipse domo in Phylaci clausus miseranda luebat
Supplicia ob Nelei gnatam, clademque nefandam,
Qua gravis heu miseri praecordia torsit Erinnys.
Hinc tamen evasit, Pyliasque abduxit ad arces
E Phylaca ingentes tauros, ultusque superbi
Facta redux Nelei, germano ad limina nympham
Pulcram duxit agens. subito mox inde profectus 260
Argos equis aptum venit; nam fata ferebant
Ingenti Argivos illum ditione tenere.
Conjugis heic auctus taedis immania struxit
Tecta sibi, natosque habuit, duo fortia corda,
Mantion Antiphatemque. hic vitae in lumina Oicleum
Magnanimum fudit; qui te clarissime deinde
Amphiaraë Jovi carum Phoeboque creavit
Auxilium populis ingens; sed raptus acerba
Morte cadis vano corruptae conjugis astu
Miles Agenoream contendere jussus ad urbem, 270
Alcmaonque tibi Amphilochusque e stirpe relicti.
Mantius at genuit Polyphideaque, Clitumque,
Aurea quem rapuit correpta cupidine formae.
In superas Aurora domos, loca laeta deorum.
Egregium contra Polyphidea magnus Apollo
Gentibus esse dedit vatem, postquam occidit actis
Amphiaraus equis vasto telluris hiatu;
Qui patri iratus se longe Hyperesia ad arva
Contulerat, populosque illic ventura docebat.
Ergo Theoclymenus tanto genitore creatus 280
Telemacho obtulerat sese, puppique sub ipsa
Libantem aspiciens divosque in vota vocantem
Sic prior aggressus verbis compellat amicis:
Hoc quoniam sacris operantem in litore cerno,
Te per ego divosque rogo, perque ipsa deorum
Sacra, tuumque caput pariter, comitumque tuorum,
Dic age quaerenti, nec vano pectore falle,
Quis genus, unde hominum, quo patre es cretus, et urbe?
Illi Telemachus: fabor vera omnia, dixit.
Sum patria ex Ithaca; genitor mihi fortis Ulysses, 290
Dum fuit heu quondam, tristi nunc funere stratus
Occubuit; celeri sulcans vada salsa carina
Illius huc ergo veni, sociosque coëgi
Nequidquam. vix fatus erat, quum talibus heros
Excipit Argivus: sic et patria arva reliqui
Exsul ego pro caede viri, cui plurima late
Turba viget fratrumque simul comitumque per Argos
Frugiferum; imperio magno dominantur Achivi
Horum permetuens ultricem in funera dextram
Nunc fugio, fatisque feror procul altus iniquis. 300
Tu tecum me tolle precor, caedemque nefandam
Supplicis o prohibe: post me ruet excita pubes,
Credo equidem, poenam repetens. miseratus at illum
Solatur juvenis: nec te conscendere quisquam;
Nec vetat optantem tutas inquirere terras.
Quin sequere o; potiere, mihi quae copia cumque
Scilicet est, eademque ambos fortuna manebit.
Sic dicens ferro praefixum robur acuto
Suscipit e manibus, curvaque in parte carinae
Collocat insiliens alte, celsaque recumbit 310
Puppe super, laterique una comes additur hospes.
Vincula tum socii laxant: simul ipse parare
Arma jubet dictis acuens, simul ocius omnes
In medio attollunt procera ex abjete malum.
Hinc atque hinc validis utrinque rudentibus aptum,
Laxaque suspendunt intortis carbasa loris.
His virgo optato Tritonia flamine ventos
Aёrа per liquidum resonantes misit, ut undas
Aequoreas volucri pinus ruat incita cursu,
Crunosque, et pulcrum praelabens Chalcidis amnem. 320
Sol cadit interea, et fuscis nox advolat alis
Inducens late tenebras; Jovis alite flatu
Acta ratis linquitque Pheras et praeterit almam
Elida, ubi fortes late dominantur Epaei.
Hinc angusta subit crebris freta consita saxis,
Spemque metumque inter dubius regit aequore cursum
Telemachus, mortemne parent, an fata salutem.
Parte alia stabuli custos, et dius Ulysses
Instabant epulis, circumque affusa sedebat
Vernarum bona turba simul; queis cessit opimis 330
Postquam exempta fames dapibus, vafer incipit ore
Sic Ithacus tentans animum senioris amici,
Longius hospitione velit gaudere potitum,
An jubeat celsam potius procedere ad urbem?
Accipe nunc Eumaee, et vos o cara sodales
Pectora, ait: roseo quum primum crastina surget
Lux exorta polo, vicinae ad moenia tendam
Urbis inops, curamque tibi sociisque levabo
Jam nimium gravis heic. sed tu mihi providus adsis
Consilio, comitemque pares, qui ductor in urbem 340
Monstret iter, quaeso: celsas ingressus in arces
Poculaque hac illac errans frugesque requiram,
Si miserum quis forte vocet. quin atria regis
Ipsius haud dubitem vi dura victus adire
Nuncia Penelopi portans; turbaque procorum
In media tenuem famulando exquirere victum,
Dum plenae recubant acta inter munera mensae.
Quo me jussa volent, facilis sequar omnia: fabor
Namque tibi; (nostris tu dictis pectora et aures
Nunc adhibe;) haud alius vafri me numine fretum 350
Mercurii, cunctis addit qui rebus honorem,
Vicerit, ingentem sive ignem attollere tempus,
Robora seu forti diffindere dura bipenni,
Aut etiam torrere dapes, aut fundere vina
Expediat, quaecumque obeunt et munera servi
Divite sub domino. quae postquam dixerat heros,
Illum torva tuens senior, miseransque ruentem
In sua damna, infit: quisnam praecordia tantus
Error agit? saevone petas occumbere leto 360
Sic temere ad juvenes properans turbamque superbam,
Cujus ad aeratum venit vis improba caelum
Sideraque implevit scelerati injuria facti?
Non illis famuli tales; at vivida pubes
Vestibus in puris flavos ornata capillos,
Formosisque genis adstat; mensaeque renident
Et cerere et semper plenae fumantibus extis.
Heic maneas, oro; non his te excedere tectis
Invisumque gravemque cupit vel perdere quisquam;
Non ego, non alius comitum. postquam alma redibit
Progenies Ithaci juvenis, tum vestibus ultro 370
Ille novis auctum, properas quo tendere, mittet.
Cui tum voce refert multum jactatus Ulysses:
Sic utinam carus vigeas, Eumaee, Tonanti
Ut mihi, quem tristes errando quaerere curas,
Sponte vetas! gravior clades mortalia corda,
Nulla domat, quam ferre pedes circum alta domorum
Ostia reptantem. docuit tamen omnia ventris
Aspera vis perferre, vagum quem durus adegit
In varios casus error, variosque labores.
At quoniam retines, tecumque in sede manere 380
Nil meritum me tale jubes, age pauca roganti
Fare Ithaci de matre, atque ipso in limine duri
Quem senii liquit cedens, patre de Laërta:
Vivuntne aetherii claro sub lumine solis,
An periere ambo, stygiasque ivere sub umbras?
Talia quaerenti senior: certa omnia reddam,
Hospes, ait. longaevus adhuc vitalibus auris
Laërtes fruitur, sed magnum in vota precatur
Usque Jovem invisam cupiens abrumpere vitam
Artubus edomitis quamprimum. scilicet illum 390
Heu nimis amissae prolis jam torquet amaror,
Conjugis et carae luctus, quae funere rapta
Perdidit una magis miserum, tristemque senectam
Esse dedit, saevis pro gnato exercita curis
Horrendum subiens leti genus: o mihi tale
Dī prohibete malum, casumque avertite amicis!
Illa quidem dum viva fuit, mihi plurima dulce
Quaerere, et alternis fuerat sermonibus horas
Fallere: me pulcra namque ipsa eduxerat una
Cum Crimena, extremam quam partu enixa crearat: 400
Huic ego nutribar socius, nec mater honore
Ipsa suam prolem multo praeferre solebat.
At postquam roseo simul ambo adolevimus aevo.
Illa Samum petiit claro deducta hymenaeo,
Congessitque ingens pro dote parentibus aurum.
Me vero indutum pictae sub tegmine vestis
Evinctumque pedes ocreis fulgentibus agros
Incolere hos jussit missum, complexaque semper
Sollicito carum fovit ceu mater amore.
Queis nunc indigeo infelix: pia numina tantum 410
Respiciunt curasque meas, et vota secundant
Omnia proventu magno; satis ipse, sat hospes
Hinc habuit, nostras quicumque accedit ad aedes.
Nulla mihi a domina spes est optanda salutis,
Auxiliumque malis: postquam scelerata procorum
Insedit pubes, dirum genus; omnibus omnes
Rebus egent famuli, sed coram dicere mussant,
Affarique timent reginam. ita poscere victum
Nec sibi, nec sociis auden: submittere in arva,
Soletur captiva gravem quo turba laborem. 420
Haec ille; atque heros; quo fato, Eumaee, tuaque
A patria longe carisque parentibus aevo;
In tenero has demum sedes jactatus adisti?
Dic age vera mihi referens: hostilibus armis
Urbsne fuit populata, ubi quondam tecta parentes
Incoluere tui; an sola te in valle relictum,
Servantemque greges pecudum niveosque juvencos
Praedonum avexit pelago manus effera, et oris
Vendidit his captum domino, pretiumque recepit?
At senior contra lacrimis ingressus obortis: 430
Si te tantus, ait, casus cognoscere nostros
Ardor habet, memori tacitus jam pectore dicta
Accipe, et indulgens, laeta inter pocula, vino
Heic placidus reside. tardae nunc tempora longa
Noctis eunt, somnoque licet componere membra,
Jucundisque animos narrantum pascere dictis.
Cur properes in strata? gravis sopor ipse cubanti
Esse solet nimius. vos o, si corde cupido
Fert aliter, vos ite viri: dein candida primum
Quum radiis lux orta diem feret, ante refecti 440
Hirsutos nemorosa greges educite in arva.
Nos autem saturique epulis, dulcique lyaeo
Gaudentes parvo structi sub cespite tecti
Alter in alterius luctu haud ignara malorum
Pectora solemur. quaedam meminisse voluptas
Est homini, quam multa tulit rerum aspera quondam,
Jactatusque diu est: et jam ad tua jussa revertor.
Insula stat ponto, Syrien quam nomine dicunt,
Ortygiam supra, versos ubi flammeus orbes
Sol notat, et certis distinguit tempora signis, 450
Illa quidem non magna adeo, sed divite gleba
Lanigeras pascit pecudes, armentaque laeta,
Et Cereri, et Baccho facilis. non finibus illis
Dura fames populos torquet, non ulla per aegras
Serpit atrox gentes tristi vis excita morbo:
Ast ubi felici senuerunt corpora in urbe
Sedibus e superis delapsi Phoebus et una
Casta soror jaculis figunt labentia membra.
Stant geminae heic urbes, divisaque partibus aequis
Omnia sunt: genitor meus olim rexit utramque 460
Imperio magno divis par, inclitus heros,
Ctesius Ormenides. ergo illa ad litora navi
Phoenices venere vafrum genus, aurea secum
Munera ducentes variique insignia cultus.
Juncta meo fuerat mulier Phoenissa parenti
Pulcra genas habituque ingens, et culta per artes
Egregias. illam pubes externa fefellit
Muneribus captam; niveosque in fluctibus artus
Dum lavat, aggressus juvenis cava robora propter
Accubuit furtim, dulcique potitus amore est 470
Mollibus illecebris pervertens, queis proba si qua est
Femina, victa solet tandem succumbere culpae.
Haec inter petiitque genus patriamque; neque illa
Talia quaerentem refugit, sed protinus orsa:
Sidoniis, inquit, sum nata in finibus olim
Progenies Arybantis ego, ditissimus agri
Qui fuit in Tyriis: at me per caerula vecti
Praedones Taphii venientem e rure tulerunt,
Captivamque viro heic раctа mercede dedere.
Tum juvenis furto gaudens: quin vecta per aequor 480
Nos sequere in patriam, dixit, veteresque penates
Post longum visura, tuorumque ora parentum;
Ambo etenim vivunt, gazaque fruuntur opima
Incolumes. mox illa refert: in me mora nulla,
Si modo certa fides vobis, jurataque testes
Numina pollicitis adsint, sine crimine nautas
Per freta ducturos patrias me rursus ad arces.
Dixerat: illi omnes jurant, et foedera firmant
Testati per vota deos. tunc ipsa peractis
Rite sacris dextraque data sic callida subdit:
Nunc taciti haec sinite, o nautae; nec strata per urbis 490
Ingrediens aliquis vestrum, nec fontis ad undas
Audeat affari visam, ne fraude retecta
Advolet, et famam referat senioris ad aures
Nuncius. iratus vinclis et carcere duro
Me petet in primis; vobis dein triste parabit
Exitium pariter. tacito sub pectore dicta
Condite, vosque viae quamprimum accingite rebus
Omnibus instructi. fuerit quum plena carina,
Ad me aliquis veniat missus: nam protinus aurum,
Atque aliud potero quodcumque e sedibus altis 500
Surripiam, mecumque feram. quin majus habendum
Haud invita paro pretium pro munere vobis.
Namque domi puer est regali sanguine cretus;
Ipsa viro nutrix quem servo: haud ille periclum
Sentiet; hac illac ludens discurrere gaudet
Semper, et ante fores temere progressus oberrat.
Hunc simul adducam vobis; hic maxima reddet
Praemia in ignotis hinc longe venditus oris.
Haec effata domos petiit, nautaeque per annum
Litus apud nostrum tuta statione morantes 510
Mercibus implebant multis cava robora pinus.
Mox ubi pressa ratis fuerat jam pondere magno,
Velaque poscebant ventos, sit conscia facti
Femina. jamque mei veniens ad limina patris
Nauta vafer flaventi electro auroque monile
Contextum gestat, seseque interritus infert.
Turba puellarum gaudet; famulaeque nitore,
Et pariter mea capta parens, dum lumine spectant,
Atque manus inter formosaque brachia versant
Pollicitae pretium; subito dat perfidus olli 520
Signa oculis, navimque petit vestigia torquens.
Illa manu capiens me secum e postibus effert,
Poculaque in positis circum longa atria mensis
Invenit, assueti fuerant queis ducere vina
Convivae cum patre meo, sed forte relictis
Tum dapibus, populo exierant dare jura vocati
Concilio in magno: raptim tria pocula tollit,
Absconditque sinu; sequor ipse heu stultus euntem.
Interea prono densantur sole tenebrae,
Perque vias nox atra horret: per opaca locorum 530
Tendimus in portum celeres, ubi conscia pubes
Sidoniam tuto religarat litore puppim,
Conscendunt nautae, secumque per humida regna
Nos procul avectos tollunt: dat Juppiter auras
Aëria caeli spirans regione secundus.
Sex adeo luces, totidemque ex ordine noctes
Effugimus pelago; sed postquam septima caelo
Fulserat orta dies, jaculo confossa Dianae;
Pro scelere infando persolvit femina poenas:
Volvitur assimilis fulicae, lapsoque sub ima 540
Corpore dat strepitum puppi. dein gurgitis illam
In medios jaciunt fluctus phocisque vorandam
Piscibus atque feris escam: circumstetit horror
Corda mihi, lacrimisque genae maduere volutis.
Hinc autem vento pariterque ferentibus undis
Venimus in portus Ithaces, ubi venditus aura
Laërtae cessi imperiis. ita litora primum
Haec tenui, fixique meos hac sede penates.
Dixerat; huic heros divūm genus: heu mihi quantos
O senior, tristi movisti in corde dolores, 550
Talia dum memoras fatis agitatus iniquis.
Sed pater ille deūm cladem solatus acerbam
Scilicet est, sedes qui te contingere tandem
Has voluit, regemque dedit tibi multa parantem
Commoda: nunc facilem vitam trahis; ipse per urbes
Advenio multas, et multa per aequora vectus.
Talibus alterni lenibant pectora dictis;
Dein somnum petiere brevem: nam lumina terris
In croceis invecta rotis Aurora ferebat.
At cita Telemachi pubes propiora tenebat 560
Litora jam cursu, demisso et carbasa malo
Laxa legens portum remis advecta subibat.
Anchora de prora jacitur, tortique rudentes
Impediunt pinum: juvenum manus exsilit arvis,
Instituitque dapes, et vina ardentia miscet.
Sed postquam compressa fames, pulsusque bibendi
Ardor erat, sic deinde viros affatur ovantes
Telemachus: navem vos hinc deducite ad urbem,
O socii; servata meis pastoribus arva
Ipse petam, visisque illis operumque labore 570
Vespere mox referam celeres ad moenia gressus.
Mane autem reduces tecta intra regia mecum
Excipiam dapibus largis, et debita solvam
Munera, laetitiamque dei. cui talia subdit
Voce Theoclymenus: quonam me tendere solum
Care, jubes; cujus penetralia celsa subibo,
Anne tuae sistam recto me tramite matri?
At juvenis contra: te nostra ad limina primum
Ultro ego jussissem vestigia ferre, neque ulla
Hospitii tibi cura foret. sed tristior illic 580
Me sine solus eris, nec te mea cara videbit
Fors genitrix: neque enim sese penetralibus effert
Saepe procis visendam; in solo clausa recessu
Usque sedet longum tela solata laborem.
Propterea sedes potius contendere ad altas
Eurymachi moneo, Polybo genitore creatus
Late qui colitur divis aequatus honore.
Quippe animis praestat longe, praeque omnibus unus
Ipse meae sperat genitricis amore potiri,
Atque Ithaci gaudere toro. sed rector olympi 590
Astra scit ille colens, an Parcae extrema minentur
Sontibus, ante suos celebrent quam laeti himenaeos.
Vix ea, quum dextra venit de parte superne
Accipiter, citus ales Apollinis: ille columbam
Ungue tenens vellebat atrox, vulsaque carinam
Telemachumque inter fundebat ab aëre plumas.
Nec mora: secretum a sociis, dextraque prehensum
Subducit juvenem fatorum haud inscius heros,
Et prior alloquitur. non haec sine numine divum
Dextera venit avis volitans; nosco omina pennae 600
Praepetis. imperio sceptrisque potentius oris
Haud genus his aliud vestro est; immota manebunt
Regna tuae semper gentis. tum natus Ulysse
Accipiens omen: di talia vota secundent,
Hospes, ait; tantis a me donabere felix
Muneribus, ditem miretur ut obvia turba.
Dixit, Piraeumque vocat sic deinde loquutus:
O Clytida Piraee, animo fidissime nostro
Ante alios, quotquot Nelea ad regna sequuti
Me pelago duxere, tuis penetralibus hospes 610
Gaudeat hic; meritosque habeat dilectus honores,
Dum redeam campis. nec plura effatus; et ille
Continuo reddit: quantum vis tempore longo
Telemache, hinc abeas; pro te mihi cura sodalis
Semper erit, dignisque hospes celebrabitur ultro
Officiis. dixit; subitoque e litore nautas
Imperat, ingressus navem, laxare rudentes.
Certatim insiliunt jussi, validisque locati
Considunt transtris; alia sed parte coruscas
Telemachus plantis ocreas aptavit, et astam 620
Accepit dextra, quam fixam cuspide ahena
Extulerat puppi. jamque illi vincula solvunt,
Adnixique humeris spumantia caerula verrunt,
Inque urbem properant jussi; jam tramite noto
Ipse pedes celerat, sequiturque per avia cursum
Ingrediens, ubi densa suum stant agmina septis
Clausa olli, fidusque senex stabula alta tuetur.
HOMERI ODYSSEAE LIBER SEXTUS DECIMUS.
Impiger Eumaeus, Trojaeque eversor Ulysses
Ignibus excitis parvi sub culmine tecti
Aurora rutilante dapes de more parabant;
Pastorumque manus discesserat avia in arva
Cum grege. Telemachum vigilans cognovit euntem
Turba canum, tenuitque feris latratibus ora
Adsiliens juvenem circa; Laërtius heros
Sensit adulantum voces, venientis et hausit
Pulsa pedum propius resonis vestigia tectis,
Et subito: huc aliquis se fert, Eumaee, propinquans 10
Aut comes, aut certe notus: non excita latrat,
Sed potius blandita canum custodia gaudet,
Vicinusque pedum patulas sonus incitat aures.
Necdum ea finierat, quum limine gnatus in ipso
Adstitit. obstupuit senior, tectisque repente
Prosiluit, manibus labuntur pocula, et una
Vina fluunt effusa. ille obvia brachia regi
Tendit, et amplexus caris cervicibus haeret,
Infigitque oculis, ambabus et oscula palmis,
Et capiti illacrimans. longis ceu finibus anno 20
Post decimo reducem cupidus jam denique natum
Quum pater unigenam recipit, quem serus in auras
Extulit aetherias senio confectus, et aevo,
Multaque perpessus: sic illum excepit amicus
Tum stabuli custos, figensque ardentia saepe
Oscula laetatur ceu dira e morte recepto.
Venisti o tandem, lux cara! heu salvus ab urbe,
Quam timui, Pylia ne non dilecte redires.
Ingredere o felix, longo post tempore visam
Ut reducem cupido pectus satiatus amore. 30
Haud etenim gaudes pastorum agrestia tecta
Incolere huc veniens creber: te scilicet urbis
Cura tenet, mixtusque procis facta effera spectas.
Dixerat, et juvenis contra: tibi redditus adsum
En, ait; has primum sedes te propter adivi
Praesentis cupiens jamdudum et cernere vultus,
Et voces audire tuas. penetralia servat
Cаrаne jam genitrix longis exercita curis;
An taedas experta novas, aliumque sequuta
Nupta virum cessit, thalamoque absentis Ulyssei 40
In vacuo texit sublimis aranea telam?
Vix ea, quum senior referens: immota penates
Illa quidem tibi servat adhuc, et pectore contra
Stat casus obnixa omnes; nec luce dolores
Nec miserae absistunt sera sub nocte gementi.
Haec ait, et juvenem subito levat impiger, hastam
Accipiens. subit ille fores, cui protinus ultro
Ipse suam genitor sedem concessit Ulysses
Assurgens venienti. ille autem ingressus in aulam
Abnuit, et contra fatus: considere praestat 50
Te nunc, hospes, ait; jam strata sedilia nobis
Heic aderunt, propiorque venit, cui talia curae.
Nec plura his, genitor jussus consedit: at olli
Substravit virgulta senex, villosaque supra
Tergora conjecit: solio sic fultus agresti
Sedit Ulyssides inflectens corporis artus.
Hinc senior properans curvis in lancibus effert
Servatosque armos, servataque pinguia tostae
Terga suis; nec non calathis cerealia dona
Expedit, et dulci complet spumantia vino 60
Pocula considens divino adversus Ulyssi.
Incumbunt epulis una: mox acta bibendo
Ut sitis est, dapibusque fames compressa recessit,
Sic bonus Eumaeum dictis affatur amicis
Telemachus. nostris unde iste in sedibus hospes,
Qui nautae advexere, ferunt quo nomine sese
Caerula spumanti findentes aequora pinu?
Dixerat, et dicta Eumaeus sic voce sequutus:
Nulla mora; expediam jam nunc tibi vera roganti,
Care, ait. e Creta memorat se ducere stirpem, 70
Et spatia immensae telluris obisse vagatus
Per populos, ceu jussa ferunt fatalia divum.
Nunc autem e manibus Thesprotum elapsus adivit
Haec stabula infelix; jamque est tuus ille: quod optas,
Perfice tu misero, supplex te in vota precatur.
At juvenis: nimium saevis mea pectora curis
Figis,ait, senior, quanam illum in sedibus arte
Accipiam teneamque meis? non vivida ab annis
Venit adhuc valido virtus, nec robore fretus,
Si prior incessat quisquam, defendere possim. 80
Contra animum genitrix nunc huc nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias incerta; penates
An teneat mecum, saevae convicia famae
Permetuens, veteremque torum et connubia servans;
An potius jam victa uni, qui maxima dona
Praebeat ante alios generosus, denique nubat?
Ergo illi, quoniam supplex tua limina venit,
Intextamque dabo chlamydem, tunicamque recentem
Aeratumque ensem lateri, fulgentiaque addam
Vincla pedum, mittamque ultro, quo malit abire. 90
Quod si etiam in stabulo tecum vis ipse tenere,
Haud moror: huc equidem promissaque tegmina mittam,
Atque epulas, vestro ut parcat jam vivere sumptu.
Non tamen et miserum patiar succedere turbam
In mediam juvenum. scelerata haud crimine ab ullo
Temperet, aut probris cesset; mihi saucia frustra
Uret corda dolor: multos contendere contra
Forti etiam durum est, numero vis incita crescit.
Haec ubi dicta dedit juvenis, tunc acer Ulysses:
Fas mihi, fas, credo, jam pauca effarier, inquit. 100
Heu pereo, multoque angor praecordia luctu,
Talia dum pubi memoras impune procaci
Crimina teinvito coram tantoque licere.
Dic age, sponte jaces domitusne, an tristia divum
Supplicia expendis, saevique odia aspera vulgi?
An fratrum incusas animos, queis fretus ad arma
Prosilit, atque audax vir dura pericula spernit?
O ego tam juvenis mentem hanc in pectore haberem,
Vel satus ex Ithaco, vel longo errore viarum
Functus et ipse foret, (vota haec mihi numina servent;) 110
Eripiat nostris caput a cervicibus hostis,
Ni subito clademque illis et triste pararem
Omnibus exitium subiens Laërtia tecta.
Quod si etiam opprimeret pubes me plurima solum,
Sedibus in patriis mallem procumbere stratus,
Cernere quam tales juvenum per tecta furores,
Hospitibusque lares clausos, actasque nefandis
Flagitiis misere famulas, exhaustaque mensis
Vina super frugesque meas, atque omnia demum
Nequidqam heu vasta temere collapsa ruina. 120
Ad quem Telemachus placido sic ore loquutus:
Jam tibi nil veritus cuncta, hospes, certa fatebor;
Nec sum odio populis, vulgique obnoxius irae,
Nec consanguineos culpo, queis fretus in arma
Prosilit haud metuens duri vir praelia Martis.
Omnipotens nostri fecundum Juppiter esse
Sanguinis ipse genus vetuit: Arcesius auras
In superas solum Laërtem eduxit; Ulyssem
Hic genuit contra magnum pater, ille creavit
Me pariter solum, nec longo expletus amore est. 130
Stant autem affusi nostris in sedibus hostes
Innumeri: quot finitimis per caerula regnis
Dulichioque Sameque altae viridique Zacyntho
Imperitant clari proceres, quotque aspera sceptris
Arva regunt Ithaces, nostrae connubia matris
Tot juvenes ambita petunt, vastantque penates
Funditus. illa autem nec dedignata petentum
Vota fugit, nec victa modum scit ponere curis;
Dum furit interea, sedes populata, juventus
Improba, jamque ipsi exitium mihi triste minatur. 140
Sed tamen haec divum fatis incerta ferantur.
Interea dilecte senex tu nuncius ito
Penelopi: incolumem dic olli ex urbe redisse
Me Pylia. heic adero, referas vestigia donec
Fida redux: sciat una parens, et nullus Achivūm
Audiat haec; nam saeva parant mihi funera multi
Insidiis. haec fatus erat, quum protinus ille:
Accipio sapioque, infit, nec talia mandas
Ignaro: tantum Laërtae, an nuncius ibo
Una eademque via, dic o; qui tristibus olim 150
Curis heu graviter pro caro fixus Ulysse
Spectabatque artes operum, mixtusque sedebat
Cum famulis vino gaudens dapibusque paratis;
Nunc autem Pylias ex quo tu remige ad oras
Enasti, dapibusque expers et munere Bacchi
Haud opera invisit, sed flens atque aeger anhelat
Assiduo gemitu; duris cutis ossibus aret.
Dixerat; at juvenis: durum est, at juverit, inquit,
Nunc sinere ingrato miserum tabescere luctu.
Namque uti arbitrio si qua ratione liceret 160
Omnibus in rebus, genitor mihi primus adesset
Redditus optanti. tu vero, ut jussus, abito
Nuncius, atque iterum recto te tramite siste
Protinus huc rediens, nec sit cursare per agros
Cura tibi. matri potius dic, ipsa ministram
Clam fidam expediat mittens, quae laeta dolenti
Haec eadem celerans longaevo nuncia portet.
Sic fatus jubet ire senem: qui jussa capessens
Accepitque ocreas, pedibusque aptavit, ad urbis
Moenia corripiens gressum. non ille Minervam 170
E stabulo egressus latuit: namque ocius altae
Virginis os pulcraeque gerens operumque peritae
Venit, et assistens foribus se ostendit Ulyssi.
Non illam sensit coramque adspexit euntem
Telemachus; neque enim manifesto in lumine divi
Omnibus apparent. tantum Laërtius heros,
Et trepidi videre canes, nec faucibus acres
Raucisonis contra institerunt, sed murmure blando
Per stabula hac illac profugi petiere latebras.
Jamque supercilio dat signum: agnovit Ulysses 180
Nutantem, tectique agrestia septa relinquens
Exsiluit, propiorque stetit, cui diva loquuta
Haec prior: o Laërtiade certissima magni
Cura Jovis, gnatum jam nunc affare, nec ultra
Decipe dissimulans; moliti funera ut ambo
Nigra procis celeri gressu properetis in urbem:
Ipsa diu haud abero a vobis, pugnare parata.
Dixit, et aurata subito dea contigit illum
Permulcens virga: niveas tum pectora circum
Imposuit primum vestes, humerisque coruscam 190
Pallam demisit, lumenque et membra juventae
Reddidit: ambrosius fusco color ardet in ore,
Depulsaeque genis rugae. stant vertice crines
Cyanei mentumque pari sublucet honore.
Haec dea ubi fecit, sublimis fugit: et heros
Tecta iterum subiit. juvenis miratus at illum
Obstupet, avertitque oculos praestantia coram
Numinis ora timens, dubiusque repente profatur.
Qualis eras nuper? quantum diversus ab illo,
Hospes, ades, vestesque alias, alia ora reportas: 200
Certe aliquis divum es caeli stellantis alumnus.
Sis bonus o placidusque! tibi cadet hostia ad aras,
Muneraque ex auro stabunt, miserere precantis.
Talia dicebat supplex; quum maximus heros:
Non tibi numen ego, quid me caelestibus aequas?
Sum genitor quin ipse tuus, quem propter acerbo,
Nate, gemis luctu, vi dura oppressus et armis.
Sic dicens cupidus caro dedit oscula gnato,
Effuditque genis lacrimas, complexus et haesit
Nescius a dulci longum divellier ore. 210
Telemachus vero (nondum namque ille parentem
Cernere credebat): non tu Laërtius, inquit,
Non Ithacus pater ille meus; sed numina caeli
Hаc magis heu miserum vana sub imagine ludunt.
Haud etenim possit mortalis talia quisquam.
Sic facile, aetheria caeli delapsus ab arce
Ni deus ipse velit juvenis mutare figuram
Atque senis. tu nuper eras confectus ab aevo,
Indutusque artus foede; nunc corpore verso
Os humerosque geris similis caelestibus ipsis. 220
Tum genitor: non fas ita visa in imagine patris
Attonitumque haerere diu, tacitumque stupere,
Telemache: haud veniet tibi namque huc alter Ulysses:
Ille ego sum, passus mala dura, atque omnibus actus
Casibus in patriam bis deno redditus anno.
Palladis hoc, quod cernis, opus Tritonidos; illa
Fecit me qualem voluit, similemque videri
Cuncta potens inopi jussit, rursumqne juventam
Induit, et pulcro circum dea texit amictu.
Dis facile est, lati retinent qui culmen olympi, 230
Et rapere, et dignam mortalibus addere laudem.
Haec fatus propior consedit. at ille parentis
Affixus solio lacrimas fundebat, et ambo
Alter in alterius defixi lumina vultu
Tristius heu flebant, quam curvis unguibus acres
Vulturii aut aquilae; fetus queis durus ab antro,
Aspiciens nido implumes, detraxit arator:
Pulsa sonant nemora alta et questu implentur acuto.
Haud aliter luctumque ipsi gemitusque ciebant:
Et fors occiduas Titan abiisset in undas 340
Flentibus, affatus tali ni voce parentem
Rupisset tandem sic longa silentia primus
Telemachus. qua te, genitor, duxere carina
In patriam nautae, sese quo sanguine, quave
Gente ferunt; late pontus nos undique cingit.
Suscipit heic Ithacus: tibi vera, o nate, roganti
Dicam equidem; pelago Phaeacum experta juventus
Sueta alios etiam, quicumque accesserit illuc
Indigus auxilii, facili deducere cursu,
Me tulit, ac placido sopitum in litore liquit 250
Multa prius largita aerisque aurique talenta
Intextasque super vestes. haec rite reposta
Omnia nunc antro divūm stant credita curae:
Ipse autem huc veni jussu monitisque Minervae,
Hostibus exitium simul ut luctumque seramus.
Quare age et enumerans illos mihi, nate, recense,
Fortunasque, genusque virum, patriamque stat una
Noscere, dein certa rationem evolvere mente,
Num liceat nobis contra contendere solis
Ullius auxilio sine; an et socia arma roganda 260
Filius haec contra: saepe est mihi cognita famā
Magna tua, o genitor, virtus; teque esse timendum
Audieram dextra pariter structisque per artem
Consiliis. nimium ne sis at magna loquutus
Nunc vereor tua dicta stupens: quid in agmine tanto
Nos duo, quid contra tot possumus aspera corda?
Haud etenim vel dena procum bisdenave tantum
Corpora sunt, multo sed plura; atque accipe porro,
Expediam numerum. duo supra aetate virentes
Quinquaginta alios adsunt, qui moenia celsa 270
Dulichii liquere simul, senique sequuntur
Hos famuli: quatuor venere e divite lecti
Bisdenique Samo juvenes, viridique Zacyntho
Magnanimi pulcro viginti corpore Achivi.
Ex Ithaca vero bisseni viribus omnes
Egregii atque animis adsunt, quibus additus una
Ipse Medon praeco est, et dulci gutture vates,
Expertique epulas famuli duo rite parare.
Omnibus his congressi adeo si dura sequemur
Praelia, jam timeo, ne vana audacia cedat, 280
Et graviter commissa luas, sed quaerere praestat,
Si qua via auxilii, si quem tua pectora versans
Invenias fidum comitem. tum laetus Ulysses:
Fabor, ait: mea dicta animo memor accipe; tecum
Et reputa, nobis dea num Tritonia magno
Cum Jove sufficiat, comes an quaerendus et alter?
Dixerat; at juvenis subito: non arguat ullus
Hos, ait, armorum socios, qui nubila caeli
Alta colunt, quorum supraque potentia magna
Est homines, supraque alios supera alta tenentes. 290
Atqui aberunt multo non illi tempore, Ulysses.
Excipit, a pugna, stabunt quum fortia nobis;
Atque procis una duri certamina martis.
Tu vero exorti primo sub lumine solis
I citus ad sedes, turbamque revise superbam;
Me stabuli custos cras alta ad moenia ducet
Assimilem miseroque inopique aevoque trementi.
Quod si dedecorent me turpiter atria circum,
Duratum obfirmans animum sine foeda parentem 300
Damna pati; pedibusque trahant me ad limina quamvis,
Emissisque petant jaculis, ferto omnia gnate,
Insanoque jube tantum cessare furore
Mollibus affatus dictis. parere negabunt
Immemores, namque atra dies turbantibus instat.
Nunc aliud dicam; memori tu in mente repone:
Quum bona consiliis auctor mihi pectora Pallas
Concutiet, tacitus nutanti vertice signum
Sponte dabo, quod rite notans arma omnia tectis
Martia tu subito remove, collectaque in unum
Sub thalami obscuris alte penetralibus abde. 310
Tum juvenes, si forte petant ac tela reposcant,
Alloquere incautos, dic ficto et pectore fatus:
Surripui e fumo; neque enim nunc illa videntur
Quae pater ad Trojam properans fulgentia liquit,
Ignis at horrescunt sordenti afflata vapore.
Quin aliquid majus Saturnius ipse cavere
Admonuit, ne forte in mutua vulnera vino
Edomitae armentur dextrae, sparsoque cruore
Tristis hymen mensaeque fluant: namque ipsa feroces
Arma trahunt animos, pugnamque lacessere suadent. 320
Sic tu falle procos. geminos at linquere cura
Sit gladios, totidemque hastas, clipeosque sinistrae
Aptandos nobis divūm post sacra peracta:
Illos Pallas aget turbans et Juppiter hostis.
Praeterea hoc etiam moneo super omnia primum:
Si mea tu soboles, nostro si sanguine cretus,
Audiat haud Ithaci quisquam intra limina nomen.
Non id Laërtesve sciat, fidusque repertus
Eumaeus, famulūmque alius, non cara vel ipsa
Penelope. nobis dabitur cognoscere mores 330
Femineos, hominumque etiam tentare licebit
Corda simul, si digna manet reverentia menti,
Vel cessit mutata, tibi nec dantur honores
Promeriti spreto. sic ille; at filius olli
Haec iterum sic pauca refert. mea pectora nosces,
Spero equidem, expertus; nec me vanum arguet error,
O genitor; sedenim non et reor utile nobis
Id fore, nec statues aliter tecum ipse volutans;
Explorare tuum tamen est, quid praestet agendum.
Namque diu campos obiens, longoque labore 340
Singula vix tandem lustrans loca, noscere possis
Quam spem quisque secet; placidi dum sedibus hostes
Interea in nostris vastant sine more feruntque
Omnia. nunc tantum tibi sit muliebria corda
Vestigare labor: quae te spernuntque, nec aequis
Respiciunt animis, diro vel crimine flagrant.
Ast hominum nolim tentare obscura morando
Nunc studia: haec tutos olim nos cura manebit,
Signa tibi si certa deum, si nota voluntas.
Talia dum vario alterni sermone loquuntur,
Jam ratis, ad Pylias quae longe advexerat oras
Telemachum sociosque, altam devenerat urbem.
Et nautae, postquam portu subiere profundo
Continuo in siccum nigram traxere carinam,
Extuleruntque ipsis properi simul arma ministri,
Muneraque in Clytii vexere micantia sedes.
Post etiam praeconem excelsa ad limina regis
Praemisere, ferat qui laetae nuncia matri,
Telemachum mansise agris, ipsumque carinam
Adnare in portus jussisse; exterrita tristi 360
Pectore, ne lacrimas regina effundere pergat.
Jamque eadem praeco, atque eadem tum dicta reportans
Parte alia senior devenit missus ab arvis;
Qui simul ingressi quum celsa in sede stetere;
Ipse prior mediis coram famulantibus infit
Nil veritus praeco: rediit tibi, maxima, natus
O regina. alter subiens at cominus, illam
Edocuit, quaecumque sibi mandata fuere;
Cunctaque ubi exposuit jam functus munere, gressus
Ad stabulum vertit properans, et moenia liquit. 370
Ast animi cecidere procis maerentibus imo
Pectore, et egressi spatiosae e sedibus aulae
Ante fores magna maesti assedere corona:
Quos inter Polybi sic proles martia, fatur
Eurymachus. perfecta, viri, res maxima nostram
Telemacho spem praeter; iter nunc ille peregit
Incolumis. quare o celeres deducite pinum,
Optima quae portu residet, nautasque jubete
Scandem qui socios moneant dare carbasa retro
Huc reduces. nondum fari cessarat, in altum 380
Quum subito Amphinomus conversus lumine portum
Aspicit et flavem, nautas et vela legentes,
Spumeaque adductis verrentes caerula remis.
Tum sic subridens: jam parcite; nuncius, inquit,
Nullus eat, reduces adsunt: seu forte deorum
Admonuit quisquam, sive ipsi in gurgite puppim
Adspexere citam, sed non valuere tenere
Nequidquam adnixi. sic ille: at litora cuncti
Ima petunt cursu: sicca tellure carina
Sedit, et arma citi famuli cepere ferenda. 390
Ipsi in concilium tendunt, properantque frequentes
Haud alium juvenumve senumve accedere passi
Cominus: Eupithei soboles dein talia coepit
Antinous. proh fata deūm contraria, ut illum
Caelicolae solvere malo! per tempora lucis
Aërii semper ventoso in vertice montis
Stabant excubiae vigiles; cum sole cadente
Haud umquam in sicco noctis transegimus umbras,
At pelago huc illuc vecti, roseamque morantes
Auroram, insidiis captum tentavimus usque 400
Decipere; invisumque caput demittere leto
Heu temere, heu frustra! nunc en deus attulit ultro
In patrias sedes. ergo illi heic fata struamus,
Nec fugiat; neque enim vivo speranda laborum
Praemia sunt nobis: valet acri mentis et ipse
Consilio, et cives nos aequo haud lumine cernunt.
Ite agite, in coetum prius ille ingressus Achivos
Quam vocet: haud etenim parcet, raptusque furore
In medios surget, caedemque hanc questus et omnes
Deteget insidias, fato quas fugit iniquo. 410
Illi autem ardescent odiis haud facta probantes
Effera: fors aliquid contra quoque majus adorti
Finibus instabunt nostris nos pellere longe,
Inque alias abigent gentes. quin perdere ferro
Urbe procul properemus agresti in sede latentem,
Deprensumve via: tum gaza opibusque potiti
Ipsius, aequemus nos justis partibus inter
Omnem divisi praedam, matremque penates
Incolere, atque illi nubet quicumque, sinamus,
Quod si aliter placitum vobis, ipsumque jubetis 420
Vivere, et incolumem census retinere paternos,
Huc simul affusi sic omnia perdere rapto
Parcite, et optatum sua quisque in tecta profecti
Connubium donis ambite: hunc victa sequetur
Penelope, qui plura dabit, quem fata reposcent.
Postquam fatus erat, fecere silentia cuncti;
Amphinomus donec surgens exorsus ab ore est
Regis Aretiadae Nisi fortissima proles,
Dulichii uberibus qui quondam advenerat agris
Magnanimis dux ipse procis, et carus amantes 430
Reginae ante alios digno virtutis honore:
Hic ibi consurgens monuit sic voce sodales.
Non ego Telemachum jubeo vos perdere ferro,
O socii: indignum est regali sanguine cretam
Sternere progeniem; scitanda oracula nobis;
Ante deūm. si jura probent et Juppiter auctor,
Aggrediarque prior, vosque una audere jubebo;
Sin superi abnuerint, satius desistere coepto est.
Sic ille: atque aliis eadem sententia sedit,
Surgentesque Ithaci rediere in regia tecta, 440
Ac soliis late se composuere coruscis.
Interea sese violentae ostendere pubi
Penelope statuit, nato jam conscia letum
Triste feri: namque omne Medon recluserat ipsi
Consilium fraudemque. ergo comitata puellis
Ingreditur, propiorque viris ut candida venit,
Constitit ad postes aulaï innixa superbos
Aurea praetendens roseis velamina malis;
Tum sic Antinoum increpitans accensa profatur.
O scelerum inventor, furioso pectore, tene 450
Antinoë in populo dicunt hoc mente valere
Eloquioque bonum? non tu, non, perfide, talis.
Demens, cur caedemque paras et tristia fata
Telemacho, spernisque inopes, queis Juppiter ipse
Testis adest; haud fas heu mutua quaerere damna,
Anne tuum huc quondam nescis venisse parentem
Vitantem vulgi furias, praedonibus actis
Quum Taphiis etiam Thesprotos percitus ira
Laeserat alterno nobiscum foedere junctos?
Illum autem exitio tristi letoque volebant 460
Sternere, et exstincti raptos populare penates;
Ardentes Ithacus tenuit, vetuitque furorem;
Cujus nunc inhias opibus, tentasque potiri
Conjuge praerepta, gnatumque ad funera poscis
Improbe, me laesa graviter; sed desine tantum
Jam furere, atque alios prohibe. cui talia questae
Eurymachus proles Polybi clarissima reddit,
Solaturque aegram. fide o pulcherrima nata
Icarii, talis nec tristi in pectore cura
Insideat: non est, nec erit, dum spiritus artus 470
Hos alet in terris, dum solis lumina cernam,
Telemacho injiciat qui dextram saevus, et arma
Inferat. edico jam nunc, et dicta manebunt
Haud vana; illius nostram cruor imbuet hastam
Continuo effusus. murorum eversor Ulysses
Impositum genibus me saepe et fovit et ultro
Fumantesque dapes vinique rubentia dona
Largitus puero est. pro quo mihi munere
Carior ante alios soboles tua: non gravis ergo
Sors manet a nobis, non illi hinc saeva timenda 480
Funera; quis caveat vero, quae numina nerunt?
His animum dictis firmans lenibat, et atram
Interea mortem juveni ferus ipse parabat.
Illa autem celsae conscendit in aurea sedis
Limina, ubi gemitu et luctisono ululatu
Carum maesta virum flebat, languentia donec
Lumina composuit placido Tritonia somno.
Jamque adeo senior sub vespere venit ab urbe
Telemachum patremque рetens, qui rite parabant
Una epulas caeso parvis in sedibus horno 490
Forte sue. aurata subito percussit Ulyssem
Stans propior virga Pallas, tactuque potenti
Et senium, et rursus foedos induxit amictus
Artubus attritis; stabuli ne scilicet ipsum
Nosceret aspiciens custos, et nuncius iret
Penelopi impatiens animi, visumque referret.
Quem sic Telemachus prior est affatus ab ore:
Exspectate venis: quaenam altam fama per urbem?
Jam pelago rediere proci mihi fata minantes
Insidiis, an adhuc me frustra in gurgite quaerunt? 500
Huic senior: fuerat non has inquirere curas,
Nec propero mihi nosse animus, jussisque peractis
Moenia, quamprimum cupiens discedere, liqui.
Adfuit ipse tuis praeco submissus eodem
Nuncius a sociis mecum, qui certa parenti
Dicta tuae retulit prior, et solatus amantem est.
Hoc tantum super unum habeo; fors cernere eunti
Obtulit ipsa oculis. quum jam vestigia ferrem,
Mercurii qua parte sacrum nemus imminet urbi
Colle super viridi, labentem ex aequore pinum 510
Intrantemque cavos impulso remige portus
Desuper aspexi. stabat densata juventus
Plurima, et ardebat clipeis jaculisque corusca.
Hanc pubem tunc esse procos rebar, neque quidquam
Praeterea novi. dixit, gnatusque parentem
Adspiciens furtim laeto subrisit ab ore,
Quin senior tacitum videat. dein omnibus actis,
Expediunt epulas mensis, pariterque fruuntur
Appositis: gaudent aequatis partibus omnes.
Postquam autem fuerat compressa sitisque famesque, 520
Accubuere toris, cepereet munera somni.
LIBER DECIMUS SEPTIMUS
Jam roseo fulgens in nimbo Aurora rubebat,
Candida quum croceis evinxit crura cothurnis,
Corripuitque habilem dextra cessurus in urbem
Telemachus de more hastam; dein talia mandans
Fatur dicta seni. celerans ego moenia gressu
Alta petam, coram genitrix ut cara revisat
Incolumem; neque enim gemitus prius anxia ponet,
Credo equidem, lacrimisque madentia lumina terget,
Quam videat reducem: tibi vero haec jussa relinquo.
Hunc socium tu deinde sequens duc moenia ad alta, 10
Illic ut properet victum, si pocula quisquam
Frustaque det cereris misero: non omnibus unus
Sufficio hospitibus tanto jactatus in aestu.
Si ferat haec hospes non aequo pectore, magno
Illi erit exitio potius; me vera profari
Usque juvat. dixit, contraque exorsus Ulysses
Excipit. haud equidem retineri heic longius optem:
Urbe inopi satius, quam victum inquirere campis
Reptanti hac illac frustra. dabit ille, voluntas
Quem dare fors aliquid poscenti haud dura monebit. 20
Non etenim solidae stant vites robore tali,
Ut valeam in stabulo dictis parere jubentum
Jam senio domitus. tu vero i laetus; in urbem
Jussus aget me deinde senex, postquam igne resolvam
Frigua, et insinuans gelidis calor ossibus ibit,
Namque aliter cani male tectum frigidus humor
Conficiet roris, primo qui saevit in ortu
Plurimus; ipsa etiam procul hinc urbs fertur abesse.
Vix ea: Telemachus stabulumque et septa relinquens
Ingreditur celeri passu, tacitusque volutat 30
Secum fata procis. postquam alta ad limina ventum,
Suspenditque ferens ad longam hastile columnam,
Interiora domus subiit penetralia. nutrix
Heic illum fida ante alios, ut forte tegebat
Pellibus instratis ornata sedilia circum,
Euryclea prior subeuntem adspexit, et ipsi
Adstitit uda genas lacrimis, ac deinde frequentes
Advenere aliae, famulantia corda, puellae,
Complexaeque haerent humeris, dantque oscula collo.
Ecce autem idaliam Venerem Phoebique sororem 40
Penelope referens thalamo processit ab aureo,
Brachiaque injecit nato, complexaque inhaesit
Multa oculis, multa et capiti dans oscula caro;
Tum sic illacrimans; venisti o dulce parenti
Lumen, gnate, tuae! non te spes ulla videndi
Jam fuerat, postquam me invita ad Nestoris arces
Furtim ingressus iter cessisti e litore nostro.
Dic age, si qua patris famae vestigia nosti,
Et quaecumque datum vidisse. ac talia fata
Conticuit regina; ille imo e pectore rumpens 50
Dat gemitum, maestisque haec vocibus insuper addit.
Ne lacrimas ne quaere meas: quid saucia figis
Corda mihi, fugi qui vix elapsus ab Orci
Faucibus, o genitrix? quin tu nunc flumine puro
Lota manus, niveaque artus circumdata veste
In superas ascende domos comitata puellis,
Ferque diis jam rite preces, sollemnia spondens
Munera, si placidus fors tandem rector olympi
Adnuat, ingratumque velit mutare laborem.
Contra ego nunc populi in coetum progressus abibo 60
Adducamque virum, qui me simul alta sequutus
Per maria has tetigit sedes, missusque praeivit
Cum sociis: illum jussus Piraeus amico
Hospitio fovit, dum me procul arva tenebant.
Dixerat: illa autem volucri velut incita penna
Exsequitur mandata. manus jam flumine sacro
Abluit, ac pura rutilans in veste per aras
Vota facit divis, perfectaque munera spondet,
Auxilium si forte paret, si Juppiter adsit.
Contra Telemachus se fert e postibus hastam 70
Concutiens, gressumque canes comitantur herilem;
Ac Pallas dios oculis afflavit honores
Lumine perfundens claro. miratur euntem
Vulgus, et agglomerat se turba affusa procorum
Laetitiam vultu simulans, dirumque furorem
Corde premens. quorum paullatim ex agmine cessit,
Et qua Mentor erat, quaque Antiphus, atque Alitherses
Cum patre jam longo conjuncti temporis usu,
Parte stetit. varios dumque illi ex ordine casus
A juvene exquirunt, comitatus ab hospite fortis 80
Ibat Piraeus, mediisque ingressus Achivis
Telemachum adversa cernentem e sede petebat.
Tum sic adstanti loquitur: sate sanguine Ulissei
Magnanimo, jam dona meis tibi ferre jubeto
E laribus famulas, abeunti flavus Atrides
Ipse dedit quae multa heros. nec plura loquuto
Telemachus reddit: dubio fortuna periclo
Pendet adhuc incerta; procūm namque effera pubes
Si patrias populata domos me funere perdat,
Te potius, Piraee, velim gaudere potitum 90
Muneribus; sin et nobis victoria laudem
Adnuat, atque hostes poenam cum sanguine solvant,
Tunc, eadem servata mihi in penetralia ferto.
Sic dicens, dextraque virum, qui pulsus ab Argis
Venerat, accipiens secum alta ad limina ducit.
Quo simul advenere, toris rutilantia ponunt
Tegmina, et exutos lustrant in fontibus artus
Marmoreo ingressi labro. dein flumine lotos,
Atque oleo ut nitidos rursum de more ministrae
Vestibus induerunt pictis tunicaque recenti, 100
E solio egressi se circum ad strata reclinant.
Dat manibus rores, urnaque effundit ab aurea
In niveam argento choncam formosa puella,
Insternitque eadem mensam. fert altera puris
In calathis Cererem, patulis et lancibus escas
Expediens, sua dona ultro servata, ministrat.
At genitrix adversa stetit, foribusque sub ipsis
Nixa toro est, tereti mollissima pollice versans
Stamina, dum gaudent epulis vinoque fruuntur.
Inde ubi pulsa fames, ita voce exorsa profatur: 110
Telemache, infelixne iterum conscendere tristem
Cogar ego in thalamum, lacrimisque cubile rigatum
Usque meis, geminos ex quo comitatus Atridas
Dardanias Ithacus cessit bellator ad arces?
Nec tamen, heu diri quam sese in tecta reportent
Nostra proci, referes certo prius ore loquutus,
Audisti si forte tuum qua parte parentem
Vivere? finierat genitrix, cui talia natus
Orsa refert: equidem, fuerint quaecumque, fatebor,
Mater, vera tibi: Pylias advenimus oras, 120
Contigimusque manus Nelidae Nestoris. ille
Hospitio exceptum diti me ad regia duxit
Limina laetatus; gnatumque ut tempore longo
Accipit absentem genitor, fruiturque recepto
Obvius exsiliens, sic me complexus amore
Excoluit seniorque simul, generosaque nati
Progenies. sedenim miserandi ignarus Ulyssei,
Incertusque heros sive ipsum vivere, sive
Passum extrema putet, Menelai ad moenia jussit
In bijugo vectum longe contendere curru. 130
Illic Tyndarida aspexi, quam propter Achivi
Pergameique duces multos hausere labores
Caelicolum fato. postquam me vidit Atrides,
Continuo, quae vis, quae me fortuna tulisset
In Spartam, poscit. mox illi ut certa roganti
Exposui, contra mihi talia reddidit heros.
Proh superi! qua mente viro, quo robore claro
Eripere imbelles adeo voluere cubile!
Cerva velut magni si quando in lustra leonis
Ingreditur, parvosque locans necdum ubere pulsos 140
Hinnuleos campis it late herbosaque quaerens
Pascua per saltus et valles errat: at ille
Improvisus adest, notoque receptus in antro
Saevus utrique inhians laceros depascitur artus,
Visceribusque haerens spumas agit ore cruentas:
Sic Laërtiades feret illis horrida fata.
Juppiter o faciat, Phoebusque, et bellica virgo,
Talem se referat, qualem videre Pelasgi
Luctantem in Lesbo, quum surgens arduus ictu
Stravit humi Philomelidem, gavisaque casu 150
Ingenti est omnis Danaum mirata corona.
Talem o! se referat, turbamque aggressus inertem
Eripiat vitamque brevem, et connubia rumpat
Nequidquam sperata horrendo funere mersis.
Illa autem, quae poscis, ego haud mendacia fingens
Omnia nunc referam, nec te quoque certa latebunt,
Quae docuit quondam senior me gurgite vasto
Caeruleus Proteus fatorum haud inscius augur.
Namque tuum vates vidisse in litore patrem
Ogygio flentem dicebat, ubi alma Calypso 160
Sedibus in vitreis invitum detinet. omnis
Clausa via est; socii desunt, et curva carina,
Qua freta devectus pelagi spumantia tentet.
Haec Atrei soboles, bello Mavortius heros,
Edidit, hisque actis relegens iter omne redivi
In patriam, dederuntque auras dī pone sequentes.
Sic ait;et luctu matris praecordia fixit
Telemachus. quos inter ab Argis advena fatus
Cuncta Theoclymenus superis par: o bona Ulyssei
Magnanimi conjux, non haec tibi vulneret aures 170
Fama incerta viri; quin huc advertere mentem
Ne dubita, tibi namque canens ego vera profabor.
Audiat haec divūm genitor, mensaeque sacratae,
Quas adii, sedesque Ithaci, sanctique penates:
In patria salvus certe Laërtius heros
Seu graditur, seu forte sedet, scelerisque nefandi
Conscius exitium pubi molitur acerbum.
Augurium e puppi nam nuper in aethere vidi
Certum ego nec tacui monstrans felicia signa
Telemacho. dixit vates; atque omine laeta 180
Penelope: haec utinam superi rata vota secundent,
Hospes, ait; magnis a me cumulabere donis,
Scilicet ac ditem mirabitur obvia turba.
Talibus illi inter sese; dum regia circum
Tecta proci jacto gaudent contendere disco,
Et jaculo, fas omne obliti ubi ludere suerant.
Queis, simul ac mensae tempus jam venit, et agris
Undique pastores lectas de more bidentes
Adduxere, Medon subito, qui carior unus
Ante alios pubi convivia laetus obibat: 190
O juvenes, inquit, sat ludo insistere juvit;
Ite domum, ac vosmet plenis accingite mensis;
Dulcius haud epulis quidquam, quum tempora poscunt.
Dixerat: illi alacres surgunt, parentque vocati.
Jamque introgressi sinuosa per atria ponunt,
Exutasque toris vestes rutilantibus aptant
Mactantes oviumquegreges, et pinguia circum
Corpora caprigeni pecoris, taurumque nitentem
Praeterea, hirsutosque sues dumque omnia fervent
Heic dapibus, parte ex alia petere alta parabant 200
Moenia jam stabuli custos, atque impiger una
Priamidum ac Trojae domitor; cui talia fatur
Sic prior Eumaeus. non te discedere sponte
Hinc patior, potiusque optem (sic jussa tulissent)
Tecum partiri curas operumque laborem
Hoc simulin stabulo. sedenim contraria regis
Jussa vetant; vereorque, gravi ne concitus ira
Increpet audentem: dominorum haud mollia gliscunt
Jurgia. festinemus iter; processit olympo
Alma dies, seroque riget sub vespere frigus. 210
Ille autem: mecum praecepi atque ante peregi
Haec animo; properemus, ait. tu dirige gressus
Ignotum per iter, baculumque, trementia firmem
Quo genua innixus, si quem fors offerat aptum,
Da precor, haud facili quoniam via tramite fertur.
Continuo haec dicens humeris exstantibus addit
Sordentem peram, retinet quam tortile lorum,
Et multis perfossa locis hiat: haud minus olli
Dat cupido Eumaeus sectam de robore virgam.
Tandem abeunt: stabulum catulique et rustica pubes 220
Interea servant. hic celsa ad moenia regem
Inscius assimilemque inopi, senioque trementem
Ducit, foedumque et vestigia tarda regentem.
Sic adeo propius gressi per scabra viarum
Successere urbi, venere et fontis ad undam
Irrigui, soliti cives quo semper aquari,
Quemque olim struxere Ithaco cum fratre Polyctor
Neritus atque ingens. silvis stat scaena coruscis
Curvata in gyrum, ramisque virentibus alni
Undique pubescunt; tum vivo e marmore circo 230
In medio salit unda, et nymphis alta verendis
Eminet ara super, florentia serta viator
Ponit ubi, meritoque deas veneratur honore.
Heic Dolii occurrit proles vesana Melantheus
Agmen agens pecudum secum, totoque capellas
E numero lectas avidis in munera mensae
Sueta procis: juvenes ibant duo pone sequuti.
Ergo ut conspexit venientes, dira minatus
Increpuit, movitque duci sub pectore bilem 240
Vociferans temere, fasque omne oblitus: et heus quam
Ecce malum malus ipse, inquit, comitatur euntem!
Caelicolae ut similem gaudent submittere semper
Ad similem! quonam morosum hunc ducis, inepte,
Mendicum, cladem mensarum ac triste venenum
Laetitiae? multis humeros jam postibus adstans
Adteret, haud ullo victor certamine poscens
Captivamque sibi nympham, rutilosque lebetas;
Frusta sed adrosae cereris. quin si mihi dones,
Ut nostra assiduus verrat praesepia custos,
Arbuteasque ferat frondes balantibus hoedis; 250
Ille sero pingui pastus protenderet artus
Magnos, laxaretque femur. sed tempore longo
Nequitiae addictus non ullum ferre laborem,
Non opera exercere valet: tantum improbus atram
Ingluviem quaerens aliena pascere mensa
In populo hac illac tremulo male corpore reptat.
Nunc tamen edico, res et mea dicta sequetur:
Si tecum ingressus Laërtia tecta subibit
Multa caput circum dextris jaculata procorum
Scamna humeris laterique adtrito illisa sonabunt.260
Dixerat, elatoque femur malesanus Ulyssei
Calce petit, turbatque via conatus. at heros
Restitit immotus, secumque in pectore versat
Inter utrumque anceps, an stricto robore vitam
Eripiat sonti insiliens, an turbidus alte
Sublatum illidat diffracto ad saxa cerebro?
Fert tamen, obduratque animum: tum protinus illum
Torva tuens, dictisque minans Eumaeus amaris
Increpitat, tollitque manus, et voce precatur.
Nymphae Naïades, gnatae Jovis, o bonus umquam 270
Si qua tulit vobis Ithacus pia munera, et aris
Pinguia si pecudum fumantia praebuit exta,
Hoc mihi vos contra faciles persolvite votum:
Jam redeat dux ille meus, patriosque penates
Invisat ducente deo. tibi corpore fastum
Detereret bene compto urbis per strata vaganti
Assidue, elatoque animis, nitidoque juventa,
Improbe: pastorum vitio pecus omne peraesum
Interea languet. sic ille, et dicta Melantheus
Irridens: proh quanta canis, quam mira loquutus 280
Edidit! hunc equidem mecum per caerula quondam
Longe Ithaca avectura ducam, multoque carebit
Nec via mi pretio. nunc o! sic perdat Apollo
Telemachum jaculis hodie, vel saeva juventus
Sedibus in propriis violento funere sternat,
Jampridem ut periit; quem frustra poscis, Ulysses.
Haec ait, et placido gradientes tramite linquit
Urbis iter celerans, regisque in limina tendens.
Nec mora longa; adiit postes, seseque locavit 290
Eurymachum contra, namque hunc ex omnibus unum
Eximie coluit: famuli dein torrida ponunt
Exta viro, cereremque ferens dat fida ministra.
Jamque adeo Eumaeus gradiens, atque acer Ulysses
Adstiterunt propius, cytharaeque impulsus in aura
Infremuit sonitus circum, dum carmina nervis
Phemius aptabat, jamque ipsis dulce canebat.
Restitit, Eumaeumque tenens: pulcherrima, dixit,
Regi tecta tuo surgunt educta sub auras,
Aedibus et magno reliquis discrimine praestant.
Ordine se vario tollunt: heic atria celsis 300
Porticibusque nitent, septisque, aptaeque coruscant
Arte laboratae bifores ad limina valvae,
Quas non ulla virum valeat perfringere virtus.
Intro etiam juvenes multi convivia ducunt,
Et genio indulgent: it nidor in aethera cantu
Cum citharae, sociam dapibus quam numina servant.
Ille autem reddit: non te sententia fallit
Haud rerum ignarum; sed qua ratione, quod instat,
Confieri possit, prius heic statuamus, oportet.
Si celsas tu forte velis invadere sedes, 310
Atque procis conferre gradum prior, en age limen
Ingredere; ipse sequar mox te post terga relictus.
Sin aliter, paullum subsiste; ego limine gressus
Anteferam, longo nec tempore deinde moratus
Tu sequere, heic aliquis ne te speculatus inermem
Dedecoret, plagisque fuget; juvat ante videre
Scilicet, atque animo varios expendere casus.
Illi heros: ne plura, inquit; satis omnia novi:
Tu prior ingrediare licet, celsisque manebo
Heic ego pro foribus; didici jam doctus ab usu 320
Et foedas ignominias et verbera ferre.
Id quoque nunc veniat: non hoc in pectore frustra
Stat patiens animus multis jam casibus actus
Et pelagi et belli, longumque expertus utrumque.
At vis nulla valet rabiem compescere ventris
Luctificam, quae corda hominum perferre labores
Edocuit multos agitans; quam propter et armis
Horrentes volitant instructo et remige classes
Indomiti per stagna maris, clademque minantur
Hostibus, et latos vastant incursibus agros. 330
Talia dicebant; quum collum arrexit, et ambas
Excitus audito sonitu canis ilicet aures
Argus amor Laërtiadae, quem paverat olim
Ipse fovens, multaque heros eduxerat arte,
Praemia nec retulit; nam curva in classe profectus
Ante sacrae petiit surgentia Pergama Trojae.
Saepe tamen juvenes crebris venatibus illum
In capras egere feras, damasque fugaces
Et lepores. nudo tum forte sub axe jacebat
Neglectus caeno immundo, foedataque turpi 340
Membra fimo stratus, quem longe efferre solebant
Agricolae, ac magnos Ithaci jactare per agros.
Heic recubans ricinis exesus turpiter artus
Argus ut agnovit dominum, caudamque remulcens,
Et motans utrinque aures spectabat euntem;
Nec tamen et cupiens potuit vestigia ferre
Cominus. illum autem longe miseratus Ulysses
Demisit lacrimas, et furtim lumina tersit,
Sic fatus: turpine canem procumbere caeno
Hunc sinere? ingentes artus, formamque decoram 350
Pulcher habet; non et video, num cursibus acer
Exstiterit pariter, formaeque aequarit honorem;
An secus? ignavi quales soloque nitore
Eximii regum mensis pascuntur opimis,
Luxuriantque domo. sic ille, atque orsa vicissim
Excipit Eumaeus, gemitumque e рectore ducens:
Hic fuerat regi carus, quem flemus acerbo
Funere nequidquam mersum, canis, inquit; at ipsum,
Qualis erat forma quondam et praestantibus ausis,
Trojam quum ductor petiit, si forte valentem 360
Vidisses, cursuque pedum miratus et acri
Robore florentem, nosses quid praestitit olim
Impiger. haud illi nemora inter inhospita dumis
Effugit fera visa umquam, vestigia late
Scrutanti, notasque auras per lustra sequenti.
Nunc domitus jacet ipse malo; mors abstulit atra
Hinc procul heu misero regem, nec cura relicti
Femineo est generi, dominisque absentibus ultro
Ignavi cessant famuli, spernuntque laborem.
Altitonans pater ipse hominem, quem ferre subegit 370
Servitium, media virtutis parte carentem.
Quippe facit. nec plura his tunc effatus in altas
Corripuit sedes gressum, seseque procorum
Intulit in coetum. contra autem aspexit ut Argus
Bisdenos reducem post annos laetus Ulyssem,
Procubuit nigra fati caligine pressus.
Eumaeum interea venientem in limine primus
Telemachus cernens ad se vocat ocius: ille
Adproperat, vacuamque videns, qua membra solebat
Ponere, qui laetis dilecta et viscera et armos 380
Portabatque procis, numerumque aequabat in omnem,
Telemacho propior sedem locat, atque ibi fessus
Considit juvenem contra. simul impiger olli
Fumantesque dapes praeco cereremque ministrat.
Illum pone sequens sua tandem ingressus Ulysses
Tecta subit, baculoque regens vestigia fertur
Os habitumque seni similis, quem turpis egestas
Multa domat: circum membris horrescit amictus
Sordidus, inque solo non ausus adire sub aulam
Fraxineo sternit sese, tergumque reclinat 390
Postibus innixus, quos multa ornaverat olim
Arte faber cedroque et odorifera cyparisso.
Heic subito Eumaeum jubet una assurgere, et almae
Vim cereris multam capiens fumantiaque exta,
Quae fors cumque tulit manibus: ferto omnia, dixit
Telemachus, donisque novus fac gaudeat hospes:
Dic etiam, propius veniens ac munera poscens
Quemque adeat juvenum: non est pudor aptus egenti.
Sic ille: Eumaeus paret, tum proximus adstans:
Haec Ithaci tibi gnatus, ait, dat munera, et ultro 400
Admonet, ut juvenes adiens ex ordine, quemque
Sollicites: neque enim bonus est pudor, inquit, egenti.
Cui referens Ithacus: faxit jam magnus olympi
Ille pater, semper felici gaudeat aevo
Telemachus, voto et numquam frustretur inani
Omnibus in rebus. simul haec, simul accipit ulnis
Ambabus data dona, suosque aggesta reponit
Ante pedes lacerae supra sordentia perae
Vellera. jamque epulis gaudet, dum carmine vates
Personat arguto sedes; quum desiit heros 410
Vescier, et vates modulari desiit una.
Interea magno sonuerunt tecta tumultu,
Plauseruntque proci; quum lapsa ex aethere virgo
Armipotens regem movet ultro, ut quemque procorum
Circum adeat, cereremque petat, visurus aperto
Indicio, cui recta sedet cuique improba diri
Vis animi, nullum quamquam non poena manebat.
Surgit, et incepit dextra, velut ante petisset
Saepe stipem, tendit supplex ad munera palmas
Undique. dant juvenes miserati, unaque requirunt 420
Mirati, quis et unde venit? queis pauca Melantheus
Caprigeni pecoris custos mirantibus infit.
Audite o juvenes, clarum genus; hunc ego nuper
Vidi ferre gradus, illumque Eumaeus agebat,
Non tamen et quali sit cretus origine, novi.
Dixerat. Antinous tum contra iratus acerbis
Increpat Eumaeum dictis: cur, improbe, in urbem
Hunc etiam duxti? pauci versantur in hisce
Sedibus errones nimirum, et cogere pestes
Huc juvat accitas unde undique, triste futuras 430
Excidium regi? super hunc accedere justi,
Nescio ubi inventum. quem tali voce sequutus
Excipit Eumaeus: quaenam te indigna profantem
Mens agitat? cui tantus amor praecordia versat
Ad mensas accire alium, nisi plurima dignum
Fecerit hunc virtus claras agitata per artes?
Fatidici vates, aut carmina grata canentes,
Insignesque fabri, doctique expellere morbos
Paeonia de gente viri; qua maximus orbis
Tenditur, hi tantum quaesiti in tecta vocantur: 440
Non inopes, non dura animos queis urget egestas.
Tu vero ante alios unus magis asper Ulyssei
Increpitas famulos: meque ipsum laedere gaudes
In primis. at nulla tui mihi cura minantis,
Penelope dum vivit adhuc, et numina servant
Telemachum. dixit senior: tum gnatus Ulysse:
Comprime jam vocem, neu contra plura reponas;
Antinous dirae semper convicia linguae
Laevus amat, cogitque alios assurgere in iras.
Dixit, et Antinoum cernens: tu me, inquit, amatum 450
Ut genitor natum curas, qui cedere nostro
Hunc ferus hospitio cogis. dī talia caelo
Facta vetent; cape dona manu, largire precanti,
Haud quidquam invideo; jubeo magis: eja age, matrem
Nec metuas, nec quemquam alium pro talibus ausis.
At non iste animus tibi saevo in pectore: mavis
Ipse vorare inhians, ulli quam ponere partem.
Huic autem Antinous; quid frustra talia jactas
Impatiens, dictisque tonans heu crimen acerbas,
Telemache? illi adeo si nunc et cetera tantum 460
Turba daret, longe tres hinc ex ordine menses
Exigeret tacitus, dixit, fulcrumque repente
Corripiens, quo forte pedes innixus habebat
Ostentat mensa subter; contraque frequentes
Dant alii cereremque ultro, dapibusque refertam
Aggestis onerant peram. quo laetus Ulysses
Munere rursus adit postes in limine, et adstans
Antinoo adversus placido sic fatur ab ore.
Da, bone: namque mihi non ultimus inter Achivos,
At potius longe princeps, magnoque videris 470
Assimilis regi: quare te largius aequum est
Ferre mihi, vastumque ibit tua fama per orbem.
Ipse etiam tenui quondam regalia dives
Atria, et errantem, nostrum qui limen adiret
Indigus auxilii, quisquis foret advena, juvi.
Multi aderant famuli, rerum vis multa jacebat,
Queis facile vivuntque homines, ditesque vocantur.
Invidit fortuna tamen: sic quippe Tonanti
Visum, cum rapidis qui me praedonibus ire
Impulit heu comitem, longeque Aegyptia cursu 480
Regna sequi, ignotis caderem procul exsul ut oris.
Attigimus portum, placidoque in flumine classis
Jam steterat. socios moneo subducere puppes,
Atque agere excubias; partem contendere celsas
In speculas, finesque hortor lustrare patentes.
Illi autem elatique animis fastuque superbi
Niliacos subito vastant late undique campos,
Captivasque trahunt matres, puerosque gementes
Per mediam caedem. nec jam mora: rumor in urbem
Ocius advenit, populosque excivit ad arma. 490
Erumpunt roseae sub lumina prima diei
Agmine conferti magno; tremit excita pulsu
Terra equitum peditumque gravi, galeaeque minaces
Solis inardescunt radiis, atque aera coruscant.
Tum pater ipse deūm molitus fulmina dextra
Immisitque fugam sociis, trepidosque coëgit
Terga dare: haud ullus firmato pectore contra
Stare valet, certamque intentant omnia cladem.
Pars ferro transfixa cadit, pars viva meorum
Abripitur captiva procul subituraque triste 500
Servitium. Cyprias me vero abducere in oras
Dmetori Iasidae tradunt, qui sceptra tenebat
Regia, et ingenti Cyprum ditione premebat:
Illinc advenio sortem perpessus iniquam.
Talia dicentem jam pridem turbidus ira
Antinous cernens: quinam huc malus attulit istam
Perniciem deus, exclamat? jam corripe gressum,
Et mensa hac absiste procul, ne rursus amaram
Aegyptum experiare tibi, Cyprumque profectus
Adspicias; tanta est vesanae audacia mentis! 510
Convivis adstat malus ecce ex ordine cunctis;
Hi temere effundunt, alienaque perdere nulla
Aut pietas aut cura vetat: nempeomnibus adsunt
Omnia sat. vano quae postquameffudit ab ore
Antinous; retro referens vestigia ductor:
Haud, ait, est etiam tibi pulcro in corpore virtus,
Nec facie mens digna. tuis e sedibus hospes,
Credo equidem, nec pauca salis vel grana referret,
Nunc mihi quum residens aliena ad pabula sumptae
Frusta negas cereris plenae inter munera mensae. 520
Dixerat: ast olli violento in pectore saevit
Ira magis, torvumque tuens: jam sedibus, inquit,
Jam reor ex istis actutum pulsus abibis
Turpiter; ipsa etiam pergis convicia factis
Addere. sic dicens scamnumque intorsit, et alte
Impulit aversi in tergum, dextrique supremam
Partem humeri strinxit. manet imperterritus heros
In medio, ceu dura silex; nec voce movetur
Impiger Antinoi, nec jacti roboris ictu;
Sed tacitus quassat caput, et mala corde volutat. 530
Mox repetit postes versus, plenamque reponens
Peram, stratus humi, juvenes, sic orsus ab ore,
Alloquitur. vos o pulcrae connubia nymphae
Qui petitis, clari juvenes audite loquentem,
Quae fert cumque animus. nullus praecordia maeror
Sollicitat, nullusque dolor, cui vulnus adactum,
Dum proprias tutatur oves, armentaque pugnans
Protegit. id vero indignum, quod vulnere laesit
Antinous, quem saeva fames, infausta malorum
Caussa, jubet casus animum submittere ad omnes. 540
At si inopum ultores dī sunt, et Erinnyes ullae,
Antinoum mors ante premat, quam gaudia noscat
Conjugii. sic ille orans dicebat; at acer
Eupithei natus: quin vocem comprime, et istheic
Vel fruere o placidus partis, vel limine cede
Longius absistens, ne longa per atria turbet
Talia jactantem jamdudum exosa juventus,
Correptique omnes discerpat protinus artus.
Sic ait; inque imo contra furor omnibus arsit
Pectore, jamque aliquis: quae te dementia versat 550
Perdite, qui miserum telo petis, inquit, acerbo?
Quid si quis magno missus deus adsit olympo?
Nescisne, hospitibus similes errantibus ora
In varia atque habitum versos se ferre per urbes,
Atque hominum fas atque nefas exquirere divos?
Talia dicebant juvenes, nec talibus ille
Turbatur, metuitque scelus. furit anxius icto
Telemachus sub corde, nec udo lumina fletu
Spargit, at ingenti curarum fluctuat aestu,
Demittitque caput quassans, tacitusque minatur. 560
Interea famam perculsi accepit ut alto
Penelope in thalamo fidis stipata puellis:
O utinam sic ipse arcu jaculatus Apollo
Illum perdat, ait, quin si nunc pondus haberent,
Excipit Eurynome subito, mea vota, precesque,
Crastina nulli horum vivo consurgeret Eos.
Cui rursum regina: mea o fidissima nutrix,
Haec invisa omnis turba est, assueta nefandis
Flagitiis, inquit; nigro sed acerbior Orco est
Antinous. subter lustrans ex ordine mensas 570
Nescio qui vagus hospes, eum namque urget egestas,
Dona petit: dant multa omnes; hic solus at illum
Perculit ad dextrum jaculato robore tergus.
Haec dum formosas inter regina puellas
Maesta sedens queritur, ductor Laërtius altis
Postibus acclinis curabat corpora victu.
Et jam Penelope propius succedere jussum
Eumaeum alloquitur, coramque haec protinus infit:
Vade age, dic hospes veniat: stat quaerere Ulysse
De misero, si qua est fama olli audita, vel ipsum 580
Viderit errando, multas jactatus ad oras
Ille etiam, credo, ni vanam ludit imago.
Cui reddit senior: nunc o paullisper Achivi
Si placidi sinerent, per tecta atque alta silerent,
Quae non ille tibi referens narraret, et o qua
Pectora mulceret longum dulcedine fando!
Tres illum noctes, totidemque in paupere luces
Detinui stabulo, (nam primum advenerat illuc
Elapsus pelago;) neque adhuc percurrere coeptos
Expediens casus potuit. miratus ut olim 590
Quis videt afflatum divino numine vatem,
Attonitusque stupet vulgo miranda canentem
Carmina, inexhausta semper manantia vena;
Sic ego pendebam cupidus narrantis ab ore.
Sese Ithaci veterem primaque ab origine patrum
Fert socium, Cretamque colit, Minoïa regna.
Finibus ex illis haec vectum ad litora duxit
Sors miseranda ferens: Thesprotum vivere diti
In populo haud longe salvum testatur Ulyssem,
Immensamque simul gazam deferre parantem. 600
Penelope contra: duc o, duc ocius, inquit,
Vade voca: coram juvat illum audire loquentem.
At juvenes variis traducant otia ludis
Ante fores, mediave aula: stant omnia cuique
Tuta domo frugesque, et dulcia munera bacchi,
Queis famuli gaudent: ipsi autem aliena frequentes
Semper tecta colunt, pecudesque armentaque caedunt
Lecta boum, nostrisque epulis, vinoque fruentes
Nequidquam. dilapsa petit res funditus omnis, 610
Nec prohibet quisquam; neque enim est, qui tristia damna
Arceat a domibus. quod si remearet Ulysses
In patriam, notasque redux contingeret oras,
Ilicet ille suo cum gnato averteret hostes.
Vix ea; Telemachus subito cum murmure magno
Sternuit: insonuit fremitu domus ardua circum,
Laetaque Penelope rursum sic voce loquuta est.
I propera, coramque hospes succedat amicus;
Nonne vides quae fausta mihi dedit omina gnatus?
Haud incerta loquor: non irrita fata minatur
Parca procis; nullus de caede elapsus abibit. 620
Praeterea sciat ille, mihi si vera reportet
Nuncia, pro meritis a me jam digna parari
Praemia, formosas picto subtegmine vestes.
Nec plura: ille citus reginae dicta verendae
Exsequitur, propiorque adstans: te candida, dixit,
Telemachi vocat ecce parens: tot tristia passae
Quaerere mens olli quiddam de conjuge coram.
Quod si etiam haud vanum, videat sed certa ferentem,
Pulcra dabit cupido pictae tibi munera vestis,
Qua tantum nunc tristis eges, totamque per urbem 630
Haud ingrata petes vacuo solatia ventri,
Quique volent, impune dabunt. cui talia fanti
Heros orsa refert: actutum certa referrem
Omnia, nec tegerem cupidae; quippe aspera novi
Fata viri, simili fortuna agitatus et ipse.
Sed metuo rabiem, violentaque facta procorum,
Quorum etiam tetigit ferratum injuria caelum
Et nunc ille malus, quum me nil tale merentem
Perculit, ac duro jaculatus vulnere laesit,
Nec mihi Telemachus quidquam, nec profuit alter 640
Exitium avertens. ergo sua limina servet
Penelope opperiens, dum sol petat aequora curru
Occiduo; tunc ultro adero, nec reddere coram
Abnuero, quaecumque almo de conjuge quaeret,
Ante focum residens: lacero scis tegmine amictus
Quam pereo, supplex tua primum limina adivi.
Dixerat: et dicto parens Eumaeus abibat.
Atque illum, ut vidit gressus per tecta ferentem
Penelope, affata est; cur sic tu solus, et hospes
Haud sequitur tua jussa; quid ille in pectore versat? 650
Anne aliquem nimium metuit, refugitque pudore
Scilicet indigno captus? male dedecet iste
Errantemque vagumque pudor. nec plura loquutam
Excipit Eumaeus: non ille haud aequa profatur,
Sed prudens quae quisque, cavet qui triste periclum,
Ac timet audaces scelerata in crimina dextras.
Expectare jubet, se dum sol mergat in amne
Hesperio: melius tibi longa per otia soli
Tunc dabitur placitas audire et reddere voces.
Finierat referens; breviterque haec addidit olli 660
Penelope: non ille mihi sine mente putandus,
Quisquis hic est; neque enim mortali sanguine creti
Usquam homines adeo crudelia factaminantur.
Hactenus illa: retro senior vestigia vertens
In medios venit juvenes rite omnibus actis;
Atque ita Telemacho, ne quisquam exaudiat alter,
Adsistens propior fidam dein fatus ad aurem est.
O juvenis dilecte, ego jam visurus abibo,
Si quod opus rebusque tuis nunc instet agendum
Atque meis pariter: tibi sint heic cetera curae, 670
Teque ipsum serva primum, tibi consule, quidquam
Ne patiare mali. proceres meditantur Achivi
Dira tibi, quos o! prius ille hominumque deumque
Perdat agens domitor, quam nos vis occupet ulla.
Telemachus contra; sic Juppiter adnuat, oro;
Interea tu serus abi, primisque redito
Cum radiis tecum ducens mactanda per aras
Corpora lecta suum: curabunt cetera divi,
Atque ego. fatus erat juvenis, seniorque locatus
In solio dapibus gaudet, rursumque refectus 680
Maturatque viam, sedesque ac plena relinquit
Atria convivis laeto resonantia cantu
Et choreis; pronus nam sol vergebat ad undas.
HOMERI ODYSSEAE LIBER DECIMUS OCTAVUS
Interea stetit ante fores conquirere victum
Undique suetus homo vastaque voragine ventris
Notus inexpleti, cui nullae in corpore vires,
Nullum et robur erat; tantum se mole ferebat
Arduus ingenti. primis hunc mater ab annis
Dixerat Arnaeum, post Irum nomine cives,
Nuncia quod referens ibat, dixere vocantes.
Is Laërtiaden proprii de limine tecti
Pellere conatus sic ultro incessit acerbis
Vocibus: eja ultro discede, aut calcibus isthinc 10
Abripiere senex pulsus: non ora monentum
Aspicis en juvenum, plaususque audere jubentum?
Sed miseret me quippe tui nimis: ergo age surge,
Ne fera nos inter manibus discordia gliscat.
Talia jactantem sic contra affatur Ulysses
Torva tuens: nec te facto, nec voce lacesso;
Nil etiam invideo, licet uni plurima donent.
Haec ambos capiet sedes: quid tollere partem
Invidus alterius certas, oppressus eodem,
Quo premor ipse, gravi casu? di forsitan olim 20
Respicient utrumque, dabunt et ditia dona:
At manibus parcas moneo, nec turbidus iram
Sollicites. aliter, quamquam sim fessus ab aevo,
Pectoraque, et sparso foedabo fracta cruore
Labra tibi: sic orta mihi lux crastina surget
Tuta magis; neque enim pulsus Laërtia rursum,
Credo equidem, poteris minitando in tecta reverti.
Haec Ithacus, contraque haec ardens reddidit Irus:
Proh superi! ut gurges hic verba sonantia volvit
Adsimilis vetulae, fractas quae torret aristas 30
Garrula. jam faxo, mea brachia sentiat ictu
Saucius, atque omnes vomat atro in sanguine dentes
Sus veluti, flavo segetem quum raptat in agro.
Aggredere: hi pugnam spectent, quid tarda senectus
Hanc viridem contra valeat sperare juventam?
Sic odiis animisque adversi limine in ipso
Certabant. quos vidit ubi sine more furentes
Antinous, ridens subito est affatus amicos:
O socii, nova pugna oritur, qua munere divum
Gratior his numquam visa est penetralibus ante. 40
Ecce hospes, pariterque Irus pugnantia jactant
Brachia congressi: juvat hanc incendere pugnam.
Dixerat, et magno cum risu protinus omnes
Postibus exsiliunt altis, circumque frequentes
Agglomerant sese pugnantibus; atque ibi fatus
Eupithei Antinous proles haec infit ab ore.
O pubes generosa proci, torrentur in igne
Viscera caprigeni pecoris, quae sanguine plena
Et pingui nobis in serae tempora caenae
Servantur. partem victor sibi praemia pugnae, 50
Quam velit, exsortem capiat, semperque sub īsdem
Aedibus assideat nobis conviva, neque ullum
Has inopum mensas alium turbare sinamus.
Sic monuit, cunctisque eadem sententia sedit.
Tunc Ithacus subiens astu, contraque loquutus:
Haud fas, haud juveni tanto componier aequum
Me senio fessum longo, curisque gravatum;
Saeva tamen ventris rabies descendere cogit
Has etiam ad plagas miserum. sed vos ego magnos
Per divos testor, validis vos parcite dextris, 60
Neu feriat quisquam saevo me vulnere furtim
Auxilians Iro: vestro perculsus ab ictu
Conciderem extremum: dixit, jurataque cuncti
Dicta viri spondent, atque haec super adjicit heros
Telemachus dicens: virtus in pectore solum
Hunc tibi sit praesens contra; non ullus Achivūm,
Quem metuas, heic, hospes, adest: nam laedere si quis
Audeat, haud uni solvet pro crimine poenas.
En adsum prior ipse tibi, nec jussa retrectant
Eupitheo Polyboque sati, praestantibus orsis 70
Egregii heroës. haec ille, eademque probarunt
Haud dubio assensu juvenes. tunc fortis Ulysses
Protinus ima sibi circumdedit inguina pannis,
Exeruitque femur magnum: lata ossa superne
Stant humeris, pectusque altum, nodosaque circum
Brachia dura toris; super ipsa valentia regi
Praesens membra suo Tritonia numine firmat.
At pubes mirata stupet, mussatque vicissim
Respiciens: jam non Irum, gravis exitus Irum
Accipiet; tam plena seni femora hirta patescunt. 80
Haec pubes: simul aspectu conterritus haeret
Irus, et invitus famulis cogentibus aptat
Tegmina nequidquam circum, ac totos tremit artus.
Quem tunc Antinous minitans ita turbidus ore
Increpuit: tibi nulla subest, vanissime rerum,
Vis animo, hunc adeo si firma aetate vigescens
Tu metuas fractumque annis domitumque labore.
Haec tamen edico, quae mox rata cuncta manebunt:
Si potior te forte senex hic vicerit, ire
Protinus Epirum freta per spumantia cogam 90
Ad regis muros Echeti, qui saevus et aures
Amputet, et truncas inhonesto vulnere nares,
Atque exsecta super canibus det cruda voranda
Inguina dedecorem turpans. sic fatus, et olli
Hoc magis incubuit trepide malus artubus horror,
In medioque stetit propulsus: brachia tollunt
Ardua, et elatis assurgunt ictibus ambo.
Heic heros dubia secum sub mente volutat,
Sicne manu feriat, collapsum ut vita relinquat
Protinus ad manes fugiens, an temperet iras, 100
Prosternatque solo tantum? sententia visa
Haec melior, ne forte secus noscatur Achivis.
Continuo surgunt: dextro super imminet Irus
Ingeminans ictus humero; furit alter, et aures
Cervicemque domat: sonuerunt vulnere fracta
Ossa, et purpureus defluxit sanguis ab ore.
Jamque solo cadit ille, omnesque in pulvere dentes
Illiditque gemens nequidquam, et calcibus arva
Verberat. excipiunt plausu, risuque sequuntur
Ingenti juvenes tollentes brachia: at illum 110
Vestibulo ex alto rapiens pede traxit Ulysses,
Porticibusque cavis properans perque atria longa
Ante fores statuit subnixum ad septa domorum;
Tum baculum dat ferre manu sic deinde loquutus.
Istheic nunc metuende sede, catulosque suesque
Hirsutos arce foribus; neu dicere leges
Hospitibus miseris ita nullo praeditus ausis
Robore, ne sontem gravior te poena sequatur.
Sic ait, atque humeris sordentem injecit amictum,
Demisitque iterum corroso tergore peram 120
Ex humero, limenque adiens consedit. at omnis
Stat circum pubes, atque implens atria risu
Laetifico dictis victorem extollit amicis:
Juppiter o, superique tibi dent maxima divi
Munera, qui tantam potuisti avertere pestem
A populo! Epirum jam jam petet ille per undas
Supplicia expendens, nullis mortalibus aequi
Effera ubi surgunt Echeti penetralia regis.
Talia dicebant juvenes, laetatus et heros
Omine gaudebat. rapiens dein pinguia flammis 130
Viscera tosta, intus commixto plena cruore,
Expedit Antinous; nec non duo magna canistris
Frusta laboratae Cereris correpta dat ultro
Amphinomus, pateramque ardenti nectare plenam
Tendit ita affatus: salve o! pater hospes, et alma
Copia te laetum post tristia damna revisat,
Cui Laërtiades: magni non laude videris
Degener, et clara, dixit, virtute parentis,
Amphinome. eximio Nisus celebratur honore
Dulichio in pingui, cujus de sanguine cretum 140
Te perhibent, justique tenax, et rebus abundans.
Multa tibi cultae super et facundia linguae
Suppetit: huc aures idcirco adverte, profabor.
Nil hominum fato miserum magis alma creavit
Terra parens genere ex omni, quod vescitur aura
Aetheria, reptatque solo. nam tristia sese
Passuros haud ulla putant, dum numina robur
Sufficiunt, solidaeque virent in corpore vires.
Post ubi versa malis divum est mutata voluntas,
Dura quoque invito coguntur pectore ferre: 150
Quippe animi motus varii vertuntur, ut ille
Rex hominum divumque pater sua tempora vertit.
Ipse etiam felix quondam florentibus annis
Sic vigui, laetusque opibus, fretusque juventa,
Fratribus et caris, et magni nomine patris,
Saepe nefas immane ausus, jura omnia sprevi.
Nunc aliter visum superis: a crimine quisque
Abstineat, tacitusque deūm data munera servet,
Quae data cumque; procos non ut male fervere cerno,
Aggressos infanda animis, nec parcere rebus, 160
Nec thalamo regis, quem non reor abfore terra
A patria longum; quin et venit ecce. penates,
Gnate, tuos pete, gnate, deo ducente, nec olli
Obvius i reduci, nota quum sede potitus
Adstiterit. neque enim credo sine sanguine multo
Ipsum inter sociosque tuos discordia stabit.
Haec ait, ac libans nigro se flore lyaei
Proluit extemplo, siccataque pocula reddit.
Amphinomus turbatus abit, curasque volutans
It tristis, motatque caput; nam triste canebat 170
Jam sibi mens praesaga mali; nec funera demens
Fugit. eum validis domuit Tritonia virgo
Telemachi manibus transfixum cuspide ahena:
Sed tum, quo cessit, solio consedit eodem.
Penelopem interea glauco dea lumine pulcra
Sollicitat, coramque monet se ostendere pubi,
Altius ut sedeant flammae, gnatique virique
Non minus eximio laudum celebretur honore.
Illa invita quidem risit, conversaque tali
Affata Eurynomen voce est. insueta cupido 180
Nescio quae surgens trepido mihi pectore gliscit:
Suadet adire procos dirum genus, insuper ipsi
Consulere et nato, sese ne credat Achivis
Insidias veritus, vafri qui mollia semper
Dicta ferunt, tacitoque agitant in corde furorem.
Eurynome contra: sic o, sic numina poscunt;
Vade, ait, et gnatum prudens affare vocatum
Formosos abluta artus atque unguine odoro
Sparsa genas: neque enim fletu lacrimisque madentem
Ire decet. longo quin et tabescere luctu 190
Indignum est, cui talis adest jam munere divum
Progenies, qualem tu natum optare solebas
Purpureas molli sparsum lanugine malas.
Vix ea; quum rursum regina: haud talia curae,
Ornarique genas, puroque in fonte lavari.
Jamdudum superi mihi pulcro e corpore formam
Abstulerunt, ex quo cessit meus ille per altum
Infelix conjux invisa ad Pergama miles.
Verum age, et Autonoë veniat fac candida, et una
Hippodamia comes, gressus quae pone sequantur; 200
Nam prohibet pudor ire et solam accedere coram.
Dixerat; et studio nutrix celerabat anili
Jussa ferens, geminasque vocans per tecta puellas.
Heic aliud subito Pallas molita per artem,
Icarii natae dulcem per membra soрorem
Irrigat. acclinis jacuit, resolutaque totis
Artubus incubuit stratis: at maxima diva
Immortale decus, diosque afflavit honores,
Capta quibus stupeat visis turba omnis amantum.
Ambrosio primum suffudit lumine vultus 210
Rore levi lustrans, quo vittis tempora cincta
Ungitur alma Venus, properat quum tendere laetos
In Charitum formosa choros, et ludere gestit.
Exin majoremque habitu, succoque recenti
Florentem magis esse dedit, sectique elephanti
Vincere candorem, matutinamque pruinam.
Queis ita perfectis abiit dea magna per auras;
Atque aderant contrа famulae per tecta ferentes
Cum strepitu arguto gressus: excussa sopore
Nympha manu tersitque genas, subitoque profata est. 220
O quae sollicitae curis mihi pectora pressit
Blanda quies! utinam ferat et Latonia mortem
Tam facilem nunc diva, inter ne carpere fletus
Assiduos aevum cogar, dum conjugis ardens
Egregii ante alios, quotquot celebrantur Achivi,
Optatumque decus frustra famamque requiro.
Haec ubi dicta dedit, thalamo descendit ab alto
Haud sola: una etenim famulae comitantur euntem.
Ut vero formosa tulit sese obvia pubi,
Cominus, auratae stetit aulae innixa sub ipsis 230
Postibus, ac tenuem malis demisit amictum,
Hinc atque hinc geminis, media ipsa excepta, puellis.
At juvenes genibusque labant, ac pectore toto
Concipiunt flammas: idem furit omnibus ardor,
Omnes quamprimum optatos cupiunt hymenaeos.
Illa autem carum spectans his vocibus ultro
Telemachum alloquitur: quonam tua, gnate, parenti
Vis abiit sperata? tibi praestantior olim
Mens aderat puero, melioraque vota fovebas.
Nunc adeo jam grandis, et acri in flore juventae 240
Dum vernas, claroque satus de sanguine regum
Obvius appares habitumque atque ora tuenti;
Non pulcro tibi digna tamen stat corpore virtus.
Heu! quam triste nefas praesens impune tulisti,
Passus et hospitii violari es vulnere jura.
Quid? scelere an careas, nostris in sedibus hospes
Si jaceat tam dura pati fastidia jussus?
Nulla dies hoc tantum abolebit dedecus annis,
Ignavusque ibis, turpisque per ora virorum.
Talia dicebat, contra quum talia gnatus: 250
Haud invitus, ait, patior tua jurgia, et iram
O genitrix. fas atque nefas discernere novi
Nunc equidem melius, quam quondam mollior aevo
Dum fueram; sed non licitum tamen omnia posse.
Terrent namque metu miserum auxilioque carentem
Hi circum affusi juvenes dirumque minantes.
Nec tamen haec Irique atque hospitis aspera pugna,
Ut cupiere, procis cessit: nam victor abivit
Viribus hic potior, sic o! sic Pallas, et altus
Juppiter, ac Phoebus nutantem hanc vertice fracto 260
Disjiciant pubem sinuosa per atria partim,
Partim intra sedes, et membra labantia solvant;
Ut nunc ecce caput motans jacet Irus, et artus
Ante fores, multo domitus ceu pectora baccho,
Intremit, ipse quidem nec rectus stare, nec usquam
Ire valens, retroque domum vestigia ferre.
Hactenus illi inter sese; quum victus amore
Reginam Eurymachus sic voce affatus amica est:
Penelope Icarii o soboles: si Graja per Argos
Iasium pubes omnis te laeta videret, 270
Pluribus heic primo streperent convivia mane
Structa procis. nymphis nam praestas omnibus una
Et specie, et forma, sollerti et mentis honore.
Cui tum Penelope reddit: mihi numina caeli,
Eurymache, abstulerunt mutato corpore formam,
Quum Danai Iliacos curvis petiere carinis
Marte lares, cessitque una mihi fidus Ulysses.
Nunc etiam rediens si mecum heic salvus adesset,
Haec quaecumque mei floreret gratia vultus
Perdita jam luctu: tot enim male numen amicum 280
Casibus implicitam domuit, stravitque jacentem.
Ille quidem cedens patrio quum litore abibat,
Amplexus dextram flenti haec suprema reliquit
Jussa mihi. haud equidem redituros scilicet omnes
Innocuos credo Danaos Simoëntis ab unda,
O mulier; nam dura ferunt ad praelia Troas
Acres esse viros, jaculo et fallente sagitta
Egregios, saltuque altum conscendere tergum
Fortis equi, ac magna solitos vi cernere Martem.
Incertum est, reditumne parent, an tristia fata 290
Di mihi apud Trojam longe: quare omnia curae
Sint tibi, longaevusque parens, genitrixque relicta
Sola domo sine me; nunc his te impensius aequum est
Consulere. at puerum simul ac flavescere malas
Aspicies, tu nube quidem tua limina linquens,
Cui fuerit placitum. properans haec ille monebat,
Quae nunc certa ferunt perfecto tempore Parcae.
Adveniet nox illa ingrati vincula portans
Conjugii taedasque mihi, cui Juppiter omnem
Laetitiam rapuit; sed me haec tamen una remordet 300
Cura magis vellitque animum. quae barbara tellus,
Quae patria haec usquam vidit? non jura procorum
Haec fuerant quondam, non mos, quum ducere nympham
Ingenuaque domo ac diti genitore creatam
Ambirent studiis sese certantibus inter.
Ipsi ultro e stabulis tauros accire paternis,
Lanigerumque pecus laeta in convivia sponsae
Cognatis sociisque, et splendida ferre solebant
Munera; non impune aliena vivere mensa.
Talia Penelope dicebat; laetus et heros 310
Conjugis ingenio gaudet, quod scilicet una
Donaque captabat juvenum, simulansque per artem
Mollibus incensos dictis mulcebat amantes.
Atque heic Antinous subdit: pulcherrima magni
O nympha Icarii proles, age munera Achivum
Accipe, quotquot erunt; neque enim data spernere dignum.
Nos autem nulla hinc avellet cura, neque ante
Ibimus, uni eadem cedas quam nupta procorum.
Sic ille, et sociis vox circum haec omnibus una est,
Continuoque jubent famulos sua munera ferre 320
Pro se quisque viri; celerant et jussa ministri.
Armiger Antinoo peplum tulit: undique multo
Lumine versicolor fulget; tum fibulae auro
Ingentem e puro bissenae torquibus ornant.
Eurymacho, flaventi electro auroque monile
Arte laboratum multa, lateque jubar ceu
Solis inardescens. geminas accepit inaures
Eurydamas sua dona; illis tres ordine gemmae
Parte ab utraque micant pendentes, claraque jactant
Fulgura daedaleo commissae rite labore. 330
Deinde Polyctorides Pisander protulit heros
Ornatus collo, visu admirabile textum;
Atque alia extulerunt alii, pariterque dedere
Munera certantes, nec longum exinde morata
Penelope in thalamum sese formosa recepit,
Cesseruntque una famulae data dona ferentes.
Illi autem in choreas et dulcia carmina versi
Ludo exercebant sese, dum vesper olympo
Surgeret. occiduis qui postquam apparuit undis,
Tres medio accensas nocturna in lumina tecto 340
Lampadas apposuere; atque has arentia circum
Ligna dedere foco valida diffissa bipenni,
Miscueruntque faces: stant infelicis Ulyssei,
Alternantque vices famulae, lucemque ministrant.
Quas ita compellat dictis Laërtius heros:
O Ithaci absentis famulantia corda puellae
Ite agite in sedes, et fusis volvite pensa,
Casta ubi jam regina sedet. lenite dolorem
Vel circum affusae, manibus vel fila trahentes.
Heic vero residens ego fundam lumina: ad ipsum 350
Ludere si cupiant roseae Titanidos ortum,
Haud vigilem vincant: patiens sum quippe laborum.
Dixerat: illum autem pariter risere procaces,
Seque inter vertere oculos. tum pulcra Melantho
Talibus increpuit dictis, quam protulit auras
In superas Dolius, tenerisque eduxit ab annis
Penelope ut natam jucundo matris amore;
Nec tamen ingratam dominae fata ulla movebant
Tristia, at Eurymachum furtim complexa fovebat.
Haec Laërtiadem tunc misso affata pudore est: 360
Quae tam dira, senex, te mens, miserande, fatigat,
Ut neque in aerato placeat requiescere tecto,
Nec coetus celebrare alios? infanda loquentem
Hos juvenes inter tantum juvat usque morari,
Nil etiam veritum terret. vel corda Lyaeo
Vincta geris, vel certe animus tibi pectore semper
Talis inest, vano nequidquam murmure gaudens.
Fallit te incautum fastus: si forte superbis,
Indignum pugna nuper quod viceris Irum,
Jam vereor, ne quis potior certamine surgens 370
Ad cava te feriat correptum tempora, et altis
Postibus ejiciat foedatum sanguine multo.
Illam immane tuens contra Laërtius heros:
Jam jam, inquit, faxo sciat, o canis improba, dicta
Haec tua Telemachus; jam te ille in frusta secabit.
Nec plura effatus trepidantes voce puellas
Terruit. effugiunt omnes, captisque timore
Genva labant: neque enim minitari falsa putabant.
Ille autem ad pingues ardenti lumine taedas
Restitit aspectans circum, volvitque sub imo 380
Multa agitans animo, quae mox haud vana fuere.
Nec minus et juvenes furiosa in jurgia Pallas
Sollicitat stimulis acuens, ut durus Ulyssei
Pervadat magis ima dolor penetralia cordis.
Quos inter prior Eurymachus sic farier infit
Illum ultro dictis carpens, atque omnia risu
Incendens: adhibete aures, o quotquot Achivi
Magnanimi adstatis, meaque haec in рectore dicta
Figite. non equidem sine divūm numine credo
Hunc subiisse virum Laërtae regia tecta; 390
Pro taedis en ipse suo de vertice fundit
Lumina, decisis nudata in fronte capillis.
Haec ait, atque Ithacum sic rursus voce sequutus
Alloquitur: vin' forte meos, non parva laborum
Praemia laturus, famulari verna per agros,
Arboribusque solum tegere, et praetendere sepes?
Illic non cereris largae tibi munera desint,
Non ocreae pedibus, nec denso e vellere vestes.
Tu tamen ignavo suetus torpere veterno,
Instructusque malas artes, haud talia curas 400
Improbe: stat potius reptanti errare per urbem
Scilicet, ingluviemque immensi pascere ventris.
Huic Laërtiades heros: o si mihi tecum,
Eurymache, in verno foret usquam tempore, dixit,
Certandum, quum jam longae messoribus ire
Incipiunt luces; sumptis tum falcibus una
Experiare velim, quid nostrum possit uterque
Jejunus primo exercens a sole laborem
Ad tenebras, horrent ubi spisso gramine campi.
Si vero et pulcros praestanti corpore tauros 410
Ingentesque acresque et pastos mollibus herbis
Sub juga ferre pares libeat, glebasque movere
Indomita cervice, licet se jugera tendant
Quattuor, ac pressum terra subsidat aratrum;
Me tamen effoso mirabere limite rectum
Ducere agro sulcum. sin et Mavortia bella
Adnuerint superi, clipeumque et bina coruscans
Tela manu, galeamque geram cava tempora circum;
Ante alios longe progressum ex agmine cernes
Caedem ferre viris, nec ventris talia posthac 420
Objicies mihi probra. at nunc in jurgia saevus
Turpia nequidquam dementi pectore surgis,
Teque aliquid fors esse putas, quod mixtus inerti
In turba potior socia virtute superbis.
Quod si Ithacus patria tellure potitus adesset,
Hi tibi nunc lato surgentes limine postes
Protinus angusti fierent, portisque negarent
Effugium trepido perque atria curva ruenti.
Sic ille; Eurymacho consurgunt altius irae,
Horrendumque tuens contra sic turbidus infit: 430
Ah miser! exitium tibi fata extrema tulere
Talia jactanti temere nullumque verenti
Hoc juvenum e coetu: vino tua pectora fervent,
Praecipiti aut semper turbantur vana furore.
Anne adeo exsultas domitum tumefactus ob Irum?
Haec fatus capit ipse manu grave robur; et ille
Ad genua Amphinomi supplex procumbit ab ictu
Effugiens valido, volat actum turbine telum
Altius, adversique manu praeconis adhaeret
Infixum: dextra simul olli excussus acutum 440
Insonuit crater, simul ipse in pulvere foedo
Procidit in vultum, gemitumque e pectore traxit.
Fit strepitus turbantque horrentia tecta tumultu
Continuo juvenes, seque inter talia jactant:
O prius hic longe fatum vagus hospes obisset
Finibus ignotis errans; non regia tanto
Instreperet motu. nunc unius exsulis ergo
Rixamur mensasque obliti et gaudia laeta,
Sic adeo in pejus vertentibus omnia fatis.
Atque his Telemachus turbatis farier orsus: 450
Quis furor, o miseri, tantus? cur vina perosi
Temnitis, atque epulas? certe vos laeva deorum
Vis agitat: celebrate dapes, saturique penates
Ite agite ad proprios, si fert ita corde voluptas Umjesto „vuluptas“;
Non ego nam quemquam pello. sic ore loquutus
Conticuit: pressis fremuerunt dentibus omnes,
Labraque strinxerunt, animos ac verba monentis
Mirati. surgens tum Nisi Martia proles
Amphinomus medios sic interfatur amicos:
O socii, nemo contra haud indigna loquuto 460
Saeviat irascens. violentas hospite ab ipso
Et cohibete manus, famulis et parcite cunctis,
Aurea Laërtae quotquot penetralia servant.
Jamque agite, et celeres ad pocula ferre ministros
Vina jubete: diis meritum libemus honorem,
Libatoque domos properemus; at hospes Ulyssei
Sub laribus maneat; curam gerat ipsius omnem
Telemachus, cujus supplex ad limina venit.
Haec ait, atque eadem placuit sententia cunctis;
Implevitque mero crateras Mulius heros 470
Praeco Dulichius, solitus famularier usque
Amphinomo. fert ille obiens ex ordine circum,
Infunditque nigros latices, ipsique deorum
Et libant in honore, et dulcia pocula siccant.
Inde ubi libarunt, saturi petiere per umbras
Quisque suos, tarda digressi nocte, penates.
HOMЕRI ODYSSEAE LIBER DECIMUS NONUS.
Ipse suo dius sub tecto restitit heros
Triste procis magna versans cum Pallade letum.
Nec mora; Telemacho fatus: Mavortia, gnate,
Jam nunc tempus adest clausis arma omnia tectis
Occulere; ac juvenes, eadem si forte reposcant,
Alloquere incautos, his mulcens pectora dictis.
Surripui e fumo, neque enim nunc illa videntur,
Quae pater ad Trojam properans fulgentia liquit;
Igne adeo sordent nigroque afflata vapore.
Quin aliquid majus prudens deus ipse cavere 10
Scilicet admonuit, ne dira in vulnera vino
Edomiti armetis dextras, sparsoque cruore
Tristis hymen, mensaeque fluant: namque ipsa feroces
Arma trahunt animos, pugnamque lacessere suadent.
Dixerat: ille sui celerat mandata parentis,
Nutricemque vocans ita fidas inquit ad aures.
O semper mihi cara, altis in sedibus omnes
Nunc retine famulas, secreta in parte reponam
Dum thalamo neglecta diu nigrantiaque igne
Arma patris. tenero non id mens ante ferebat 20
Cauta parum; contra tandem subducere certum
Omnia, qua nigri nullus vapor aestuat ignis.
Haec ait; at nutrix: utinam prudentia rerum
Te capiat, servesque tuos jam rite penates.
At quis, nate, tibi properanti lumina fundet,
Si famulas arcere jubes, clausasque teneri?
Hospes hic ipse, inquit: neque enim sine parte laboris
Jam patiar quemquam, nostras qui vectus ad aedes
Indigus hospitii veniat. sic dixit; et illa
Paruit, ac versos emuniit objice postes. 30
At genitor gnatusque instant galeasque comantes,
Aeratasque hastas, clipeosque umbone coruscos
Subvectare citi: juxta Tritonia virgo
Fundit ab aurato rutilantia lumina lychno.
Atque hac affatus juvenis tum voce parentem:
Quae nova lux oculis, inquit, diffusa reрente,
O genitor? jam summa mihi laquearia tecti,
Fraxineaeque trabes, murique, altaeque columnae
Undique inardescunt flammis, et fulgura volvunt;
Certe aliquis divum caelo delapsus ab alto est. 40
Cui referens genitor: ne quaere, o gnate, doceri,
Sed tacitus monstrata tuo sub pectore conde
Visa deum; morem hunc caelestia numina servant.
Tuque adeo nunc strata petens in nocte recumbe,
Solus ego ut maneam, famulasque, ipsamque parentem
Experiar coram, quae me flens anxia frustra
Multa diu quaeret. nec plura effatus Ulysses,
Quum juvenis cessit, taedis lucentibus, aula
E media, notoque locans sua membra cubili
Accubuit gaudens quam primum cernere solem. 50
Ille autem caedemque procis et fata parabat
Pallade cum socia penetrali in sede relictus.
Penelope interea, pulcrae non illa Dianae,
Non Veneri absimilis, thalamo veniebat ab aureo
Candida. cui sellam clavis fulgentibus aptam
Ex ebore et laevi argento posuere ministrae
Ante focum, multa quam fecerat arte peritus
Icmalius fulcrumque pedes, quo sistere posset
Addiderat stratum maculosae tegmine pellis.
Heic se composuit regina, atque undique circum 60
Turba puellarum venit, semesaque canae
Frusta simul Cereris, siccataque pocula mensis
Sustulit. inde focis calidam de more favillam
Excussere aliae, rursumque in lumina taedas
Suffecere novas aliae, flammisque dedere.
Quarum saeva iterum tali tunc voce Melantho
Increpuit regem: quid adhuc vagus undique oberras,
Sera etiam sub nocte gravis, lustrasque puellas
Improbus? aut foribus discede, et munere gaude
Jam fatur, aut rapto torre hoc expulsus abibis. 70
Illam torva tuens contra Laërtius heros
Excipit: infelix! in me cur pectore saevo
Nequidquam assurgis, miserumque haud carpere cessas?
An quod et informis, turpique indutus amictu
Aeger inops (vis namque premit) circum ostia repto
Per populum, rebus quod solum restat in arctis.
Ipse etiam felix quondam, laetusque vigebam
Divitiis, ultroque dabam, quocumque profectus,
Quisquis et esset, opis nostrae qui tecta subiret
Indigus. innumeri stabant ad jussa ministri, 80
Multaque vis aderat rerum, queis dives habetur
Vita hominum. nunc me contra pater ille deorum,
Quippe aliter visum, miserum sine honore reliquit.
Quare etiam tu docta cave, decus excidat oris
Ne tibi, quo socias inter formosa renides;
Neve gravis regina malas assurgat in iras,
Aut veniat, necdum spes namque haec cessit, Ulysses.
Quod si ille heu dulci reditu fraudatus obivit,
At viget egregius Phoebi sub numine sancto
Telemachus, quem nulla scelus molita puella 90
Ignarum per tecta latet: jam firmior aevo
Ipse valet. sic fatus erat, quum pulcra loquentem
Audiit, et dictis famulam dein talibus ultro
Penelope incessit: non me, canis improba, tantum
Ausa scelus fugies, in te quod numina vertant.
Inque tuum malesana caput. jam nota voluntas
Nostra tibi fuerat, praesens et saepius ipsa
Audieras, me velle senem de conjuge multa
Poscere, si tristes valeam deponere curas.
Dixit, et Eurynomen subito vocat, atque ita fatur: 100
Huc age fer sedem, et pictam super injice pellem,
Carus ubi residens audire et reddere voces
Hospes amet: coram namque est mihi multa rogandus.
Jusserat: illa autem celerans sedemque nitentem
Extulit, injecitque super mollissima villis
Tegmina, queis alte fultus consedit Ulysses.
Cui sic Penelope: mihi primum edissere verax,
Quisve, vel unde genus, qua sunt tibi in urbe parentes?
Huic Ithacus reddit: non te pulcherrima quisquam
Arguat o mulier, qua late maxima tellus 110
Funditur: aetherias caeli tua contigit arces
Fama ingens veluti regis, qui numina divum
Magna colit populosque regit ditione potenti
Justitiae rectique tenax. fert ubere tellus
Hordea, triticeasque dapes, ramique gravantur
Arborei pomis, tenerosque animantia foetus
Progenerant; fert pontus item sub gurgite pisces
Squamigeros, curisque acuit mortalia corda:
His juvet in rebus vario sermone morari,
Non sedes patrias, non prima ab origine gentem 120
Quaere meam, gravior ne cura in pectore gliscat
Heu nimium memori. fortuna oppressus iniqua
Exsul agor, vitamque traho; sed questubus aeger
Abstineo, et lacrimis aliena in sede receptus.
Quippe etiam sine fine nefas lugere; puellas
Ne qua inter dicat, mea cogere lumina Bacchum
Fletibus ubertim largis tabescere, tuque
Fors eadem credas. haec ille; et regia conjux
Subjicit: heu periit virtusque, et pristina forma
Membrorumque mihi species, quo tempore Graji 130
Dardanias petiere domos, unaque sequutus
Vir meus ipse abiit, proles Laërtia, Ulysses:
Quem reducem si fata ferent, majorque videri
Incipiam, pulcroque iterum formosior ore.
Nunc doleo infelix, adversi numinis ira,
Pressa malis. quotquot nam late prima virorum
Dulichiumque Samenque tenent, viridemque Zacynthum
Atque Ithacam; tot nostra petunt connubia, et urgent
Invitam longo vastantes omnia luxu. 140
Hinc mihi et hospitibus non ullam impendere curam,
Supplicibusque datur, praeconum aut jura tueri
Publica; sed tristi tabescens anxia fletu
Irrita pro caro suspiria conjuge fundo.
At juvenes votis instant, dum pectore verso
Ipsa dolos, monitusque sequens ac jussa deorum
Tenvia in immensam disponere licia telam
Aggredior, juvenesque moror sic fata superbos.
Magnanimi, mea cura, proci, jam functus Ulysses
Quandoquidem fato est, spatii ad connubia tantum
Nostra peto, donec textum properante labore 150
Perficiam (pereant ne fila exorsa,) quod urgens
Laërtae in funus celero, quum tristia fata
Ipsius aeterna velabunt lumina nocte.
Namque pudor me saepe et cura haec saeva fatigat,
Ne qua mihi in populo mulier convicia jactans
Objiciat nudum, fuerant cui multa, jacere.
Sic ego,et incautae pubi res credita; sed quid
Demoror? arguto percurrens pectine telam
Luce operi instabam, mox sera ad lumina texta
Stamina solvebam tres furto laeta per annos. 160
Verum ubi jam quartus venit, labentibus horis,
Annus, et infidae fraudem retulere puellae,
Ingressi juvenes jussere abrumpere coeptum.
Quid facerem? jussum perfeci haud sponte laborem
Victa minis. fors nulla mihi se ostendit amica,
Nec valeo quidquam moliri pectore, taedas
Quo fugiam has misera, et detestatos hymenaeos.
Ipsi etiam poscunt connubia nostra parentes,
Iratusque super gnatus furit, omnia rapto 170
Vasta videns. jam quippe valet Jovis auctus honore
Consilioque domum regere, et curare penates.
Sed mihi fare tuum contra genus, et quibus oris
Vectus ades: non te quercus celebrata poëtis
Protulit, aut gelidis in montibus aspera cautes?
Talibus instabat, quum sic exorsus Ulysses:
O magni Laërtiadae pulcherrima conjux
Necdum oblita meam cessas inquirere gentem?
Dicam equidem, quamvis pervellet pectora luctus
Acrior haec fanti. neque enim sibi temperet ullus,
Tempore qui tanto patria procul actus ab urbe 180
Erret inops, quanto jactatus tempore gentes
Per varias feror ipse, immensa pericula passus.
Nec tamen abnuero parere, nec ulla doloris
Tanti damna fuant, quin protinus omnia pandam.
Stat medio tellus ponto cognomine Creta
Insula dives agri, populisque opibusque superbas
Nonaginta urbes gremio complectitur una.
Omnibus haud eadem lingua est: sunt intus Achivi,
Sunt et magnanimi Cretes, mixtique Cydones,
Et triplici Dores populo, fortesque Pelasgi. 190
Cnossus ibi magna se tollit ad aethera mole
Urbs omni ditione novem regnata per annos
Minoi, ante alios quem Juppiter aequus amavit,
Quoque meus genitor claro genitore superbit
Heros Deucalion. hic me suscepit, et acrem
Idomenea ducem, qui Pergama ad alta sequutus
Atridas classe est; Aethon ego dicor, et armis
Et natu inferior; me fortior ille, priorque est.
Heic Ithacum vidi tum primum, atque hospite digna
Dona dedi: vis namque illum violenta coëgit 200
Ventorum insurgens ad Cnossia litora cursum
Tendere, quum Trojam peteret, diversa per aequor
Ad loca correptus Maleae spumantibus undis.
Constitit Amniso in viridi, Lucinae ubi sacrum
Antrum horret, dubia statione elapsus ab atro
Vix pelago. e portu subito progressus in urbem
Idomeneum petiit, cui sese foedere sacro
Hospitii junctum magnoque ferebat amore.
At fratrem decimo jam tunc aurora vel ortu
Viderat undecimo sulcantem caerula ad altam 210
Ilion. ipse autem tecta intra regia ducens
Suscepique virum, fovique amplexus honore
Ingenti; sociisque super cerealia jussi
Dona dari a populo, ferrique liquentia vina,
Mactandosque boves sollemni munere duci.
Illic bissenos epulati in littore nautae
Consedere dies; praeceps nam turbine vasto
Irruerat ponto boreas, camposque per omnes
Pastoresque domosque altas, lucosque sonantes
Straverat infesti violenta numinis ira. 220
Tertia sed decimam supra quum fulsit Eoo
Orta dies, ventus posuit, solvitque juventus.
Dixerat, ac multa fingit dum callidus arte
Vera tegens, regina gravi perculsa dolore
Tabebat, lacrimisque sinum liquefacta rigabat.
Ac veluti primo summis quum montibus aestu
Liquitur, atque Euri tepido nix icta vapore,
Quam zephiri effudere, fluit: rura omnia manant
Undique, et implentur rivis ferventibus amnes.
Sic pectus, sic illa genas perfusa nitentes 230
Solvitur in lacrimas; lugetque ante ora mariti
Nequidquam adstantis. luctum miseratur inanem
Ille dolens contra tacitus, nec fronte moventur
Dura tamen, cornu ceu stent aut lumina ferro:
Dissimulat, pressoque obnixus temperat imbre.
Ipsa autem ut primum fletu satiata quievit,
Rursus ait sic orsa: equidem vera omnia duco;
Sed melius cognosse juvat, num sedibus olim
In patriis Ithacum socia comitante caterva
Videris exceptum, ceu jactas. quare age fare, 240
Ne dubitem; quonam per membra indutus amictu,
Qualis erat dux ipse, sui et vis fida sodales?
Ille refert: heu dura petis; post tempore tanto
Vix potero meminisse viri; nam volvitur annus
Mensibus exactis vicesimus, appulit illuc
Quum primum veniens, rursumque iter egit in altum.
Sed tamen, ut memini, dicam. fulgentibus olli
Purpurea ex humeris late chlamys apta fluebat
Pulcra, duplex; geminis inerat cui fibula bullis
Aurea, daedaleo supra variata labore. 250
Prima pedum ornabat patulo canis ore trementem
Hinnuleum raptans. omnes stupor altus habebat
Cernentes: auro e rigido squallebat uterque,
Et tamen hic jugulum rapidus super angit, et haeret
Dente vorans; pedibus nitens ille ardet abire,
Subsultatque pavens, et pulsibus ilia tendit.
At tunica indutos artus miranda tegebat
Instar membranaeve croci tenuisve papyri:
Sic adeo mollis, claroque simillima soli
Luce renidebat pura, lateque coruscans 260
Ad sua femineos vertebat fulgura vultus.
Num tamen hos tulerit cultus, num vestibus hisce
In patriis etiam tectis assueverit uti,
Aut aliquis socium secum per caerula vectus
Navibus in curvis, aut et donaverit hospes,
Haud equidem novi. multas namque ille per urbes
Clarus iit, paucique olli se laudibus aequent.
Ipse autem aeratumque ensem, laenamque nitentem,
Formosamque dedi tunicam pro munere ferre
Litus ad extremum cedentem rite sequutus. 270
Ibat et aequaevus praeco comes additus usque
Pone ducem servans; fuerit jam qualis, habeto:
Curvi humeri exstabant; fusco curis atra colore
In facie horrebat, densique in vertice crines;
Eurybates nomen: sociis ex omnibus unum
Praecipuo hunc heros carum servabat honore
Consiliisque habilem fidis animoque valentem.
Vix ea; quum miserae strinxit praecordia luctus
Rite recordanti, nimium sibi cognita, signa;
Atque ubi vix tandem voci via facta dolore est, 280
Uda genas lacrimis iterum sic voce profatur.
Nunc ego te, licet ante tuas miserata dolerem
Saepe vices, toto meritum complectar amore,
Officioque colam. thalami in penetralibus olim
Illa ego, quae memoras, velamina nota plicavi,
Et manibus fuit ille meis superadditus auro
Circulus e fulvo rutilans, decus inter Achivos
Esset ut ornato. sed non miseranda revisam,
Amplectarque virum reducem: laevo ille profectus
Omine, et infestis petiit dis Pergama, credo, 290
Pergama, et infandae semper mihi moenia Trojae.
Cui referens Ithacus: parce o pulcherrima, dixit;
Neve adeo niveosque sinus patiare, nec ipsum
Sic animum assiduis tristem tabescere curis
Usque virum lacrimans. te certe caussa doloris
Justa premit, fletuque tuo haud irascier ausim;
Quippe etiam si jure gemit sibi funere raptum
Nupta virum quemcumque, tori cui foedere mixta
Progenuit dulces, communia pignora, gnatos;
Quanto Ithacum fas flere magis, caelestibus esse 300
Quem similem perhibent? paullum sed desine, et ipsa
Parce tibi, nostrisque adhibe sermonibus aures.
Nunc etenim haud mendax, de vivo quidquid Ulysse
Thesprotum in populo audivi reditumque parante,
Expediam dictis. ingens argentumque aurumque
Ille refert donis auctus, sed perdidit omnes
Cum navi socios procul hinc in gurgite vasto
Trinacria excedens. namque illi rector olympi
Saevierat cum Sole gravis, cui forte juvencos
Sacrilegi leto dederant in litore nautae. 310
Ergo omnes periere undanti in marmore: at ipsum
Applicuit terris haerentem ad fracta carinae
Robora fluctus agens, ubi pingues ubere glebas
Securi Phaeaces habent, gens proxima divis.
Exceptum hi magno fovere ut numen amore,
Multaque donarunt, patriasque reducere ad oras
Continuo voluere. et jam nota arva teneret
Redditus huc, animo satius ni forte subisset
Hinc terras lustrare alias atque undique gazam
Congerere. usque adeo vincit mortalia corda 320
Arte vafer, frustraque olli contendere certet
Consilio quisquam. Thesprotum haec ipse loquutus
Me rex edocuit Phidon, Mavortius heros.
Quin et juratus libansque in honore deorum
Addidit, instructamque ratem, sociosque paratos
Esse viro, reducem patrio qui litore sistant.
At prior ipse abii, properantem nactus ad alta
Moenia Dulichii, Cereri loca sacra, carinam.
Munera praeterea, quaecumque aggessit Ulysses,
Omnia monstravit: sat multa nepotibus essent 330
Post decimum, reor, illa genus; vis tanta jacebat
Ipsius in magni penetralibus abdita regis!
Illum Dodonae in lucos abiisse ferebat
Ab Jovis aëria scitatum oracula quercu
Incertum, patrias quo pacto attingeret oras
Clamne, palamne, absens nimium jam tempore longo.
Omnia tuta vides: vivit, salvusque redibit,
Jamque dies properata brevi complexibus illum
Reddet amicorum. neu dicta haec irrita credas,
Per tibi ego magnumque Jovem, Vestamque potentem,
Perque Ithaci juro mensas, quas hospes adivi, 340
Dicta oculis perfecta tuis haec omnia cernes,
Advenietque heros ipso hoc Laërtius anno,
Hujus in occasu mensis, primique sub ortum.
Ad quem Penelope: haec utinam rata dicta manerent,
Et vellem et cuperem: jam jam si nuncia verax
Certa mones, virtus quid grato in pectore possit,
Experiere auctus donis, populumque per omnem
Divitiis magnaque vigens celebrabere fama.
Cuncta tamen reor esse meis contraria votis, 350
Hactenus ut fuerunt: veniet nec salvus Ulysses,
Ncc tu iter expedies; ducibus quippe orba relicta
Tecta carent; velut ille fuit (nunc o foret usquam!)
Gnarus et excipere, et pariter dimittere amicos.
Sed vos, o famulae, puro hunc in fonte lavate,
Instratoque super mollissima ponite lecto
Tegminaque et laenas, tepidos queis mulceat artus
Usque sub Aurorae roseum Titanidis ortum.
Prima autem sub luce oleo perfundite lotum,
Ut comes assideat laetae inter pocula mensae 360
Telemacho. quod si juvenum quis laedere posthac
Audeat hunc, mala damna feret; nec flectere mentem
Speret posse meam, licet acri exaestuet ira.
Anne ego femineum vulgi genus una videbor
Vincere consilio, patiar si veste carentem
Sedibus in nostris talem te accumbere? vitae
Terminus haud longae miseris mortalibus instat;
Quisquis et implacido crudelia pectore facta
Saevus amat, vivensque odiis communibus ardet,
Infestisque agitur diris post funeris ignem. 370
At bona quisquis amat bonus ipse, hunc praepete penna
Didita per gentes late ingens gloria tollit,
Multorumque ferunt laudes ad sidera dignum.
Dixerat; atque heros: jamdudum, ait, optima nympha,
Invisaeque mihi sunt denso vellere laenae
Tegminaque, infelix postquam maria alta sequutus
Classe cita Cretae nivibus juga consita liqui.
Nunc quoque, ut ante cubans, somni sine munere noctes
Spretus agam; foedi jam saepe in limine tecti
Compostus vidi croceam consurgere lucem. 380
Nec mihi nunc placitum menti est perfundere molli
Rore pedes, nec nostra, reor, vestigia tanget
Ulla tibi famulans harum per tecta puella;
Ni qua domo sit anus longaeva, et conscia recti,
Totque malis jactata, quot ipse exhausta peregi:
Nil veritus tantum hanc patiar contingere tandem
Crura mihi. sic fatus erat, mirataque fantem
Penelope: haud umquam nostra haec ad limina venit
Hospes, ait, tales qui docto in pectore sensus
Gesserit, ac sapiens pariter servaverit aequum. 390
Omnia recta mones: est heic tamen, est mihi nutrix
Ante alias et fida, et multo grandior aevo,
Illum etiam regem quae quondam excepit in ulnas
Ipsa suas, tenerumque aluit, quum lucis in oras
Edidit heu laevo nascentem numine mater:
Haec aderit quamquam aegra manus tardante senecta.
Surge agesis, regique tuo ne cara morare
Abluere aequaevum nutrix; fors talis Ulysses
Illotosque pedes illotaque brachia gestat
Squallidus heu longoque situ duroque labore; 400
Ocior angustis homines nam foeda senectus
Occupat in rebus. quae postquam edixerat, illa
Sustulit in vultum palmas, lacrimisque volutis:
Heu miseranda, inquit, sine te sum, gnate, relicta;
Te superum pater ille odiis crudelibus urget
Immeritum, tantasque pio tibi suscitat iras
Nequidquam contra fas omne infestior uni.
Nam quis lecta boum tot mactans corpora stravit,
Incenditque Jovi fumantia viscera ad aras,
Quot tu olim, seniumque tibi non triste precari 410
Suetus, et eximio florentia tempora nato;
Frustra: nulla viam facilem tibi vota dedere.
Et nunc illudunt aliena in sede moranti
Sic misero famulae, dirum genus; ut tibi coram
Insultant, venerande senex; quarum aspera probra
Permetuens nullam, me praeter, adesse lavanti
Nempe sinis. sed non ego contra invita jubentis
Imperio dominae et praelato munere fungar,
Ablueroque pedes merito, jam parce vereri,
Penelopen propter teque ipsum exercita luctu 420
Corda gravi. nullum, quamvis haec limina multi
Attigerint errando homines, ego corpore Ulyssi
Tam similem vidi, quam te vocemque coloremque
Atque pedes olli similem. tum maximus heros:
Sic alii, nec vana fides, qui lumine cumque
Aspexere ambos, multum nos corpore toto
Adsimiles perhibent, velut ipsa haud inscia reris.
Nec plura his; rutilum subito longaeva lebetem
Extulit, ac gelidos hausto de fonte liquores
Rore simul calido miscens infudit aheno. 430
Ast heros, propior ceu forte assederat igni,
Continuo aversum sese deflexit in umbram,
Scilicet id metuens, ne clara in luce revisens
Vulneris antiqui nosset vestigia nutrix,
Ambagesque dolique retecta fraude paterent.
Nec minus interea, regem dum proxima circum
Illa suum non segnis obit, turgentia signa
Vulneris agnovit, quod canis dentibus olli
Fulmineus jam fecit aper, quum frondea celsi
Culmina Parnassi peteret visurus et acrem 440
Autolycum, Autolyci et gnatos, quo cara parente
Orta sua est quondam genitrix. praestantior illo
Non erat aut jurare, aut furto intexere fraudem
Mercurii dono gaudens, cui pinguia semper
Exta dabat mactans teneros ab ovilibus agnos,
Haedorumque greges: aderat deus usque vocanti.
Ergo Ithacae hic quondam veniens ad divitis urbem
Invenit tum forte suae de sanguine natae
Aetherias puerum submissum lucis in oras,
Quem parvum Euryclaea ferens post munera mensae 450
Ipsius imposuit genibus; dein talia fata est.
Nomine quo dici gaudes, age fare, nepotem
Autolyce; ille etenim ante alios tibi carior aura
Vescitur? huic heros: vos, o mea sola voluptas,
Filia, et alme gener, puero superaddite nomen,
Quod fabor: multis ego veni huc caussa doloris
Invisus pariterque viris pariterque puellis
Per terras late; quare olli semper Ulyssi
Ex re nomen erit. post ipsum in regia tecta,
Maternas quum viset opes ad nostra profectus 460
Moenia Parnassi jam vernans flore juventae,
Excipiam donis pariter, laetumque remittam.
Munera quae sperans, patria tellure relicta,
Contulerat sese juvenis Laërtius illuc
Invisurus avum. venientem amplexibus omnes
Excepere, hilari testantes gaudia vultu,
Autolycus gnatique simul; tum laeta nepotem
Amphithea amplectens capiti dedit oscula caro,
Ambobusque oculis, colloque affusa pependit.
Instruere hinc epulas senior, mensamque parare 470
Imperat; ac juvenes non lenti ad jussa parentis
Quinquennem ducunt praestanti corpore taurum.
Tergora deripiunt costis, dissectaque membra
Rite in frustra trahunt, verubusque trementia figunt,
Advolvuntque igni subjecto, ac munera mensis
Tosta ferunt: dapibus sic tota luce cadentem
Ad solem indulgent, aequata sorte potiti.
Inde ubi sol cessit, tenebrasque induxit olympo
Per thalamos placida composti pace cubarunt.
At simul aurato suffudit lumine terras 480
Suave rubens Aurora, toris excita juventus
Venatum parat ire, canesque hortatur ovantes
Ingrediens, ultroque Ithacus comes additur una.
Jamque alti superant rapido frondentia gressu
Culmina Parnassi, penetrantque furentia ventis
In loca. vix autem radiis fulgentibus arva
Contigit, oceani linquens sol aureus undas,
Quum vallem subiere duces. it odora canum vis
Ante pedes patulis latebrosa cubilia lustrans
Naribus; Autolyci soboles quos pone sequuta 490
Incedit, propiorque Ithacus praeit agmen, et altum
Ante alios quassat ferrata cuspide telum.
Heic aper abdiderat sese ingens frondibus atris
In nemore horrenti, quo nec vis humida venti,
Nec rutili poterant penetrare ardentia phoebi
Spicula, non imber sublapsus: ita undique tectum
Arboribus stabat densis, cumuloque nigrantem
Subter humum late foliorum oppresserat agger.
Ille autem strepituque canum strepituque virorum
Excitus, ut propius turbantes sensit, ab atra 500
Prosiluit silva; rectisque in vertice setis
Horridus, atque oculis volvens ardentibus ignem
Constitit adversus. juvenis, Laërtia proles,
Primus ibi valido torquens hastile lacerto
Emicat, horrentemque ardet transfigere ferro
Impatiens animi. dumque it, pernicior illum
Praeveniens aper ecce genu super occupat ictu
Fulmineo, obliquusque ruens late haurit apertum
Dente femur, non et morsu tamen ossa refringit.
At rabidum juvenis dextro nil territus armo 510
Perculit insurgens: pertransiit aerea cuspis
Per medium, ceciditque nigra resupinus arena:
Volvitur, atque artus cum sanguine vita relinquit.
Advolat Autolyci proles; pars tollere praedam,
Pars Ithaci vulnus properant constringere vittis
Molliter; utque cruor cantu manare potenti
Desiit, ad patrios una rediere penates.
Heic aegrum auxilio, sollerti atque arte juvare
Insistit Autolycus juvenem; rursusque valentem,
Muneribusque auctum largis dimisit ad oras 520
Dulichias. magna reducem accepere parentes
Laetitia, natique ardent dum noscere casus,
Vulneris et caussam quaerunt; ille omnia contra
Edocet, ac narrat, venantem ut frondea celsi
Per juga Parnassi, sociis comitantibus ipsum
Autolyci gnatis, aper acri perculit ore.
Haec eadem tum signa memor post tempore longo
Agnovit tactu nutrix, stupefactaque monstro
Liquit opus, manibusque pedem demisit: at imo
Pes stetit in labro, tynnitumque aera dedere. 530
Vertitur, excussoque liquor defluxit aheno
Fusus humi; magno simul aegrae pectora luctu,
Laetitiaque simul trepidant, oculique volutis
Implentur lacrimis, voxque ipsa in faucibus haeret.
Ut tandem in sese rediit, vitamque recepit,
Ipsa manu leviter mentum permulsit Ulyssei
Sic memorans: tune ille Ithacus, carum genus? haud te,
Nate, prius novi, tetigi quam corporis artus
Fonte rigans. dixit, subitoque aversa retorsit
Lumina, Penelopi cupiens ostendere salvum, 540
Praesentemque virum. sed non huic cernere contra
Fas erat: haud quidquam sensit; Tritonia mentem
Verterat, atque alio sensus abduxerat omnes.
Ille autem dextra compressit guttur hiantis,
Ac laeva ad sese traxit sic ore loquutus:
Perdere quid tantum properas, quem cara fovebas
Ipsa olim teneris immulgens ubera labris;
Quemque eadem, postquam bisdenos multa per annos
Dura tulit, patria vix tandem cernis in urbe?
Et quoniam tibi res nota est, ac numina mentem 550
Hanc dederunt, sileas oro, neu resciat alter
Ista, veto. superi nam si mihi sternere diram
Adnuerint pubem, nutrice iratus ab ipsa
Supplicia exposcam, nec fallo; ubi triste piabo
Caede nefas, famulasque alias sub Tartara mittam.
Haec ubi fatus erat minitans: quidnam excidit ore
Gnate, tibi, nutrix subdit? scis pectore in isto
Qualis inest vis dura, animum quam robore forti
Septa feror; ceu muta silex ferrumque tenebo
Omnia. quin aliud dicam, tu mente repone 560
Dicta memor: si forte procos demiseris orco
Auspicio facili divum, tete ipsa docebo,
Dedecorant quaecumque malae tua tecta puellae
Flagitiis, versaeque domus scelus omne recludam.
Contra heros: cur tu doceas me talia, nutrix?
Non opus his; vano mitte hanc de pectore curam:
Omnia dispiciam mecum ipse, atque omnia noscam,
Tu modo dissimula: curae sint cetera divis.
Tantum effatus; et in verbo vestigia tectis
Torsit anus de fonte novos haustura liquores, 570
Nam prior effusus defluxerat. ergo ubi rore
Laverat, et nitidos oleo perduxerat artus,
Ille iterum solio propius consedit ad ignem
Membra fovens, seseque obtento involvit amictu,
Ne pateat qua parte oculis signata cicatrix.
Huic tum Penelope: breviter te pauca requiram,
Ni pigeat, nunc rursus, ait; nam dulcia somni
Tempus erit tunc dona sequi, quum ceperit aegrum
Sponte quies affusa; at me sine more furentem
Infando voluere dii tabescere luctu. 580
Quippe dies flendo duco, defessa labore
Ipsa simul, famulasque urgens data рensa trahentes
Sedibus in maestis. at nox ubi nigra tenebris
Irruit, accepitque sopor penetralibus omnes,
Sola toro jaceo, tristique in nocte recursant,
Pervelluntque acri morsu praecordia curae
Flentis, et heu frustra crudelia fata querentis.
Ceu fata Pandareo primi per tempora veris
Quum viridis densa queritur Philomela sub umbra;
Illa sedet, ramoque iterat miserabile carmen, 590
Tristibus et resonas implet concentibus auras
Maesta gemens natum, furiis quem percita ferro
Perdidit eripiens patri solatia Zetho:
Non aliter queror ipsa gravi perculsa dolore
Huc animum atque illuc versans, utrum anxia caro
Cum gnato vivamque parens, bonaque omnia servem,
Captivasque regam famulas, magnosque penates
Permetuens vulgi famam thalamumque jugalem;
An sociata sequar, tot lectos inter Achivos,
Qui meliorque viget factis, majoraque spondet 600
Praemia? natus adhuc fuerat dum debilis aevo,
Non me has linquentem sedes est nubere passus;
Grandior at factus plenoque in flore juventae
Ultro etiam invitam suadet properare hymenaeos
Externasque sequi taedas, mihi propter Achivūm
Flagitia infensus vastataque tecta rapinis.
Jamque age, et ista, meam quae mentem insomnia turbant
Accipe. ludebat vacuis mihi plurimus anser
Porticibus, totoque aderant bis agmine deni
Assueti rostris puro cerealia fonte 610
Munera rimari, mea sola et magna voluptas.
Adveniens autem pedibus Jovis ales aduncis
Vertice ab aërio, fractis cervicibus, omnes
Perdidit; exanimes fusi per tecta jacebant
Undique, at ille altum sublimis in aethera fugit.
Ipsa dolens et flere et vocem attollere coepi
Per noctem insomnis: circum venere frequentes
Questubus excitae late undique Achaeides almae.
Ecce autem rediens stetit idem in culmine tecti
Ales, et haec hominum vero superaddidit ore, 620
Solatus miseram. fide o clarissima proles
Icarii, vanae non falsa insomnia noctis,
Fata vides sed certa: haec omnis strata volucrum
Turba, proci; qui visus ego tibi nuper adesse
Praepetibus pennis Jovis ales, vir tuus adsum
Redditus ipse procis letum crudele daturus.
Haec ille, inceptusque sopor me sponte reliquit.
In cubitum subnixa, atque auribus aëra captans
Laetantes passim sensi prope gurgitis alveum
Frangere triticeam messem, velut ante, volucres. 630
Talia narranti: non haec, ait ille, per artem
Fas alio regina inflectere somnia: visus
Ipse tibi Laërtiades jam fata reclusit:
Instat certa procis clades, nec funera quisquam
Effugiet numero ex omni. sic dixit; et ipsum
Penelope aggreditur rursus, metuensque profatur.
Haud facile est nigrae volitantia somnia noctis
Noscere, nec semper portendunt omina certa.
Sunt etenim geminae somni portae; altera fertur
Cornea, perfecto collucens altera contra 640
Ex ebore: hac veniunt quaecumque effusa, feruntur
Irrita, et incertis ludunt fallacia formis.
At volitant quae missa foras per cornea septa,
Vera monent homines, si quando in nocte videntur.
Sed non hinc miserae dederunt mihi somnia manes,
Credo equidem: nimium foret haec sors laeta parenti
Scilicet et gnato. cedent secus omnia, tuque
Sensibus haec imis, quae dicam verba, reconde.
Adveniet lux illa cito, quae saeva revellet
Invitam ex Ithaci tectis; certamen Achivis 650
Quippe paro: statuam fulgenti ex aere secures,
In domibus quas ille meus vir ponere quondam
Bissenas numero, velut orbes ordine longo
Orbibus adversos; resonum dein eminus arcum
Intorquens ictu numquam fallente solebat
Per medias volucrem transmittere saepe sagittam.
Hoc statuam certamen ego: qui tendere ferrum
Ante alios poterit melius, teloque secures
Trajiciet misso talem sortitus honorem,
Illum certa sequar veteris penetralia linquens 660
Conjugis heu quondam mihi cara, opibusque superba,
Quaeque etiam memori per somnum noctis imago
Saepe feret. cui tunc volventi talia Ulysses:
Jam jam, inquit, regina, jube contendere; nulla
Sit mora. namque heros aderit Laërtius ante,
Quam poterit quisquam nervosque aptare sonantes
Multa movens frustra, metamque adtingere ferro.
Penelope contra gaudens: o! ducere noctem
Si juvet his mecum dictis, non ulla quietis
Cura foret, fessosve sopor mihi solveret artus. 670
Haud tamen insomnes miseris mortalibus horas
Degere fas; late terram namque ire per omnem
Alternas voluere vices et tempora divi.
Jamque altum penetrale petam, stratoque locabo
Membra toro, gemitus audit qui semper acerbos,
Humescitque mihi lacrimis, ex quo acer Ulysses
Pergama, et infandae petiit mala moenia Trojae.
Heic ego: tu vero tectorum in parte cubato,
Qua placeat; strata vel fors tellure, vel alte
Fessa super structo componens membra cubili. 680
Haec ubi dicta dedit, sociis comitata puellis
Alta petit scandens thalami penetralia, et intro
Ut stetit, optati nequidquam perdita flevit
Fata viri, donec Pallas miserata gementem
Uda tegens dulci perfudit lumina somno.
HOMERI ODYSSEAE / LIBER VICESIMUS
Vestibulo in primo tecti fortissimus heros
Accubuit: subter magni bovis horrida stravit
Tergora, et injecit florenti vellere multas
Caesarum pelles ovium super; ipsaque laenam
Praeterea Eurynome posuit per membra cubanti.
Heic vigilans et triste procis in corde volutans
Exitium stetit ille. alia de parte puellae
Interea tectis ibant, juvenumque petebant
Gaudia, nocturnis assuetae fraudibus omnes
Laeta sequi alterno veneris solatia risu. 10
Exarsere ignes animo, tacitusque repente
Multa putat secum, praestetne insurgere contra,
An sinere extremum votoque ausoque potitas
Misceri per tecta procis? fremit ira sub imo
Pectore, et insanis acuit praecordia curis.
Ac veluti, catuli cui parvi ex ubere pendent,
Si qua ignota viri facies sese offerat ultro,
Saevit acerba tuens rabidisque latratibus instat
Mater, et adverso jam se fert cominus hosti
Dentibus infrendens contra et concurrere tentans. 20
Sic olli infremuitque animus tam dira tuenti
Flagitia, impellensque ambabus pectora palmis
Haec secum: tacitus quin tu contra omnia persta,
O anime; his etiam quondam graviora tulisti,
Quum tibi magnanimos Cyclops immanis in antro
Corripuit socios, saxoque illisa voravit
Membra ferox. tantum quisti perferre dolorem
Impavidus, donec te limine mortis ab ipso
Eripuit, virtusque viam molita per artem est.
His dictis animum increpitat, nec cedere victus 30
Ille negat. curis ipse autem ingentibus actus
Aestuat, ac stratis hac illac volvitur heros
Sollicitus. flammis ceu quando viscera torret
Pinguiaque et multo turgentia sanguine pubes,
In partesque omnes versat, celeratque laborem
Ocius impleri cupiens: sic vertitur heros,
Et volucrem nunc huc mentem nunc dividit illuc
Secum agitans, quanam saevis congressus Achivis
Arte queat multos unus demittere leto?
Talia volventi delapsa ex aethere Pallas 40
Venit femineos habitus induta, supraque
Adstitit, ac tali compellans voce loquuta est.
O duris homines vincis qui casibus omnes,
Cur vigilas? jam parta domus tibi, partaque conjux,
Gnatus et ipse tibi partus, quem vellet habere
Quisque sibi. sic fata dea est; atque ille vicissim
Pаucа refert: haec, diva, quidem non vana profaris;
Cura sed illa gravis residens praecordia torquet,
Solus ego juvenes tot contra insurgere fortes
Quī valeam? semper conferti haec limina servant. 50
Id quoque praeterea reputo, si perdere turbam
Auxilioque Jovis detur mihi, diva, tuoque,
Quo fugiam? casus omnes juvat ante videre
Scilicet, atque animo varias expendere sortes.
Dixerat; huic autem virgo sic caesia reddit:
Improbe, nonne alii fidunt mortalibus armis,
Ac sociis, quibus est haud par sollertia menti?
Me diva duce tu, per tanta pericula vectum
Per varias pelagi insidias quae numine nostro
Incolumem duxi, metues? haec accipe porro 60
Dicta prius, penitusque alta sub mente reconde.
Quinquaginta etiam si densis obvia telis
Agmina consistant contra, mortemque minentur,
Nil mecum tibi triste foret; quin omnia vastans
Lanigerosque greges armentaque victor haberes.
Nunc somni cape dona: est durum in nocte tueri
Pervigilem tota; mox aspera fata subibis.
Haec ait, et fesso placidam per membra quietem
Irrigat, inque altum sese dea tollit Olympum
Nubiferos superans per opaca silentia tractus. 70
Ast ubi dissolvit curas huic fusa per artus
Blanda quies; contra depulso excita sopore
Penelope in thalamo maerens assedit, et ambas
Sparsa genas fletu sic est affata Dianam.
Diva, Jovis proles, magnum Latonia numen,
O utinam perdas transfixo pectore telis
Hanc animam nunc ipsa tuis; vel turbine nimbus
Praecipiti involvat, nigrumque per aëra vectam
Oceani refluo jaciens me in gurgite mergat;
Ceu quando immeritas saevae abripuere procellae 80
Pandaridas. ollis divum vis dura parentes
Abstulerat, solaque orbas in sede relictas
Lacte Venus miserata et melle et nectare bacchi
Pascebat. Juno formae praestantis honorem,
Consiliique decus teneris afflarat: at alti
Corporis ingentes Latonia fecerat artus,
Addideratque suas operum Tritonia laudes.
Vix autem Cytherea poli sublimis ad arces
Cesserat optatos nymphis latura hymenaeos
Abs Jove fulmineo; (genitor quippe omnia novit 90
Fortunasque hominum laetas, et tristia facta;)
Quum subito harpyiae miseras rapuere puellas
Horrificae, Eumenidumque jugo pressere superbo.
Sic o! me superi tollant; vel compta capillos
Transadigat cupidam Dyctinna, ut per loca nigro
Senta metu visura abeam sub Tartara Ulyssem,
Nec me deterior conjux laetetur adepta.
Triste quidem, fateor; tamen est utcumque ferendum
Nempe malum, cui luce urit praecordia luctus,
Dein placidus sub nocte venit sopor, ille malorum, 100
Laetitiaeque ferens jucunda oblivia menti;
At me etiam terrent ipsi per somnia manes.
Namque mihi talis per noctem accumbere visus
In thalamo nuper, qualis, quum Pergama primum
Classe cita peteret, fuerat meus ille vir ipse
Infelix: laetum tentabant dulcia pectus
Gaudia; rem veram, non somnia vana putabam.
Vix ea Penelope; roseoque inceperat ortu
Aurea procedens Tithoni effulgere conjux;
Nec latuere Ithacum gemitus et verba loquentis: 110
Haesit, et occultae ceu jam bene conscia fraudis
Ipsa foret, trepido visa est succedere coram,
Atque adstare caput supra, vocemque ciere.
Prosilit, ac laenam villosaque tegmina surgens
In solio ponit, celsisque e sedibus effert
Exuvias tauri; tum supplex voce precatur
Caelicolum regem tollens ad sidera palmas.
Juppiter o genitor, vestro si numine vectum
Per terramque fretumque hanc me voluistis adire
Jam patriam, postquam tam longa exercuit ira; 120
Nunc o! nunc aliquis vigil in penetralibus omen,
Det precor, atque ipso veniat mihi ab aethere signum.
Talibus orabat dictis; et rector olympi
Audiit orantem, tonuitque in nocte corusca
Desuper e nebulis, signum pater aethere ab alto
Ostentans: visu subito laetatur Ulysses.
Nec minus et vocem mulier captiva repente
Sustulit inclamans penetrali in sede, ubi stabant
Marmoreae moles tundendis frugibus aptae,
Quas famulae urgebant bissenae, frangere semper 130
Et cererem jussae, baccas et pinguis olivi.
Jamque aliae pensis defunctae corpora somno
Fessa dabant; sociis tantum haec ex omnibus una
Aegra magis, necdum cessans, revolubile saxum
Continuit, laetumque omen sic edidit ore.
O regis aeterno qui res hominumque deumque
Imperio, insonuit cur tanto murmure caelum
Stelliferum sine nube? aliquem felicia certe
Signa petunt: jam jam, quod posco munus et ipsa,
Da pater. extremum heic epulis operata juventus 140
Assideat, longo exercens quae membra labore
Perdidit, ac vires mihi fracto in corpore solvit
Dona laboranti Cereris: lux ultima visat
Ista procos laetis celebrantes munera mensis.
Tantum effata: heros tali simul omine gaudet,
Terrificoque Jovis sonitu simul; ac ferus ultro
Sontibus exitium jam certo in corde minatur.
Interea complet famulantum turba penates,
Sopitumque focis ferventibus excitat ignem.
Surgit et ipse toro fulgentem indutus amictum 150
Telemachus, laterique ardentem accommodat ensem,
Et formosa pedum circumdat vincula plantis:
Tum capiens ferro praefixum robur acuto
Limen adit, foribusque adstans ita fatur ab altis.
Dic age, cara mihi nutrix, quem dignus honorem
Nactus habet; thalamone hospes, dapibusque potitus,
An jacuit neglectus humi? non inscia recti
Saepe alios genitrix meritis et laude minores
Nostra viros large coluit; cur immemor unum
Scilicet hunc solito meritum sine honore reliquit? 160
Dixerat, atque olli prudens ita pauca vicissim
Euryclaea refert: ne vero, o gnate, parentem
Incusa: quantum libuit, se munere bacchi
Proluit heic longum residens nocturnus ad ignem;
Exstinctaque siti nihil ultra saepe rogatus
Poscere se dixit. jamque ut nox prona quietis
Dona tulit, jussitque toros, intextaque poni
Strata parens, queis ipse altus recubaret; at ille
Heu nimium maerens molli requiescere lecto
Abnuit; et cruda nudati in pelle juvenci, 170
Caesarumque ovium male tectus vellere ad ipsum
Vestibulum accubuit; nos laenam injecimus ultro.
Haec ubi; Telemachus crispans hastile coruscum
Limine procedit; gemini quem pone sequuti
Nota canes fido servant vestigia gressu.
Ille abit in coetu fortes visurus Achivos;
At Pisenoridae creta Opis sanguine claro
Continuo hortatur famulas. mora tarda facessat,
O sociae; sordes tectorum everrite, et undam
Spargite, purpureasque toris insternite vestes, 180
Atque aulaea. undis properet pars tergere mensas,
Craterasque simul caelataque pocula lustret:
Pars adeat fontem celerans, atque ocius adsit.
Haud aberunt longum; quin primo ad limina stabunt
Mane proci, festae celebrent ut gaudia lucis,
Sacra redit laetis quae civibus orbe рerаcto.
Dixerat, et jussae properant mandata puellae:
Bis denae fontem petiere, aliaeque frequentes
Rite suos obeunt passim per tecta labores.
Haec inter venere proci, subitoque per artem 190
Institerunt valida diffindere ligna bipenni.
Nec minus et reduces aderant de fonte ministrae,
Atque una Eumaeus magnorum horrentia ducens
Corpora terna suum. quos intra septa relinquens
His Ithacum senior dictis compellat amicis:
Mollius aspiciunt tene o, mala pestis, Achivi,
Turpibus an probris velut ante incessere pergunt?
Talia quaerenti suspirans reddidit heros:
Supplicia o! divis utinam pro talibus ausis
Expendant sontes, aliena in sede nefandum 200
Dedecus aggressi; jam jam est pudor omnis abactus.
Alterni haec memorant dum voce, Melanthius ollis
Adstitit ille malus custos ex agmine toto
Munus agens pubi lectas de more capellas;
Pastoresque ibant gemini simul. ipse ubi circum
Atria curva gregem vinclis religavit olentem,
His ultro regem dictis incusat acerbis:
Pergis adhuc gravis esse, avidus nec poscere cessas
Quemque virum, necdum tete his penetralibus effers?
Haud prius absistes, credo, quam saucius hasce 210
Experiere manus; tanta est injuria, demens,
Qua furis heic, alii ceu nusquam epulentur Achivi.
Dixerat: ille nihil contra, sed turbidus ira
Quassat utrinque caput, graviterque in corde minatur.
Tertius ecce alia se parte Philetius infert,
Caprigenumque pecus, sterilemque a litore vaccam
Ducit: (eum soliti pelago transmittere, quotquot
Huc veniunt, curva nautae advexere carina).
Isque ubi porticibus longis armenta revinxit,
Sic prior Eumaeo: dic o, quis sedibus hospes 220
Hic novus in nostris? qua se de gente profectus,
Qua patria, et clara qua sese ab origine jactat?
Infelix! praefert regalem corpore formam;
At superi duro curarum turbine mergunt
Magnanimos etiam reges, quos casibus actos,
Errantesque diu cogunt ferre aspera fata.
Haec ait, et subito dextram complexus inhaesit,
Compellansque senem: salve o pater optime, dixit,
Dique tibi meliora ferant, licet horrida luctu
Te nunc exagitans multo fortuna fatiget. 230
Juppiter, heu divum quis te crudelior alter,
Nil homines miserere, tuum genus: ut semel oras
Hauserunt vitae, gravibus tabescere curis
Sponte sinis. gelidus mihi dura per ossa cucurrit
Sudor, ut hunc miserum vidi; lacrimaeque volutae,
Dum memorem domini pietas, dum strinxit imago.
Ille etiam pariter, caeli si vescitur aura,
Phoebeamque haurit lucem, male tectus, et exsul
Scilicet a patria, saevis procul errat in oris.
Sin periit fato, nigrumque abreptus in Orcum est, 240
Heu mihi quid misero restat? me laeta per agros
Ille Cephallenum teneris armenta sub annis
Pascere, me validos voluit submittere tauros.
Nec labor ingratus cessit: stabula alta juvencis
Innumeris jam plena sonant, foeturaque votis
Haud usquam melius domini respondet avari.
Nunc alii ducique boves mensisque parari
Dona jubent, patria gnatum nec sede relictum,
Ultoresque deos metuunt: quippe omnia certant
Diripere, atque opibus sine rege impune potiri. 250
At mihi curarum vario mens fluctuat aestu
Multa volutanti mecum: discedere longe
Scilicet, atque alias armenta abducere in oras
Indignum est, salvo juveni dum vita supersit.
Durios heic etiam, nequidquam aliena sedentem
Ad stabula infandos longum perferre dolores.
Atque equidem regem, hinc jampridem elapsus, adissem
Ipse alium (neque enim scelerum vis tanta ferenda);
Ni tenuisset amor miseri; ni certa subisset
Spes animum, reducem vastata in sede videndi,260
Caedentemque armis pubem, crimenque piantem.
Cui referens heros: non te rationis egentem,
Quisquis es, aut animi arguerim; sat pectoris acre
Consilium admirans video: quare accipe contra,
Quae tibi nunc caeli testatus numina dicam.
Audiat haec superum genitor, sociique penates,
Atque arae, mensaeque Ithaci, quas nuper adivi;
Te coram huc veniet proles Laërtia Ulysses,
Aspiciesque illum, feret id si corde voluntas,
Sternentemque procos, multaque in caede cruentum. 270
Tantum effatus; at ille: o! jam Saturnius, inquit,
Adnuat, ac nutu firmet tua dicta potenti;
Quid mea vis animi possit, quid dextera, nosces.
Haec eadem Еumaeus, divos per vota precatus,
Orabat, cupiens quamprimum visere regem.
Atque illi inter se congressi talia dictis
Dum jactant, juvenes fatum crudele struebant
Telemacho; utque Jovis venit laeva ales ab aethra
Altivolans, trepidamque tenens sub nube columbam,
His tunc Amphinomus, cunctis mirantibus, infit. 280
O socii, haud dabitur votis et caede potiri
Sperata: praestat nunc tandem dulcia mensae
Dona sequi. vix fatus erat, quum laeta juventus
Paruit, ac celeri subiit penetralia gressu.
Omnes jamque toros atque alta sedilia circum
Purpureas ponunt chlamydes, mactantque bidentes,
Et pingues de more capras, feriuntque rudentum
Colla suum, ingentique addunt his corpore taurum.
Viscera divisi torrent fumantia, et implent
Crateras baccho: tum pocula laeta ministrans 29O
Circum obit Eumaeus, cereremque Philetius ultro
Dat calatho e pulcro, vinumque Melanthius haurit.
Incumbunt epulis alacres; nec secius ipsum,
Versans arte dolos, Ithacum considere jussit
Telemachus celso bene structae in limine sedis,
Vilis ubi spreto stat sella et mensa parata.
Mox etiam dedit exta viro, laticemque lyaeum
Miscut aurato in cyatho sic voce loquutus:
Eja age nil metuas; fruere una heic munere bacchi:
Ipse manus rapidas arcebo, et foeda minantum 300
Dicta procum: non hаec certe sunt atria vulgi
Publica, verum Ithaci multo mihi parta labore.
Ergo omnes cohibete manus, et jurgia linguae,
Ne qua fuat magno nobis discordia motu.
Haec ille: infremuit pubes, labrumque momordit
Admirans pariterque animum vocemque loquentis;
Ac subito Antinous sic interfatus amicos:
Dura licet sint dicta, tamen ferte omnia fortes
O socii; nimis ille minaci pectore fatur.
Monstra Jovis vetuere; aliter jam magna sonantem 310
Sedibus in tacitis mersisset funere Parca.
Dixerat Antinous; nec talibus ille movetur.
Et jam praecones sollemnia sacra per urbem
Ibant ducentes, populumque ad festa ciebant
Munera; conveniunt Phoebi jaculantis oраcum
In nemus, et molli sternunt se in gramine cives.
Postquam autem pubes tostos detraxerat armos,
Partibus aequatis gaudens convivia curat,
Indulgetque epulis. nec non sua dona ministri
Aequa ferunt regi pariter, ceu jusserat ante 320
Telemachus magno proles dilecta parenti.
At non passa diu est juvenes Tritonia foedis
Parcere flagitiis, major quo luctus in imo
Corde furens Ithaci saevas accenderet iras.
Forte aderat mediis, scelus omne audere paratus,
(Ctesippum dixere, Samos patria alta superbum
Ediderat) fretus qui gaza opibusque paternis
Penelopen alios inter poscebat amantes;
Atque is tunc fari socium sic coepit ad agmen.
Accipite haec animis comites, generosa juventus, 330
Quae dicam: ut meruit, jam pridem sorte potitus
Aequali est senior; neque enim fas spernere quemquam,
Telemachi ad sedes quicumque adcesserit hospes.
Hoc super ipse dabo, nostrum testatus amorem
Scilicet; ille autem pro magno munere contra,
Cui libitum toto famulantum ex agmine, donet.
Sic fatus validis intorsit viribus actum
Corripiens de lance pedem bovis. ocius heros
Submisitque caput pronus, torvusque repente
Sardoum in morem risit: super evolat alte 340
Missile, et adverso vires in parjete frangit.
Tum vero alloquitur Ctesippum, atque increpat ultro
Telemachus: salvum te fors inopina tuetur;
Haud feriisse datum, avertit sese hospes ab ictu.
Namque aliter ferro medium per pectus adacto
Concideres, maestusque tibi pro optato hymenaeo
Heic genitor funus, bustumque informe pararet.
Parcite, neu diro sese quis crimine jactet
Me coram; fas omne animo discernere quippe
Atque nefas didici: fueram puer inscius olim. 350
Nunc quoque balantumque greges, armentaque caedi,
Et cererem passim raptari et munera vini
Aspiciens utcumque fero, vi pressus acerba,
Auxilioque carens; tot enim compescere solus
Haud valeo: hostilem at saltem prohibete furorem.
Quod si ardor vos tantus habet me sternere ferro,
Sternite, nil renuo; multoque occumbere praestat,
Cernere quam semper scelerosa atque impia facta,
Hospitiumque fero violatum vulnere, et ipsas
Vexatas sine more mea intra tecta puellas. 360
Vix haec fatus erat, cunctisque silentia facta
Per tacitas late sedes; stupor altus ubique.
Inde Damastorides Agelaus ita incipit ore:
Ne vero vestrum ne quisquam justa monenti
Audeat irasci, dictis aut obvius ire.
Jam saevas cohibete manus, et parcite quemquam
Laedere, contemptos veriti per tecta penates.
Telemacho vero matrique haec dicta profabor
Haud ingrata ferens, audire invitus uterque
Ni renuat. donec fuerat spes ulla videndi, 370
Sedibus in patriis praesentem rursus Ulyssem;
Nil vetuit traxisse moras, et ducere longa
Spe juvenes (satius tibi multo id namque fuisset,
Si patrias genitor salvus remeasset ad oras);
Nunc aliter manifesta fides jam credere cogit.
Quare age et incertam precibus tu vince parentem;
Illa sibi jungat, fuerit cui plurima virtus,
Et majora dabit qui dona: ita laetus avita
Tu potiere domo, patriisque epulabere mensis;
Ipsa novos thalamos, alienaque tecta sequetur. 380
Haec ubi finierat, contra sic natus Ulysse
Pаucа refert: non matris ego connubia carae
Perque Jovem, casusque mei genitoris acerbos,
Qui procul hinc periit, longis aut errat in oris,
Non, Agelaë, veto; jubeo quin saepe morantem
Nubere, cui malit, cui dent sua praemia laudem.
Sed pudet invitam nostris expellere tectis
Vi dura; vos o! dī talem avertite culpam.
Conticuit vix ille; procis Tritonia risum
Excitat insuetum, mentesque erroribus implet. 390
Ingeminant omnes alienis gaudia malis,
Sanguineasque vorant epulas, turgentiaque una
Lumina stant lacrimis, gliscitque in pectore luctus.
Quos inter magno circum resonante tumultu
Dia Theoclymenus sic fatis ora resolvit;
Ac subito: heu miseri, quae tanta insania turbat?
En vestrum nox atra caput circumvolat umbris,
Per vultusque affusa horret trepidantiaque infra
Genva metu. quaerulis aër ululatibus ardet,
Volvunturque imbres oculis. jam sanguine muros, 400
Atque trabes, atque alta super laquearia cerno
Sparsa novo. formis simulacra volantia miris
Vestibulumque aulamque implent, ac pallida Ditis
Regna petunt, Erebo loca subdita: purpureo sol
Axe fugit; nigris densantur cuncta tenebris.
Talia dicebat: vasto magis omnia risu
Insonuere. atque heic Polybo genitore superbus
Eurymachus: sine mente furit novus advena; vanum
Ducite continuo e foribus, mediaque locate
Urbe citi o juvenes, quando olli heic noctis imago est. 410
Cui vates: mitte hanc pro me de pectore curam,
Ac ducibus jam parce istis. et lumina, et aures,
Incolumesque pedes ambo mihi; stat quoque menti
Vis eadem; his fugiam fretus. vos aspera clades,
Exitiumque manet, quod nulli evadere salvo
Mox dabitur, quotquot juvat his in sedibus ultro
Vimque inferre viris, molirique impia vota.
Haec dicens alto subito de limine cessit,
Piraeumque adiit; laetus qui excepit amicum
Protinus, et multo fovit solatus amore. 420
At juvenes circumspiciunt, risuque furentes
Telemacho magis atque magis succendere pectus
Instant, multa super sociis indigna loquuti.
Atque aliquis: dic o, quis te pejoribus, inquit,
Hospitibus gaudet, sate Ulysse? hunc dira fatigat
Errantem ingluvies ventris, vinique dapumque
Perniciem. non ars olli, non pectore virtus
Ulla subest; tantum stat pondus inutile terrae:
Ille furit vates, ac fata horrentia fingit
In mediis surgens, ac divum nunciat iras. 430
Verum age, si qua fides, non te cessisse pigebit
Jam facilem, ac fero quamvis mea dicta sequentem;
Navibus impositum curvis mittamus utrumque
Trinacrium ad litus; pretium nec vile redibit.
Talibus instabant dictis: nihil ille movetur,
Sed tacitus patrem observat, cupidusque precatur,
Incipiat conferre manus, et surgat ad arma.
Venit et Icarii proles, pulcherrima nympha,
Penelope, ac solio contra subnixa resedit
Gaudens illa quidem juvenum cognoscere dicta. 440
Nec minus hi lautis agitant convivia mensis,
Vescunturque epulis, quarum vis strata jacebat
Plurima. non illa potuit sed caena parari
Grata minus, structurus erat quam maximus heros,
Divaque bellipotens morituris: quippe priores
Sunt scelere atque odiis ausi certare nefandis.
HOMERI ODYSSEAE / LIBER VICESIMUS PRIMUS
Penelopi haec inter Pallas Tritonia mentem
Subdidit, in mediis Ithaci penetralibus arcum
Ponere, et arma procis, dirum certaminis omen,
Principiumque simul caedis. tum protinus altis
Nixa pedes gradibus conscendit limina nota,
Accepitque manu bene flexam ex aere nitenti,
Artis opus rarae, clavem, cui parte sub ima
Lucet ebur, manibus qua se tractata revolvit.
Hinc subit extremum, sociis comitata puellis,
In thalamum secreta petens, ubi regia stabat 10
Gaza, aurique labor, ferrique, atque acre micans aes.
Letifer heic laxis pendebat cornibus arcus,
Et pharetra, inque ipsa clades horrenda sagittae,
Congressus quae dona viro Lacedaemone quondam
Iphitus Eurytides dederat, caelestibus heros
Assimilis. varia Messenam e parte profecti
Devenere duces una, tectisque sub isdem
Hospitio Hortilochus gaudens exceperat ambos.
Venerat huc Ithacus pretium mulctamque reposcens
A populo: pecudes tercentum averterat olli 20
Nam patrio e regno pastoresque insuper ipsos
Effugiens ratibus curvis Messenia pubes.
Haec repetens heros longinqua per aequora venit
Tunc etiam impubes: genitor nam jusserat ire,
Atque alii proceres, magni capita alta senatus.
Iphitus at contra bissex quaerebat abactas
Acer equas, totidemque notho de sanguine pullos
Exitii heu caussam; Jovis almo e semine postquam
Magnanimum Alciden adiit, super aethera notum
Indomita pariter virtute et grandibus ausis; 30
Qui miserum dulci spoliavit lumine vitae
Improbus, haud superos veritus, mensamque sacratam,
Quam posuit venienti, ipsoque in Tartara misso
Cornipedes violentus equas impune subegit,
Detinuitque diu clausas praesepibus altis.
Ille has tum quaerens domibusque exceptus eisdem
Ferre Ithaco dederat lunatis frontibus arcum
Ingentem, genitor magnus quem gesserat olim
Eurytus, et moriens nato post fata reliquit.
Cui Laërtiades ensemque hastamque vicissim 40
Fulmineam dederat, praesenti munere firmans
Hospitium. sed non sociis accumbere mensis
Post umquam potuere: prius nam proditus heros
Iphitus Alcidae dextra jura omnia contra
Occubuit. cujus donum Laërtia proles
Haud secum extulerat properans Mavortis ad arma;
Sed cari cupiens monumentum ut semper amici
Adforet in domibus, suspensum in sede reliquit
Multas inter opes: solum tellure gerebat
In patria ornatus quondam juvenilibus annis. 50
Ergo ubi Penelope tetigit penetrale repostum,
Conscenditque altum querno de robore limen,
Quod faber extuderat, multaque poliverat olim:
Arte regens parili surgentes limite postes,
Aeratoque addens rutilas in cardine valvas;
Protinus adstrictis haerentia vincula nodis
Solvit, et obstantes immissa clave removit
In foribus vectes agitans. tum murmure acuto,
Ceu quum luxurians mugit per prata juvencus,
Insonuere ictae patefacto in limine valvae. 60
Illa subit, superatque alte tabulata, ubi clausae
Intus odoratae stabant sua munera vestes;
Pendentem e celso capit arcum et parjete dextra
Indutum vagina, ipsum quae lucida obibat.
Nec mora: curvatis genibus reclinat, et acri
Icta gemens luctu fulgentem e tegmine ducit.
Ut vero tristi fletu satiata quievit,
Egrediens thalamo, celerat vestigia tectis
Invisitque procos portans arcumque pharetramque
In manibus jaculis horrentem. pone sequuntur 70
Et famulae in calathis perfecta ex aere ferentes
Arma, quibus certans olim se exercuit heros.
Quum juvenum propior regina advenit in agmen
Constitit auratae solidis sub postibus aulae
Molliа demittens niveis redimicula malis
Hinc atque hinc fidas inter media ipsa ministras.
Tum subito sic fata: animos advertite vestros
His dictis, juvenes, clarum genus, heic male quotquot
Ducitis affusi nimio convivia luxu,
Rege absente diu; vobis praetexere caussam, 80
Conjugium optatum praeter taedasque jugales,
Haud aliam tanti sceleris licet. ergo agite omnes,
Vestra habeant finem demum hoc certamine vota.
En arcum: melior quicumque intenderit ipsum,
Bissenosque idem misso per inania telo,
Sortitus fortunam oculis, trajecerit orbes;
Hunc sequar antiqui tandem penetralia linquens
Conjugis heu frustra mihi cara, opibusque superba,
Saepius ingratae referet quae noctis imago.
Dixerat, Eumaeumque vocans jubet ocius arcum 90
Ferre procis, orbesque simul, quo spicula tendant.
Ille capit; largoque humectans lumina rore
Flet simul ipse, simul diversa in parte bubulcus
Arma videns miseri nimium sibi cognita regis.
Quos subito Antinous vesana turbidus ira
Increpuit dicens: o longum nata labore
Exercere diem gens stulta, agrestia corda,
Quid miseri fletis, vestroque incendere luctu
Pergitis heu multis reginae saucia curis
Pectora, dilectum rapuit cui Parca maritum? 100
Vel taciti heic epulis considite, vel procul ambo
Ite domo, si flere juvat, si rumpere questus,
Ponite at arma prius dura in certamina pubi.
Haud facile hunc nostris intendi viribus arcum
Posse reor: neque enim quisquam nos inter Ulyssi
Magnanimo aequandus, quotquot sumus. illum ego primo
Sat memini, vidi puer admiratus in aevo.
Talia dicebat simulans, tacitoque fovebat
Spem tamen adversam dictis in pectore, jam jam
Ipse sibi visus trajecto praemia ferro 110
Tollere. nequidquam: nam vulnere stratus Ulyssei
Debuerat sceleri poenas prior, omnibus idem
Saevior, atque ultro socios incendere suetus.
Queis ibi Telemachus subito: mihi Juppiter omnes
Eripuit sensus animis sine more furenti,
Credo equidem: genitrix claro comitata hymenaeo
Ire parat, nostrisque procul discedere tectis;
Lentus ego heic autem falsi inter gaudia risus
Assideo. o vos felices, queis femina pugnae
Stat pretium, qualem nec vidit Achaïca tellus, 120
Nec Pylos, ac fortes Argi, ditesque Mycenae,
Non Ithaca, Epirusque ferax late ubere gleba:
Haud ignota loquor; coram vos cernitis ipsi.
Sed quid ego matrem laudo? quin ocius arcum
Accipite experti pariter, nec tarda morantes
Impediat vis ulla metu, segnesque fatiget.
Et me etiam tentare juvat: si tendere nervos
Contigerit, missoque orbes transmittere telo;
Haud miserum penitus me deseret optima mater
Connubio sociata novo. solabor acerbum 130
Discidium reputans, vacua quod sede relinquor
Jam potis egregii contendere dona parentis.
Dixit, puniceumque humeris rejecit amictum,
Ac subito ardenti laevum latus exuit ense
Prosiliens foribus. primum dein ordine ponit
Quamque suis scrobibus, fossa in tellure, bipennes
Limite agens longo sulcum per recta viarum,
Aggestoque solo firmans. stupet inscia pubes,
Miraturque artem novitatis imagine capta.
Ille autem ingressus stetit alto in limine, et arcum 140
Ter valido conatus ibi subtendere nisu
Cornibus adductis; ter nisu elusus inani
Destitit, ipse quidem sperans restantia fila
Vincere, et intorto metam contingere ferro.
Et jam instans quarto conamine victor abisset,
Ni vafer ardentem nutu vetuisset Ulysses
Ulterius tentare. ergo his tum vocibus usus
Stans medio in coetu: proh, dixit, semper ad arma
Aut ignavus ero, aut nondum vis addita ab annis
Firma viget, duram qua possim avertere cladem, 150
Si prior aggressum quis forte incesserit hostis!
At vos, queis solido potior stat corpore virtus,
Vos certare decet, finemque imponere ludo.
Sic fatus posuitque arcum connexa supinans
Ad tabulata solo, supraque volatile telum
Addidit, ac solita cedens se in sede locavit.
Tum satus Eupitheo: dextra consurgite parte
Pro se quisque viri nunc vos, ait, ordine eodem,
Nobis quo famuli miscent in pocula vinum.
Nec plura Antinous dixit; fremituque secundo 160
Assensere omnes, et laeti dicta probarunt.
Surgit ibi ante alios Liodes Oenope cretus
Fatidicus vates, mensis considere semper
Interior solitus propter cratera nitentem,
Iratusque procis, totoque ex agmine solus
Flagitia exosus. volucrem tunc ille sagittam
Accipiens arcumque prior processit ad alta
Limina, et obnixus multa vi dura trahebat
Cornua. nec potuit pervincere: quippe laborum
Inscius, indoluitque manus et mollia fractus 170
Brachia; dein medios ita voce affatus amantes.
Non ego non tantum valeo: succedat et alter
Fortunam experiens; capite arcum: et robur et ipsam
Ille animam rapiet multis. occumbere praestat
Scilicet, elusos voto quam vivere nostro,
Degimus heic una quod propter tempore in omni
Solliciti, ac magno correpti pectus amore.
Sperat nunc aliquis frustra securus, et ardet
Ducere Penelopen; sed quum tractaverit arcum
Nequidquam expertus, sibi quaeret Acheïdas inter 180
Auricomas aliam florenti corpore: at illa
Nubet, cui meritam sua dona et fata jugabunt.
Haec ubi dicta dedit vates, in robore laevi
Ante pedes ponitque arcum curvatus et una
Infelix telum, solioque residit eodem,
Unde abiit surgens. quem tunc his excipit acer
Maerentem Antinous dictis, atque increpat ultro.
Quae tibi, Liode, vano haec vox excidit ore
Stulta, inimica: subit jamque altius ira medullas.
Quid? dabit exitio multos, fortissima corda, 190
Arcus an iste, tibi quod nunc male restitit uni?
At non te genuit talem pulcherrima mater,
Tendere uti valeas nervo stridente sagittas
Impiger: haec alias poscunt certamina vires,
Quas facilis nunc palma vocat. sic fatus; et ignem
Ocius, o dixit, sopitum accende, Melantheu,
Admotisque foco soliis villosa superne
Tergora sterne ferens ingentem huc protinus orbem
Arvina e pingui, qua cedere discat inunctus
Arcus, et incepta trepidos formidine solvat. 200
Talia mandabat; jussumque Melanthius ignem
Excitat, ac densis admota sedilia sternit
Velleribus portans ingentem protinus orbem
Squallenti arvina. juvenum manus ungere coeptat,
Mollitoque arcum pingui distendere: at omnis
Conatus perit, et tentantum plurima frustra
Deficiunt vanae defesso in corpore vires.
Antinous numero ex omni restabat, et acer
Eurymachus, nondum experti: praestantibus ambo
Viribus, et multa ante alios virtute superbi. 210
Interea Eumaeus sociusque Philetius olli
Additus exivere domo; quos pone sequutus
Extulit ipse altis Ithacus vestigia tectis.
Hinc ubi digressi, foribus post terga relictis,
Constiterunt, medius sic illos inter Ulysses
Incipit, ac dictis animos pertentat amicis.
Eloquar, an sileam? sed cur morer? ipsa profari
Me jubet impatiens arrecta in corde cupido.
Ecqua fides vobis? Ithacus quid fidere possit,
Si veniat subito, si quis deus afferat ipsum? 220
Auxilione procis, an contra stabitis olli,
Dicite, et arcanos animi recludite sensus?
Talia quaerenti sic deinde Philetius inquit:
O pater, o rector superum tu maxime votum
Perfice; jam redeat dux ille, atque afferat ipsum
Huc deus, expertus credes, quid dextera possit,
Quid mea vis, nil non pro rege audere parata.
Haec eadem Eumaeus caeli conversus ad auras
Spondet, et optato dis supplicat omnibus ardens
Pro reditu. ast heros, postquam fraus omnis abacta, 230
Amborumque videt sensus et pectora fida,
Certus ait. votis quem vos o poscitis, adsum
En ego. per varios casus, atque aspera rerum
In patriam veni, bis denis exsul ab annis.
Jam video vobis famulantum ex agmine toto
Solis optatus rediisse: haud vota precantis
Ullius audivi meque in mea regna vocantis.
Accipite ergo animis, quae nunc ego vera profabor
Pollicitus. domuisse mihi genus acre procorum,
Si deus adnuerit, vobis ego dulce parabo 240
Conjugium, multamque dabo pro munere gazam
Tecta meis ponens vicina, ambosque fovebo
Telemachi ut socios, cognato aut sanguine fratres.
Atque adeo quo certa magis manifestaque vestris
Sint animis mea dicta, haec illa est scilicet ipsa,
Quam mihi venanti Parnassi in vertice quondam
Autolyci cum prole, ruens obliquus in ictum
Liquit saevus aper, signata in pelle cicatrix.
Haec dicens lacerosque genu divisit amictus,
Ostenditque manu vestigia vulneris alti
Nota nimis. coram quae postquam agnovit uterque,
Miratusque oculis hausit, suffusus oborto
Imbre genas collo regis dat brachia circum,
Alternosque inter complexus oscula libat
Affusus capiti atque humeris; nec secius heros
Ora manusque fovet amborum amplexus et haeret.
Ac fors occiduas sol flentibus isset in undas,
Ni prior ille moras vetuisset ducere flendo
Affatus socios. jam nunc o parcite luctu,
Egressus ne quis foribus vos cernat, et intro 260
Nunciet. ite domum sejuncti: limina scandam
Primus ego; vos deinde; atque haec advertite jussa:
Adsunt heic juvenes quotquot per tecta, nec arcum,
Nec pharetram mihi ferre sinent certare volenti;
Tu tamen o Eumaee huc atque huc dexter oberrans
In manibus mihi pone arcum, famulasque puellas
Ipse jube thalami versas occludere valvas.
Tum si quis gemitus circum, si quo atria pulsa
Luctifico resonent strepitu, dic, nulla cubili
Prospiciat, tacitaeque intus data pensa revolvant. 270
Sit vero forium tibi cura Philetie: claude
Vectibus, et vinclis late ostia cuncta per aulam.
Haec ubi sic mandata dedit, vestigia tectis
Intulit, ac sese consueta in sede locavit,
Mente dolum versans. mox illum pone sequuti
Pastores gemini surgentia limina scandunt.
Interea Eurymachus rapidum tentabat ad ignem
Hinc atquo hinc arcum versans, inflectere dextra
Si queat; edomitum quem tandem ut cedere nulla
Arte videt, gemitum dedit altum pectore ab imo, 280
Et super haec graviter suspirans addidit ore.
Nunc equidem casuque meo turbatus acerbo
Indoleo, vestroque, proci; nec, credite, tantum
Connubii me damna movent, licet haec quoque maestum
Cura premat; (sedenim sunt et Achaeides ipsam
Perque Ithacen aliae multae perque extera regna)
Quantum adeo me luctus habet, quod robore Ulyssi
Cedimus heu multo, sumptos nec possumus arcus
Tractare: haec etiam seclis audita futuris
Arguet indecores fama, aeternumque manebit. 290
Dixerat Eurymachus, subito cui talia contra
Antinous reddit: non haec ita semper abibunt,
Tuque etiam scis ipse. deum sollemnia sacra
Vulgus agit, Phoebumque vocat de more per aras,
Quis domito fidens nunc praemia speret ab arcu?
Desinite: infixae maneant ex aere bipennes
Haud erit, heic positas temere qui tollere furto
Audeat. interea fundant nunc vina ministri,
Libemusque alacres divis certamine misso.
Crastina ubi surget lux alma, Melanthius orto 300
Jussus agat lectas primo cum sole capellas
Mactandas Phoebo; sacris ut rite peractis
Arcitenens tandem placidus certantibus adsit.
Haec ait, et cunctis eadem sententia sedit.
Praecones manibus dant rorem; at vina coronant,
Craterasque implent pueri, circumque frequentes
Omnibus invergunt ardentem in pocula bacchum.
Post ubi libarunt mensis, haustoque lyaeo
Explevere sitim, sic fraudem in pectore versans
Incipit incautis heros. vos o manus, inquit, 310
Inclita, magnanimi juvenes advertite dictis
Nunc animos, fabor, quae fert in corde voluptas.
Eurymachum in primis, teque, o precor, optime ductor
Antinoë, ingratos arcus cui ponere primo,
Et placuit votis nunc divum exposcere pacem,
Mane autem tentare, deus cui laudis honorem
Fortunamque ferat; sit fas mihi munere vestro
Discere certanti coram, quid robore possim,
Quid manibus? solido num perstat corpore virtus,
Quae fuerat quondam membris, an pulsa recessit 320
Jactatoque vagoque et duris casibus acto?
Talibus orabat supplex: illi ocius ira
Infremuere gravi, veriti ne tenderet arcum
Victor, et insigni gestiret laude superbus.
Ac prior Antinous sic olli est voce minatus:
Jam tibi nulla adeo pars est, miserande, relicta
Mentis, ait. nec sat nostris considere mensis,
Nec dapibus gaudere tibi, quin insuper audis
Consilia et voces omnes, quas auribus hausit
Non alius te praeter inops huc advena vectus. 330
Jampridem insanum te melle hic dulcior humor
Versat agens, alios etiam sic laedere suetus,
Ultro avidi haud cessant latum qui pandere guttur.
Eurytiona merum domuit quoque, venit in alta
Pirithoi quum tecta olim, mixtusque resedit
Cum Lapithis Centaurus. ibi acri ut pectora baccho
Percitus incaluit, foedavit crimine mensas
Haud impune. manus namque indignata repente
Heroum insurgens inhonesto vulnere nares
Abscidit, atque ambas, pulso e penetralibus, aures. 340
Ille dolens captusque animi discessit: at ingens
Continuo exarsit magno discordia motu
Centauros Lapithasque inter, solvitque nefandi
Ipse prior sceleris turpi cum sanguine poenas.
Sic tibi, si vanus certaveris, affore magnum
Exitium edico: nam fando avertere nemo
In populo hoc valeat cladem, quin regis ad oras
Hinc Echeti, saevit quo non crudelior alter,
Missus eas; illic scelerum dabis improbe poenas.
Quare age, plena tibi tacito sint pocula curae, 350
Dum licet; at juvenes inter contendere noli.
Atque heic Penelope: diris incessere probris,
Antinoë, haud equum est, quisquis dignatus amore
Telemachi his ultro succedat sedibus hospes.
An metuis, ne forte abeat certamine victor
Ille manu fidens, et me sibi praemia poscat
In patriam abducens claro comitatam hymenaeo?
Non ea vis misero, non haec fiducia menti
Addita; nec quemquam vestrum metus iste fatiget
Sollicitum turbans; indigna est caussa timoris. 360
Dixerat; Eurymachus contra sic farier infit:
Penelope Icarii pulcro sata sanguine nympha,
Non ea mens terret, ne sрem sibi conjugis ille
Spondeat, ac taedas; absit: sed fama remordet,
Foedaque sollicitant vulgi convicia mentem.
Namque erit, insultans aliquis quum dicet Achivum:
En quibus est ambita procis, quae nupta marito
Egregio fuerat: miseri! non vincere nervos
Imbelli valuere manu, quos forte tetendit
Nescio qui veniens ignotis advena terris. 370
Haec aliquis dicet, nostrumque infamia nomen
Dira premet. sic fatus erat, quum talia rursus
Icario sata voce refert: jam gloria, et omnis
Fama prior vobis instantibus omnia luxu
Perdere, et insontis domini foedare penates,
Eurymache, interiit; cur sera haec jurgia terrent?
Hospes hic ipse quidem magnoque est corpore, et apta
Mole valens claro sese fert sanguine cretum:
Arma viro jam ferte; juvat spectare corona
Certantem in media. praesens haud irrita dicta 380
Haec habeat: si victor erit, si mitis Apollo
Adnuet huic laudem, tunica donatus abibit,
Et chlamyde insigni, validumque hastile lacerto,
Quo se homines contraque canes defendat, et ensem
Adjungam lateri, pedibusque haerentia vincla;
Post laetum auxilio cupiet quo pergere, mittam.
Sic ea: tum breviter contra sic filius orsus:
Non alius potior meme est, seu tollere cuiquam
Sive dare hos arcus placeat: mea prima potestas
Heic est, o genitrix. quin et quot sceptra per amplam 390
Aut Ithacam, aut alias etiam late Elida propter
Cycladas, in manibus gestant, me posse vetare
Invitum haud sperent, jubeat si certa voluntas,
Quominus huic arcum donem, propriumque relinquam.
Tu vero abscedens opera intermissa revise
Telamque oblongamque colum; tecumque puellae
Pensa trahant: nobis curae sint arma, mihique
Ante alios uni, cui summa heic tradita rerum est.
Obstupuit genitrix, vocemque animumque loquentis
Admirata retro torsit vestigia, et altum 400
In thalamum subiens, fidis comitata ministris,
Solvitur in lacrimas Ithaci memor; humida sparsit
Lumina dum miserae dulci Tritonia somno.
Interea Eumaeus pharetramque arcumque jacentem
Sustulerat; regemque adiens properabat: euntem
Increpitant juvenes magno turbante tumultu,
Et contra: quo ferre paras, o suete vagari,
Improbe? mox canibus data praeda suilia propter
Hinc procul ipse feris raptabere, lenis Apollo
Si faveat nostris, si cetera numina, votis. 410
Talibus insurgunt. ille acri voce minantum
Territus ac magno concursu, ponit eodem
Arma loco referens. alia sed parte minatur
Telemachus contra inclamans: quin ocius olli
Ferto arcum; non te parere heic omnibus aequum est.
Ni facias; dura saxorum grandine pulsum
Ejiciam minor ipse aevo, sed robore firmo
Acrior. atque utinam, quot sunt, fera corda procorum,
Viribus et forti sperem sic vincere dextra,
Nunc ego nunc aliquem foedatum turpiter ora 420
Sedibus e patriis turbarem, haud semper inultus
Scilicet: insana versant scelera impia mente.
Haec tum Telemachus: juvenes risere furentem
Nequidquam, et vanos fundentem pectore questus.
Utque furor posuit primus, clamorque resedit,
Arma capit subito, regemque in limine stantem
Certus adit gressu properante Eumaeus, et olli
Porrigit. inde rapit sese, thalamoque propinquans
Continuo Eurycleam ad se vocat, atque ita fatur:
Interiora domus occludi limina, nutrix, 430
Telemachus jubet ipse; et si quo murmure pulsa
Atria, si gemitu dura sub morte cadentum
Luctifico resonent haec septa, haud ulla puella
Prospiciat; tacitaeque intus data pensa revolvant.
Vix ea jussa dedit senior; nihil illa morata
Postibus inversis clausit penetralia tecti.
Nec minus et gressu tacito sese extulit acer
Prosiliens diversa e parte Philetius, omnesque
Aulaï occlusos emuniit objice postes.
Tum circum Pharium, mediis qui forte jacebat 440
Porticibus quondam nautarum cura, rudentem
Implicuit, retroque ferens vestigia venit,
Ac solio innixus, quo cesserat ante, resedit
Observans regem. laetus tractabat at ille
Huc illuc arcum explorans atque undique versans,
Ne desueta diu tineisque adrosa fatiscant
Cornua. respiciunt diversi, ac protinus inquit
Sic aliquis: viden, ille ut sumpto captus ab arcu
Haeret miranti similis furtumque paranti?
Aut ipsi tales fuerant in sedibus olim, 450
Aut facere et molitur: ita huc atque improbus illuc
Versat agens torquetque dolis instructus et astu.
Contra alius juvenum: semper sibi talia posthac
Praemia conatus referat, ceu flectere duro
Robora nunc poterit certans immania nervo.
Haec inter sese dum jactant: impiger heros
Omnia lustravit postquam tacitusque notavit,
Quam facile, expertus modulari carmina vates
Ad citharam, sumpta renovat testudine chordas
Hinc atque hinc aptans clavo resonantia fila; 460
Ille arcum immanem nisu fallente tetendit.
Impulit hinc dextra tentans: at nervus acutum
Insonuit, fugiens ceu garrula stridet hirundo.
Indoluere proci graviter, mutataque vertit
Pallens ora color. tum caeli e parte corusca
Intonuit pater ipse deum; quo laetus Ulysses
Omine se firmat, Jovis alto et numine gaudet.
Jamque capit volucrem vicina e sede sagittam,
Coram aderat quae nuda; alias curvata tegebat
Nam pharetra haesuras mox diro in corpore Achivum. 470
Hanc parte extrema cepit, nervumque sonantem
Arte trahens pronus, recto per inania cursu
Intorsit; subito fugit pennata sagitta,
Transiit atque omnes penitus trajecta secures
Aere gravis, postquam primum est ingressa per orbem.
Atque heic Telemachum successu laetus amico
Alloquitur ductor: non hic te in sedibus hospes
Dedecorat frustra cessans; nec meta fefellit,
Brachia nec longo ceciderunt fracta labore.
Integrum stat robur adhuc, nec pubis Achivae 480
Vera reor, contra miserum quae jurgia jactat.
Nunc epulas properare juvat, dum fulgida caelo
Lux sinit; arguto dein praestat gaudia cantu
Certa sequi, citharaque: haec sunt solatia mensae,
Haec eadem dignis hilarant convivia ludis.
Dixit, et inverso connivens lumine gnato
Signa dedit. subito latus acri accingitur ense
Telemachus, longamque manu capit impiger hastam,
Et stetit adverso propior late aere coruscus.
HOMERI ODYSSEAE LIBER VICESIMUS SECUNDUS.
At vafer ingentes artus nudavit Ulysses,
Insiluitque altum limen gravidamque pharetram
Atque arcum manibus retinens; dein aspera tela
Ante pedes fudit medium sic fatus ad agmen.
Ardua res perfecta, viri: nunc altera major
Pugna vocat nulli tentata. hanc tangere metam
Experiar; si possim, adsitque vocatus Apollo.
Dixit, et Antinoum contra jaculatus ab arcu
Intorsit telum. pateram tum forte tenebat
Ille gravem, signis caelatam, auroque nitentem; 10
Jamque parans explere sitim tollebat et atri
Exitii et jaculi ignarus volitantis ab aura.
Nam quis tot comitum sperasset in agmine solum,
Quamquam animo indomito, magnis et viribus esset,
Molirique sibi caedem, letumque parare?
Ast illum in medio fixit Laërtius heros
Gutture, et aversa fugit cervice sagitta.
Volvitur extemplo pronus, pateramque remisit
Saucius excussam manibus: tum naribus ater
It cruor undanti rivo, revolutaque mensa 20
Calcibus impressis, epulaeque ante ora paratae,
Exta simul, foedoque Ceres stat pulvere. at omnes
Continuo trepidi, postquam videre cadentem,
Assurgunt juvenes, atque implent tecta tumultu,
Luminibusque obeunt tacitis latus omne per aulam.
Non usquam clipeus, non septis hasta relucet,
Quam capiant; solis irati vocibus instant.
Tela viros contra quo sic male dirigis, hospes?
Nulla dehinc cernes vivus certamina; nunc te
Pernicies infanda manet. nam vulnere stratus 30
Qui fuit in patriis Ithacae praestantior oris,
Ecce jacet juvenis; jam jam tua membra vorabunt
Vulturii. his terrent dictis; nec credere cessant
Effugisse manu jaculum nil tale volenti,
Ignari commune necis jam tempus adesse.
Quos ibi torva tuens furiisque incensus Ulysses
Alloquitur: fera turba, canes, me limina, numquam
Ad mea venturum reducem sperastis ab urbe
Dardania, aggressi res omnes vertere fundo,
Molirique nefas, famulasque in nocte fovere, 40
Ipsius et vivi thalamos invadere furto
Conjuge praerepta? tenuit non ulla deorum,
Non hominum vos ira sequens; nunc denique venit
Omnibus atra dies et ineluctabile fatum.
Dixerat; atque illos trepida formidine pallor
Occupat, exitiique fugam, qua quisque sequatur;
Respiciunt: solus contra est sic farier orsus
Eurymachus. si verus ades, Laërtia proles,
Ille Ithacus, merito quereris, nec dicta refello:
Multa domi a nobis, multa et male facta per agros. 50
At jacet ille quidem, fuerat qui caussa malorum,
Antinous; nos tale hic scilicet impulit auctor
In scelus, haud cupiens animo connubia tantum,
Ast alium versans, vetuit quem Juppiter aequus,
Mente dolum; quo regnum Ithaces averteret ipse
Ad sese, natumque tuum demitteret Orco
Insidians. nunc jam Parcarum ferrea sensit
Jura cadens. tu parce tuis: placabimus ultro
Muneribus laesum, quaecumque et perdita luxu
In domibus periere tibi, pensabimus aequo 60
Omnia solventes pretio, mulctamque ferentes
Pro se quisque boum viginti. Ingentiaque aeris
Pondera praeterea dabimus, rutilantis et auri,
Dum fuerit mens laeta: nefas irascier ante.
Talibus ardentem dictis lenibat. at heros
Reddit acerba tuens: non si vel deferat omnem
Rem patriam vestrum mihi quisque, et quae bona cumque
Nunc habet, et quondam sperat sibi forte futura,
Abstineam manibus furibunda a caede, priusquam
Flagitia ultrici dextra et scelus omne piaro. 70
Sors reliqua haec vobis: vel me contendere contra,
Vel celerare fugam, si cui det Parca salutem:
Sed non effugiet, credo, fata aspera quisquam.
Haec ille: intremuere artus, turbataque mens est
Omnibus extemplo, rursusque ita voce loquutus
Eurymachus trepidis infit. fidissima corda,
O socii, non ille gravi jam temperet ira,
Indomitasque manus teneat; sed limine ab alto
Spicula torquebit pharetraque arcuque potitus,
Dum dabit exitio heic omnes. ergo arma paremus 80
Nos etiam pugnae memores: educite ferrum,
Ac jaculis una fortes opponite mensas:
Dein contra valido conferti Marte ruamus,
Si foribus pulsus, si qua vi limine cedat,
Exitus et pateat nobis, circumque repente
Fama volans totam rumoribus impleat urbem,
Quo nunc extremum calamos in funera spargat.
Sic dicens ferrum vagina extraxit acutum
Utrinque, et stricta contra ruit obvius ense
Horrendum inclamans. ille autem emisit ab arcu 90
Missile, et adversi percussit cuspide mammam
In jecore infigens telum. Fluit aereus ensis
Lapsus humi e manibus, circumque volutus et ipse
Incidit in mensam curvato corpore, et omnes
Effuditque epulas et stantia pocula casu.
Fronte solum ferit ipse, atque alta sedilia plantis
Verberat insurgens; oculis nox ingruit atra.
Heic subit Amphinomus, seque ultro fervidus infert
Obvius, aeratumque alte consurgit in ensem
Pellere si foribus valeat conatus: at illum
Occupat a tergo ferrata cominus hasta
Telemachus, figitque humeris trans pectus adacta.
Decidit ingenti strepitu, totaque recumbit
Fronte solo adlisus. celeri se gnatus Ulysse
Proripuit saltu, telumque in vulnere liquit
Permetuens, ne quis cunctantem hastamque trahentem
Transadigat, prono feriat vel desuper ictu.
Jamque citus referens gressum stetit ante parentem,
Ac propior sic voce infit. jam jam tibi scutum,
Et duo magna feram praefixo hastilia ferro, 110
O genitor, galeamque habilem. simul induar armis
Hinc elapsus ego, simul ipse Philetius artus
Eumaeusque tegent: armari corpora praestat.
Cui genitor fer, nate, inquit, dum spicula in hostes
Sufficiunt spargenda mihi, ne cedere motum
A foribus tandem cogant denso agmine solum.
Vix ea; Telemachus genitori paret, et altum
In thalamum conscendit, ubi arma inclusa jacebant.
Inde capit quatuor clipeos, hastiliaque octo,
Et galeas quatuor cristaque atque aere corusco 120
Insignes, celeratque ferens ante ora parentis,
Primus ibi ante alios circum ipse accingitur aere,
Pastoresque dein ambo; tum fortibus armis
Agglomerant regi sese, propiusque resistunt.
Ille autem, donec volucres pugnare sagittae
Dant nondum insumptae, nunc hos nunc dejicit illos
Tela manu vibrans non irrita: plurima turba
Strata jacet, foedatque effuso in sanguine crines.
At postquam certo jaculantem spicula nervo
Defecere, altis acclinem postibus arcum 130
Marmorei tecti suspendit: nec mora, sese
Armat et ipse citus, humerisque ingentibus aptat
Bis duplicis clipei textum, galeamque comantem
Induit. horrendum nutant in vertice cristae,
Binaque rapta manu quatit acri hastilia ferro.
Limen erat secretum extrema in parte domorum
Vestibulum a tergo post ipsum, et pervius usus
Tectorum inter se, vicique; at robora dura
Firmabant septum, jussusque adstare sub armis
Eumaeus propior fauces servabat, ubi arcta 140
Sola per angustum ducebat semita callem.
Ergo illuc socios jubet ire Agelaus, et ultro
Hortatus; nemon vestrum perrumpere limen
Audeat illud, ait, populoque edicere cladem
Indignam? gliscet subito vox missa per urbem,
Atque hic postremum nunc spicula tendet ab arcu
Perditus. hortanti sic pauca Melanthius olli
Voce refert: via nulla datur; stant proxima tecti
Limina, et angustis arctantur faucibus ora,
Sufficit unus ubi fortis bellator in omnes. 150
Sed vobis nunc arma feram: namque omnia credo
Haud aliam in partem furtim subduxit Ulysses
Impiger, atque una proles fortissima gnatus,
Ni thalami in latebras, sic fatus in ardua gressum,
Scalarum exsuperans flexus, penetralia tendit;
Bissenosque rapit clipeos, bissenaque tela;
Ac galeas totidem setis horrentibus aptas.
Hinc properans dat habere procis: quos maximus heros
Vidit ubi armari ferro, dextraque minaci
Ingentes crispare hastas, turbatus et aeger 160
Obstupuit, tremuitque artus. tam magna repente
Objicitur species, ac nato talia fatur.
Aut aliqua heic famulantum, aut ipse Melanthius adstans,
Telemache, in domibus nos contra haec aspera bella
Suscitat. huic natus referens sic orsa vicissim:
O genitor, mea culpa omnis; nec criminis alter
Auctor, ait: thalami versos ego cardine postes
Immemor haud clausi. quos nunc speculatus apertos
Horum aliquis sensit, non furta ad talia lentus.
I properans Eumaee, fores atque objice firma 170
Observans, si qua haec mulier facta improba versat,
Anne satus Dolio, potius quem suspicor ausum?
Haec illi inter se jactant, dum rursus adibat
Caprigeni custos pecoris penetrale repostum
Arma procis celerans. quem postquam Eumaeus euntem
Viderat, his propior dictis affatus Ulyssem est.
О Laërtiade sate claro e sanguine divum,
Ille malus rursum, quem nos jam duximus ipsi,
In thalamum scandit. tua sit mihi nota voluntas:
Exstinguine jubes, melior si robore vincam, 180
An vivum adduci coram, quae plurima fecit,
Supplicio ut longo tandem scelera omnia solvat?
Tantum ille; atque heros quaerenti talia reddit:
Heic ego Telemachusque feros cohibebimus hostes
Nequidquam urgentes: vos illum brachia captum
Innexumque pedes thalami in penetralibus alti
Claudite. ibi celsa pendentem e mole columnae
Haerentemque ad vincla trabes educite ad ipsas,
Vivus uti longum meritas, det corpore poenas.
Dixerat: illi alacres parent, et jussa facessunt 190
Tendentes notum per iter: latuere morantem
Intus, subvecti tacito sub culmina gressu.
Ille quidem latis quaerebat in aedibus arma,
Hi tecti adstiterunt hinc atque hinc postibus ambo.
Jamque pedem referens ibat, dextraque ferebat
Ornatam cristis galeam, clipeumque sinistra
Squallentemque situ, veteremque, insigne decorum
Laërtae quondam juvenis; tunc pulvere stabat
In medio exesis horrescens undique loris.
Heic illum insidiis exceptum limine in ipso 200
Corripiunt gemini pastores, altaque retro
Luctantem sub tecta trahunt, maestumque supinant
Supposita in tellure: pedes dein nexibus arctis
Aversasque manus cohibent; ceu jusserat acer
Multa diu passus, proles Laërtia, ductor.
Sic vinctum e celsa suspendunt mole columnae,
Inque trabes subvectum alte per vincula tollunt.
Ac subito insultans dictis Eumaeus acerbis:
Nunc, ait, in molli strato jam nocte, Melantheu,
Excubias tota perages, nec pulcra latebit 210
Oceani e roseis veniens te fluctibus Eos,
Quum duces ad laeta procis convivia capras.
Sic ibi sublimem densa inter vincula linquunt,
Armatique iterum forium stridentia firmant
Robora, et ingressi, qua parte ardebat Ulysses
Fulmineus, redeunt alacres: stant limine in alto
Quattuor hi, numero exigui, sed vivida bello
Pectora, spirantes robur: illi agmine denso
Oppositi sedes intra glomerantur in aula.
Interea sacro Jovis orta e vertice Pallas 220
Adstitit hos inter, vocemque et Mentoris artus
Diva gerens. quam vidit ubi Laërtius heros,
Continuo laetus: fer opem, haud oblitus amici
Dilecti quondam; nunc et benefacta referre,
Et juvet aequaevo, Mentor, succurrere regi!
Sic orat ratus esse deam. sed turba procorum
Parte alia ingenti strepitu per tecta minatur,
Increpitatque furens, primusque Damastore cretus
Vociferans: frustra te suadeat, inquit, Ulysses
Auxilium sibi ferre, et nos insurgere contra, 230
Namque aliter, postquam leto gnatumque patremque
Victores dabimus, diro tu funere Mentor
Stratus et ipse cades moliri talia nobis
Haud veritus, culpamque tuo cum sanguine solves.
Quin et rapta tibi per nos quum vita recedet,
Fortunasque domosque et servas quotquot ubique
Largus opes, nullo discrimine habebimus ipsis
Permixtas Ithaci rebus. non vivere natos
Sedibus in patriis, tenerasque aetate puellas,
Degere nec thalami sociam patiemur in urbe. 240
His magis exarsit dictis violentia divae,
Et stimulos regi subdens sic ore loquuta est:
Nec tibi vis eadem, nec idem stat robur, Ulysseu,
Quod fuerat quondam, quum Dardana Pergama circum
Pugnabas magno repetens genitore creatam
Tyndariden, totosque novem bellator in annos
Durando ingentes tollebas caedis acervos;
Consiliis jacet ipsa tuis Priami eruta sedes.
Nunc tua devectus jam tandem ad limina victor
Abnuis ignavus pugnam, nec inertia contra 250
Corda ruis. mora nulla in me; quin cominus adstans
Adspicies quanto tibi munera foenore Mentor
Alcimides duro juvenum in certamine reddat.
Sic fatur, necdum plenam Tritonia laudem
Adnuit illa ducem gaudens extrema sequentem
Cernere, et egregiam gnati tentare juventam;
Jamque alte sublapsa solo; mutataque Prognes
In faciem celsa tecti trabe diva resedit.
Parte alia socios Agelaus ad arma ciebat, 260
Eurynomusque, atque Amphimedon, Demoptolemusque,
Pisanderque Polyctorides, expertus et armis
Una ingens Polybus, soli praestante relicti
Ante omnes longe virtute, ipsaque furentes
Certabant de vita: alios nam letifer arcus
Straverat, ac missae glomerata in caede sagittae.
Inter quos Agelaus ibi: dabit, inquit, amici,
Indomitas dabit ille manus; jam Mentor et ipse
Discessit vano laudis conatus amore
Nequidquam miserum succendere. cernite maestos
Pro foribus stantes, vacuoque in limine solos. 270
Haud omnes temere vos una effundite tela,
Sed primum seni tantum. si forte vocatus
Juppiter ipsum adeo nobis det sternere regem,
Adnueritque decus, nullo socia arma labore
Fracta cadent, illo crudeli funere caeso.
Dixerat: hi validis contortas viribus hastas,
Non secus ac jussi fuerant, jecere; sed omnes
Bellipotens flexit vanas a corpore virgo.
Ergo abeunt diversae; hic altos cuspide postes
Perculit, ille fores; gravis aere huic fraxinus haesit 280
Parjete in adverso nequidquam emissa lacertis.
At postquam cecidisse procum tela irrita vidit,
Incolumesque suos Ithacus: jam spicula, dixit,
Scilicet et nobis emittere tempus in hostes,
Crimina prisca novo qui crimine caedis acerbant,
Atque ipsam nostro poscunt cum sanguine vitam.
Vix ea fatus erat breviter: cunctique repente
Intorsere simul tenues librata per auras
Tela manu. Demoptolemum jam fortis Ulysses
Dejicit, Euryaden ingenti vulnere gnatus, 290
Eumaeusque Elatum, pariterque Philetius acrem
Pisandrum. Volvuntur humi morientibus una
Artubus, illiduntque admorso in marmore dentes.
Abscessere alii retro, caecoque recessus
Praecipites subiere, instant fugientibus illi,
Infixasque hastas morientum e corpore vellunt.
Nec minus, in media quamquam jam morte tenentur,
Rursus in arma proci tendunt, aerataque dextris
Robora in adversos jactant; sed plurima Pallas
Irrita deflexit, sparsitque aut fixa sub altis 300
Postibus, aut aptis resonanti cardine valvis,
Aut etiam adverso percussa in parjete fregit.
Telemachi tamen aere manum perstrinxit acuto
Amphimedon, summamque levi de vulnere pellem
Hasta furens hausit. Nec non exstantia terga
Eumaei Ctesippus, iter molitus ad oras
Extremas clipei, tersit: super evolat actum
Missile, et ingenti demum ferit impete terram.
Hi circa regem densantur, et ordine facto
Fraxineas jaciunt hastas. Cadit ictus Ulyssei 310
Eurydamas magni telo, cadit Amphimedonque
Vulnere Telemachi; Polybusque acerrimus armis
Volvitur Eumaei dextra confossus, et ipse
Pectora Ctesippi ferit ecce Philetius, illique
Haec super insultans inimico fatur ab ore.
O Polytherside, fuerant cui semper amica
Jurgia, vesano tandem jam parce furori
Magna loquens, potiusque diis minitantia cede
Dicta ferox, homines quorum vis praestat in omnes.
Hoc tibi taurino, dederas quem perfide regi, 320
Pro pede nunc munus refero. sic ille nefandum
Ultus caede viri facinus dicebat; at heros
Cominus interea longa Laërtius hasta
Fata Damastoridi properat, sternitque superbum.
Mox Evenoridem Leocriton impiger ictu
Telemachus figit, medioque per ilia ventre
Transadigit ferrum: penitus fera cuspis adacta
Haesit, et ille ruens prono sola perculit ore.
Tunc Dea bellipotens tecti de culmine summo
Aegida terrificam concussit: frigidus horror 330
Insinuans turbata procum per pectora gliscit,
Praecipitesque fugam tentant; ceu territa quondam
Diffugiunt armenta boum, queis tempore verno,
Incipiunt longi quum jam procedere soles,
Asper acerba sonans furias immisit asilus.
Contra bis gemini heroës palantibus instant
A tergo, attonitosque metu late omnibus urgent
Sedibus. ac veluti quum rostro atque unguibus uncis
Vulturii insiliunt celsis de montibus agmen
In volucrum, campis hae sese ad nubila tollunt 340
Praecipites, illi trepidas laniantque premuntque
Immensam aggressi caedem: via nulla salutis,
Nulla fuga est, vulsis labuntur ab aethere pennis
Condensae, praeda gaudet venator opima.
Sic illi per tecta procos agitantque, tenentque,
Et caedunt passim: morientum tristis ad auras
It gemitus, sparsoque exundant sanguine sedes.
Atque heic Liodes astu subit, imaque Ulyssei
Genva manu amplectens effatur talia supplex:
Dux o magne, sine hanc animam, et miserere precantis, 350
Non ego vel dictis incessi turbidus umquam,
Vel turpi famulas violavi crimine; quin et
Saepe alios vetui vim talem inferre parantes
Haud tenuere manus moniti; nunc foeda luentes
Supplicia expendunt scelerum, caesique recumbunt;
Quos super ipse quidem, meritus nil tale, jacebo
Infelix, vatem neque gratia digna sequetur.
Illum immane tuens contra sic excipit heros:
His vates si fata olim haud ingrata canebas,
Credo equidem longum exsilium et crudelia saepe 360
Funera pro reditu mihi sueras poscere, et idem
Uxoremque tibi ac dulces promittere gnatos:
Proin morere, et socios socius ne desere vates.
Sic fatus dextra correptum sustulit ensem
Ille solo, qui pridem Agelao in caede ruenti
Exciderat, mediaque actum cervice recondit
Arduus assurgens. cadit ille, et fracta loquentis
Immundo cervix commixta in pulvere sedit.
Terpiades vero letum exitiale tremiscens
Phemius, ille procos cantu mulcere coactus, 370
Stabat adhuc, citharamque manu retinebat eburnam
Limine secreto latitans. cunctatur, et aestu
In vario nunc huc animum nunc dividit illuc
Anceps, Ercaeine Jovis progressus ad aram
Marmore de solido structam considat, ubi exta
Multa boum soliti fuerant incendere flammis,
Laërtesque olim natusque; an cominus adstans,
Ac genua amplexus precibus pervincere tentet?
Haec potior dubio visa est sententia; jamque
Ponit humi soliumque inter rutilantibus aptum 380
Argento e puro clavis, crateraque magnum,
Argutam acclinis citharam; dein ipse volutus
Ante pedes Ithaci supplex ita voce profatur.
Haec per ego tua te genua oro, maxime ductor,
Insontis miserere, atque hoc te crimine solve;
An non ipse tuo tristis cruciabere corde,
Si dabis exitio celebrantem facta deorum
Atque hominum vatem? cantus vis insita ad omnes,
Non ars me instituit, sensusque in pectore fingens
Versat agitque meos numen, perque omnia ducit. 390
Tu quoque non impar divis celebrabere nostro
Carmine, me tantum stricto ne dejice ferro.
Et jam Telemachus tua cara et sola voluptas
Me non sponte tuos dicet subiisse penates;
Nec pretio aut epulis captum cecinisse, sed una
Instantumque minis juvenum numeroque coactum.
Vix ea: Telemachus flentemque et multa precantem
Audiit, atque adstans genitori: parce, nec hasta
Hunc, ait, insontem Stygias detrude sub umbras!
Quin et praeconem libeat servare Medonta, 400
Cura mei fuerat primo cui plurima in aevo,
Ni fors Eumaeusve, acerve Philetius illum
Perdidit, aut ipsi tibi dira in caede furenti
Obvius advenit. sic ille: at callidus hausit
Dicta Medon; solio subter nam tergore tauri
Abdiderat sese tectus, pavitansque latebat.
Sed tunc prosiluit, densumque exutus amictum
Telemachi genibus propior stetit; atque ita supplex:
Ille ego sum quem poscis, ait; tu parce, tuoque
Dic patri, ne me ferro transfigat acuto 410
Ob scelera iratus juvenum, qui vertere tecta
Ipsius institerant, teque heic sprevere furentes.
Olli subridens pacato pectore Ulysses:
Fide, ait, incolumem quando hic te a funere servat;
Jamque animo monitus tu disce; aliisque memento
Dicere, quam longe virtus a crimine distat.
Verum, agite, egressi foribus considite foeda
Ambo a caede procul, tuque et clarissimus una
Phemius, expediam donec, quod restat agendum.
Finierat dicens; illi tecta alta relinquunt, 420
Vicinamque Jovis magni funduntur ad aram
Omnia lustrantes circum letumque paventes.
At contra, fato ne quis subductus Achivum
Deliteat vivus, tecti latus omne pererrat
Luminibus tacitis Ithacus. videt undique stratos
Procubuisse omnes nigranti in sanguine et atro
Pulvere confertos. ceu quando in litore curvo
Humida lina trahens vitreis piscator ab undis
Squamigeros fundit pisces; illi aequora frustra
Optantes late sicca glomerantur arena, 430
Jamque animam rapuit miseris lux aurea Phoebi.
Haud aliter per tecta proci spatiosa jacebant
Alter in alterius mactati sanguine. et heros:
Vade age, nate, voca nutricem, dixit, ut adstans
Audiat extemplo, quae fert mihi corde voluntas.
Nec plura: ille quidem celerans mandata parentis
Emovitque fores, talique est voce loquutus.
Huc ades Euryclaea, uni cui tradita cura
In domibus vigili studio servare puellas,
Exi agedum, genitor te coram affarier optat. 440
Tantum effatus, et in verbo vestigia movit
Egrediens foribus reserato limine nutrix,
Telemachus qua monstrat iter, ducitque sequentem.
Cernit ibi medium strata inter corpora regem
Pulvere sordentem taboque, ut forte leonem
Digressum de caede boum; cui pectora late
Sanguinea horrescunt, malaeque utrinque madentes
Stant sanie immani; metuendus lumine terret.
Sic Ithacus tunc ipse pedes, sic foeda superne
Brachia terribilis visu monstrabat. at illa 450
Funeraque ut vidit glomerata, altumque cruorem,
Tollere clamorem ac laeto gestire ululatu
Visu improviso perculsa. haud talia passus
Continuit subito, atque audentem voce repressit
Heros haec fatus: tacito sub pectore gaude,
Ac voci nunc parce. nefas in morte virorum
Bacchari, quos fata deum quosque impia facta
Abstulerunt; nullum veriti nec honore colente
Terrigenum, indignus, dignusve accederet hospes,
Spernebant omnes pariter; quae propter acerbo 460
Exitio domiti cladem subiere nefandam.
Sed tu, femineo famulantum ex agmine quotquot,
Dic age, me temnunt, scelerosaque furta sequuntur?
Cui nutrix: equidem dicam vera omnia, gnate;
Quinquaginta intus famulae, haud ignara Minervae
Pectora, stant niveas assuetae carpere lanas,
Et duram longo vitam tolerare labore.
Quarum bissenae sanctum violare pudorem
Aggressae nec me dignantur honore neque ipsam
Penelopen. vixdum natus pubescit, et ante 470
Haud passa impubem est genitrix dare jura puellis.
Jamque feram scandens penetrale haec nuncia ad aures
Conjugis optatae, cui somnos numen amicum
Exciit irrorans per membra. haec illa; sed heros:
Ne placidam turbes dominam: tibi cogere tantum
Cura sit huc diro pollutas crimine servas.
Haec dederat vix ore; et jam mandata facessens
Ibat anus, famulasque vocans per tecta ciebat.
Ipse autem gnatum affatus geminosque ministros
Ad sese accitos: ite, inquit, corpora caesa 480
Tollite jam celeres pariter; subeantque puellae
Triste ministerium: dein pulcra sedilia circum,
Et patulas lustrate undis et tergite mensas.
Post ubi compositis steterint rite omnia tectis,
Sedibus ex altis famulas educite, et inter
Surgentemque tholum medias inclusaque septa
Perdite caedentes ferro, dum spiritus artus
Deserat oblitos venerem, quam saepe solebant
Exercere, procis nocturna per otia mixtae.
Dixerat: illae autem coram venere frequentes, 490
Ac primum institerunt vectare cadavera et una
Aggerere, aulaï qua porticus ampla patebat,
Sese inter connixae humeris: ferus instat Ulysses
Ipse operi; hae properant, quam vis non sponte, laborem.
Mox etiam mensas varioque sedilia cultu
Rore superfuso lustrant, purgataque tergunt.
Nec non Telemachus sociique has inter ahenis
Stringebantque solum rastris, aspersaque tabo
Limina verrebant: raptas illae undique sordes
Subvehere, atque extra sedes effundere certant. 500
Tota renidenti postquam luce aula refulsit
Femineam educunt turbam, mediisque trementem
Porticibus subterque tholi testudine cogunt
Angustum in spatium, nulla unde exire potestas.
Atque ibi Telemachus: turpi jam funere, dixit,
Eripiam his animam, capiti quae probra tulere,
Dira meo, matrisque, procis accumbere quondam
Assuetae furtim per opaca silentia noctis.
Dixit, et ex alta pendentia vincla columna,
Summa tholi jaciens supra fastigia, nectit, 510
Ne terram suspensa pedum vestigia tangant.
Ac veluti turdi molles variaeque palumbes
Insiliunt densos inter quum stantia dumos
Retia, ubi repetunt consueta cubilia sero
Vespere; dura quies omnes latitantibus intro
Excipit insidiis. sic tum cervicibus illae
Pendebant longo pronis ex ordine; circum
Colla premunt laquei misero luctantia fato;
Jam pedibus tremuere, et vita recessit in auras.
Post etiam vinctum traxere Melanthion altis 520
E foribus; truncas cui foedo vulnere nares
Ense metunt, populantque aures; tum cruda voranda
Objiciunt canibus dissectis inguina nervis,
Inciduntque pedes irati et brachia ferro.
Et jam tecta petunt abluti a caede recenti,
Agglomerantque duci sese, postquam ultima coepto
Imposita est operi manus, et deferbuit ira.
Ergo ille affatus nutricem; huc ocius affer
Sulfura, ait, caedis consueta piacula, et ignem,
Queis valeam suffire domos; mox ipsa vocata 530
Penelope huc adsit fidis comitata ministris,
Accedantque omnes, tua cetera cura, puellae,
Cui subito Euryclaea refert: certe omnia, nate,
Digna mones, nec tanta sequi me jussa pigebit.
Unum addas, oro: sine me tunicamque nitentem,
Et chlamydem tibi ferre novam; sordentiaque isthaec
Projice texta, precor, functus jam caede procorum:
Talem haud esse decet. sic illa orabat; at heros:
I properans, ignemque feras ante omnia primum,
Edico. vix fatus erat; nec dicta retardans 540
Sulfuraque atque ignem nutrix tulit. haud mora, totam
Rite domum sanctosque Ithacus adolere penates
Institit; at celeri rursum penetralia gressu
Scandit anus, famulasque jubet succedere coram.
Conveniunt jussae, manibusque ardentia quassant
Lumina; tum circum fusae regemque salutant
Osculaque infigunt capitique humerisque decoris,
Amplexaeque manus prensant. ille ictus amore
Aestuat, ac gemitus inter lacrimasque volutas
Ora recognoscit cunctarum et nomina signat. 550
Liber vicesimus tertius
Ibat anus resono complens penetralia risu
Reginae dictura, Ithacum servare penates
Incolumem. properae genua aegra ipsique vigebant
Laetitia studioque pedes; jamque illius adstans
Ad caput: o! surgas, inquit, visura, quod optas
Noctes atque dies: tuus ille advenit Ulysses,
Desertasque adiit longo post tempore sedes
Ultus caede procos, ausos vastare nefandis
Omnia flagitiis, atque ipsi haud parcere nato.
Excita Penelope cui tum sic ore vicissim 10
Orsa refert: di te vesano errore fatigant,
O nutrix, curis etiam qui pectora stultis
Fallere gnara valent, sanosque avertere sensus
Ducentes trepidae subito deliria menti.
Illi te laesere: fuit non haec tibi quondam
Vis animi: longo quid luctu saucia corda
Ludis vana ferens? quid dulcem abrumpere somnum,
Sopierat miserae fessos qui molliter artus,
Heu properas? numquam placide sic ipsa quievi,
Ex quo Dardanias Ithacus discessit ad arces. 20
Verum age nunc descende, atque isthinc eripe gressum
Ima petens: mulier si qua haec mihi dicta tulisset
Altera, et optatae turbasset munera noctis,
Mulctatam graviter retro vestigia ferre
Jussissem properata; tibi autem incana senectus
Auxilio est. sic illa: at non deterrita nutrix
Excipit, ac tales ultro dat pectore voces.
Haud equidem fallax illudo: verus Ulysses
Jam rediit, servatque domos. ille omnibus hospes
Despectus per tecta, ille est; jam noverat ipsum 30
Telemachus, sed fida patris sub corde tegebat
Consilia, immanes ut perderet ultor Achivos.
Vix ea; quum subito laeta inter gaudia stratis
Prosiluit regina furens, amplexaque collum
Longaevae, lacrimisque genas suffusa decentes:
Ergo age, cara mihi verax fare omnia, dixit;
Ille domi si certus adest, qua vincere pubem
Arte malam valuit, densos et solus in hostes,
Irruere, aggressus violento praelia Marte?
Cui referens longaeva: haud fas aut cernere quidquam 40
Aut audire, inquit, fuerat; tantum auribus hausi
Ingentem luctum gemitusque in morte cadentum.
Ipsa quidem trepidis penetrali in sede latebam
Cum sociis; intus cohibebant robore firmo
Ostia, clausa prius, quam me tua cara propago
Telemachus, magno missus genitore, vocavit.
Adstantem heic regem conspexi caede virorum
In media: strati circum tellure jacebant
Complexu in misero juvenes; tu laeta cruore
Horrentem, taboque atro, ceu forte leonem, 50
Foedatum totis vidisses undique membris.
Elati vero nunc extra limina prima
Illi porticibus longis glomerantur; at ipse
Instat agens suffire domos caedemque piare
Accensis late flammis; utque excita coram
Ipsa adeas, huc me primam tibi misit ab aula.
Quin sequere, amborum suavi ut dulcedine pectus
Gaudia perfundant post multos laeta labores.
Parta quidem desiderii jam praemia longi;
Ille domum rediit salvus, teque insuper ipsam 60
Incolumem invenit, gnatumque; ultusque nefandum
Dedecus exegit scelerato e sanguine poenas.
Contra Penelope: ne vero elata superbi
Laetitia heu nimia, dixit, risuque soluto;
Scis nutrix scis ipsa, domi quod carus adesset
Omnibus; at nulli quam nato carior, et mi
Praecipue, si vera forent quae nuncia portas.
Sed non certa fides: aliquis delapsus olympo
Caelicolum stravit juvenes indigna perosus
Flagitia, ac tristes, immania facta, rapinas. 70
Namque hominum nulli parcebant, omnibus aeque,
Qui se cumque dabant coram, mortalibus īdem
Infesti; idcirco sontes periere nefando
Supplicio. ille autem reditu fraudatus amico
Hinc procul occubuit, patriam nec Achaeida vidit.
Talia cui fanti nutrix: heu quae, mea, dixit,
Gnata, tibi incauto fugiens vox excidit ore;
Numquamne ad patrios venturum dura penates
Usque virum dices, qui jam tibi redditus adstat
Ante focum; semper mens haec infida resistet? 80
Verum age, ne dubites, jam certa et signa docebo:
Namque ipsa ablutum puro dum fonte rigabam,
Fulminei vidi dentis vestigia, et ipsi
Visa tibi volui narrare; sed ille prehensam
Continuit vafer, et clamantis guttura pressit.
Jamque veni: quod si mendax atque improba fallam,
Haud renuo, infando sontem quin funere perdas.
Haec nutrix ubi fata; haud pronum arcana deorum est,
Penelope excepit, quamvis tibi plurima virtus,
Consilia ac caecos rerum cognoscere casus. 90
Sed praestat tamen ire, meumque invisere natum,
Occisosque procos, tantae quis caedis et auctor,
Noscere. sic dicens tandem descendit ab altis
Aedibus, et vario curarum fluctuat aestu
Multa putans animo; dulcemne aggressa maritum
Eminus inclamet, capiti ferat oscula caro
An potius coram niveos amplexa lacertos?
Postquam autem venit, dubiosque in limine gressus
Marmoreo posuit, diversa in parte resedit
Parjetis alterius flammarum exposta nitori 100
Contra Ithacum. longa subnixus at ille columna
Dejecitque oculos, vultuque immobilis haesit
Exspectans, qua voce prior, quibus excita dictis
Incipiat visum jam tandem affarier uxor.
Ipsa diu sine voce stetit, turbataque pectus
Obstupuit; noti modo gaudet imagine vultus
Luminibus lustrans tacitis; modo tegmina foeda
Sordentesque videns artus ignara moratur.
Cui tum Telemachus cunctanti turbidus infit:
О genitrix, mala jam genitrix et robore septa 110
Indomito, refugis quid patrem aversa, neque instas
Heu propior notas audire et reddere voces?
At non sic duro mulier foret altera corde,
Conjugis aut fugeret vultus, qui plurima passus
Bis decimo tandem patriam contingeret anno:
Durius est gelido semper tibi marmore pectus.
Illa autem: stupor altus habet me, nate; nec ullas
Aut valeo cupido voces expromere ab ore,
Aut petere; ipsum etiam nec possum cernere contra.
Quod si verus adest Ithacus, post nosse licebit 120
Scilicet id melius nos inter; namque tenemus
Nobis certa unis, alios fugientia, signa.
Haec illa. extemplo dius subrisit Ulysses,
Atque ita Telemacho fatus: me me sine mater
Experiatur, ait; jam victa fatebitur ultro:
Noscere nunc lacerum et sordentem turpiter artus
Abnegat, ac spretum nullo dignatur honore;
Danda illi venia est. sed quae peragenda supersunt,
Una consulere, atque animo juvat ante videre
Omnia, uti recte cedant. namque unius acta 130
Saepe etiam quis caede viri, cui sanguinis ultor
Rarus, et auxilio vix est manus ulla relicta,
Exsilio patriam mutat, sedesque relinquit,
Cognatasque animas; quid nos? qui lumina prima,
Totius atque urbis columen demisimus Orco,
Magnanimos juvenes. cui natus talia fanti:
Haec tuus explorare labor, quem maxima tollit
Consiliis habilem virtus mortalia supra
Pectora; non ullus tecum contendere certet
O genitor. jam sponte sequar, quocumque vocabis, 140
Haud virtutis egens, quanta vi tendere possim.
Tum pater: ergo, inquit, dicam sententia surgit
Quae melior. puro vos primum in fonte lavate,
Induite et niveas vestes, pariterque jubete
In domibus pulcro famulas incedere cultu.
Dein etiam citharae digitis resonantia vates
Fila ciens, laetos invitet carmine saltus.
Quo strepitu audito credat celebrari hymenaeum,
Seu quis forte via transit, seu proxima nostris
Tecta colit; ne fama prius vulgata per urbem 150
Incipiat foedae juvenum crebrescere caedis,
Consita quam densis nos una hinc nostra petamus
Arboribus procul arva. illic ea deinde sequemur,
Profore quae divum rector monstrabit olympo.
Dixerat haec: parent omnes, ac jussa facessunt,
Ablutique artus se quisque recentibus ornant
Vestibus: effulgent famulae; cava pectine pulsat
Texta lyrae vates, magnumque incendit amorem
Omnibus ad choreas et dulcia munera cantus.
Insonuit domus alta pedum late excita pulsu 160
Ludentumque virum pariter, zonisque micantum
Suave puellarum. strepitu quo percitus inquit
Sic aliquis longe audito: regina superbis
Illa ambita procis cupido jam cessit amanti,
Perfida! nec primi clarum servare mariti
Sustinuit patiens thalamum, si forte redisset.
Talia quis jactans: sine pondere dicta volabant
Irrita nequidquam rapidis ludibria cauris.
Nec minus interea lavit manantibus undis
Eurynome regem lustrans nitidosque per artus 170
Totum Palladii succo perduxit olivi
Purpuream injiciens chlamydem tunicamque superne.
Atque olli virgo Jove nata in vertice honorem
Addidit ambrosium formae; majorque videri
Plenior et solito coepit; tum crispa nigrantis
Aut foliis violae aut ferruginei hyacinthi
Caesaries pulcra similis cervice refulsit.
Ceu quis ubi argento fulvum variaverit aurum
Arte faber multa, docuit quem Pallas, et ipse
Ignipotens varias praestantem effingere formas, 180
Jamque opera admiranda facit. sic plurima venit
Gratia, sic humeris capitique affusa juventus.
Ille autem e solio processit lotus aheno
Membra deo similis, seseque ante ora locavit
Conjugis adversae residens, atque infit ab ore:
Indomitum superi tibi olympia tecta colentes
Prae cunctis mulier, dederunt cor: non ita certe
Duraque et obfirmans animum sese ulla teneret
Conjuge conspecto, passus qui plurima ponto
Bis decimo in patriam salvus pervenerit anno. 190
Tu nutrix mihi sterne torum, quo languida ponam
Corpora; stant illi rigido praecordia ferro.
Penelope contra sedato pectore reddit:
Non equidem nimium jactor, coramque tuendo
Aut doleo, aut laetor; tantum sat fida recordor,
Qualis eras, patrio cum litore vectus abires
Puppibus in longis. Tu vero i, sterne cubile,
Euryclaea, extra thalami penetralia celsi;
Instratoque toro supra mollissima pone
Velleraque laenasque et pictae tegmina vestis. 200
Vix simulans ea dicta dedit; quum pectore ab imo
Ille trahens gemitum: cur me tam tristibus, inquit,
Exanimas miserum verbis? Quis tollere lectum,
Atque alio transferre ausus mihi? callidus arte
Quisquis erat, durum credo tentasse laborem.
Vix etiam aetheria caeli delapsus ab arce
Ipse deus facile diversa in parte locasset;
Ast hominum nullus florenti robore et acer
Viribus amoto sese jactasset. ibi exstat
Signum ingens thalamo in structo, visendaque moles, 210
Ipse meae quondam feci quam munere dextrae.
Aedibus in mediis oleae succreverat arbos
Vivida, praelongos effundens ardua ramos,
Lataque, ceu solida stat rupe excisa columna.
Hanc circa secto thalamum de marmore struxi,
Intexique super, posuique in limine postes:
Et jam frondentesque comas ramosaque ferro
Brachia ubi secui; tum truncum aggressus et ipsum
Ab radice instans, rutilo circum aere polivi.
Laevavique aptans hinc atque hinc, undique rectum 220
Surgeret ut penitus terebrato robore fulcrum.
Hinc mihi prima tori fuerunt fundamina; dein et
Auroque argentoque renidentique elephanto
Omnia distinxi, taurinaque vellera stravi,
Quae circum tyrio fulgebat purpura fuco.
Talia signa inerant quondam; nec dicere possum
Certus, an haec eadem maneant, anne arbore quisquam
Funditus excisa, mutata in sede locavit?
Haec ait: illi artus subito tremuere labantes
Attonitae mentem, dum nulli obnoxia fraudi 230
Signa recognoscit, secumque audita volutat.
Non sese tenet illacrimans; ruit obvia collo
Brachia circumdans, atque oscula dulcia figens
Haeret inexpletum capiti, et sic ore profatur.
Non miserae irascare o rebus in omnibus omnes
Ante homines sollers; molitos tristia nobis
Invidisse deos credo, ne laeta juventae
Dona simul magnumque exerceremus amorem.
Parce precor, jam parce mihi, facilisque remitte,
Quod subito, ut primum vidi, complexibus aegra 240
Abstinui. semper metuens horrensque cavebam,
Ne veniens aliquis blando me falleret ore
Insidians; nam vota fovent immania multi.
Haud Helena aligero Jove nata Argiva puella
Scilicet externo cessisset rapta marito,
Agmina si Danaum metuisset rursus ab oris
Avectam Iliacis latum ductura per aequor.
Illam aliquis superum decepit, triste nec ante
Flagitium admisit, quo nobis prima malorum
Incubuit clades, et saeviit aspera luctu. 250
Nunc quoniam manifesta fides, thalamique retexta
Nostri arcana patent, hominum quae nullus adivit,
Lustravitque oculis solos nos praeter et unam
Actorida (huc famulam genitor quam misit habendam,
Assuetam clauso servare in limine postes);
Frustra animo obnixam cogis jam cedere victor.
His dictis lacrimae commotae, atque aestuat heros
Jam magis atque magis virtutis imagine tanta
Attonitus, fidaeque stupens in conjugis ore.
Illa autem, miseris ceu quando litora nautis 260
Apparent optata procul, queis gurgite in alto
Fluctibus et valido contortam flamine navim
Caerulei domitor fregit maris; aspera pauci
Per vada nituntur, terrisque adnare laborant;
Et jam tabentes artus aspergine ponunt
In sicco, ac tuta salvi laetantur arena:
Sic adeo reduci gaudebat laeta marito
Haud ora, haud removens a dulci brachia collo.
Fors et sic flendo roseum jubar aurea terris
Puniceo curru subvecta Aurora tulisset, 270
Ni Jove nata aliter statuisset numine virgo.
Continuit longam caelesti in limite noctem,
Inque mari Auroram prohibens adjungere curru
Alipedes lucis flammantia tela ferentes
Fulgentem Phaëtonta et Lampum, queis dea caelo
Invehitur croceos inter pulcherrima nimbos.
Atque heic suspirans iterum compellat amatam
Penelopen Ithacus: mala multa exhausta peregi,
O conjux; necdum discrimina vincere cuncta,
Supremamque datum tamen est contingere metam. 280
Restat adhuc duri superanda immensa laboris
Vis alia, ut vates fatorum arcana recludens
Tiresias quondam monuit, nigrantia Ditis
Atria quum subii quaesitum oracula nostro
Pro reditu, sociumque. at nunc age strata petamus
Dulcia tranquilli carpentes munera somni.
Tum regina: tibi penetrali in sede paratus
Jam thalamus patet ecce, inquit, modo certa voluntas
Sic ferat, ad patrii postquam te limina tecti
Incolumem faciles voluere advertere divi. 290
Sed quoniam memori deus hanc tibi pectore curam
Subdidit, edicas, oro, quae te aspera rerum
Sors agitat, quae fata manent? non illa latebunt
Quondam audita reor, nec vero tristius urent
Cognita nunc eadem. tum sic exorsus Ulysses:
Quid misera heu duros cogis vulgare dolores?
Dicam equidem; laeta sed nec tu gaudia mente
Ulla feres, nec laetor ego. namque ire per urbes
Ille hominum multas, habilemque attollere dextra
Admonuit remum, gentes dum vectus adibo, 300
Quae mare, quae dulcem fugiunt salis ore saporem,
Nec videre rates, minio nec perlita rostra,
Nec remos patulas cymbis volitantibus alas.
Haec et signa dedit, quae te quoque certa docebo:
Obvius adverso veniens quum forte viator
Dixerit alta humeris me ferre valentibus arma,
Ventilat ad zephyrum jactas queis messor aristas,
Heic subito jussit terra defigere remum,
Neptunumque sue tauroque atque arjete caeso,
Placare ad patrii cedentem litoris oras, 310
Multaque caelicolis ex ordine sacra litare
Omnibus. aequoreis lentum mihi funus ab undis
Adveniens sors atra feret, quum longa senectus
Excipiet fessum, et placidae felicia gentes
Otia agent circum: sic omnia volvere Parcas,
Ac stabili dixit fatorum numine ferri.
Haec ubi fatus erat ductor Laërtius, olli
Sic breviter conjux: imo o! meliora senectae
Tempora si spondent superi, confidere praestat,
Hos etiam te posse dehinc evadere casus. 320
Hac vice sermonum dum se inter talia miscent,
Eurynome interea nutrixque insternere molli
Veste torum, taedis late jactantibus ignem,
Instabant. postquam solitum stravere cubile,
Laeta suas petiit sedes anus; Eurynomeque
Lampada praeportans ollis venientibus intro
Fida praeit, thalamoque ambos inducit aperto.
Ipsa retro celerans torquet vestigia; at illi
Desueto placiti potiuntur foedere lecti.
Et jam Telemachus pariter sociique ministri 330
Plaudere destiterant choreas, famulaeque quierant
Hac illac sub nocte; sopor suus occupat artus.
Ast ubi Penelope, magnorum et ductor Achivum
Optata explerunt avidum dulcedine pectus,
Inter se vario laeti sermone fruuntur.
Illa quidem memorat, quantos experta dolores
Quondam pertulerit, quae viderit impia tectis
Facta procum magno turbantum cuncta tumultu,
Et sese propter tot stratos caede juvencos,
Caprigenumque pecus vastarum, effusaque vina. 340
Ille autem quotquot mortalibus aspera rerum
Intulerit, quotquot perpessus et ipse pericla,
Cuncta refert. pendet conjux narrantis ab ore,
Nec prius ingrato declinat lumina somno,
Accipiat quam laeta omnes ex ordine casus.
Principio domitos Cicones, et pinguia narrat
Lotophagum visa arva, ferique indigna Cyclopis
Flagitia, et sumptas sociorum ob funera poenas,
Nil veritus quos ille suo laniarat in antro
Cruda vorans vivo manantia membra cruore. 350
Aeolias addit sedes, utque Aeolus ipsum
Ceperit hospitio facili, laetusque remisit
Incolumem. necdum patrios contingere fines
Fata dabant, magno sed fervens turbine nimbus
Lugentemque vagumque irata per aequora vexit.
Tum Laestrygoniam memorat; caesosque sodales,
Oppressasque rates saxorum grandine, seque
Vix una exitio a tanto fugisse carina.
Nec minus insidias, et monstra horrentia Circes
Nigrantesque domos Erebi, quas tristis adivit, 560
Classe cita, manes certa et responsa petitum
Tiresiae Thebani; utque omnes viderit Orci
Sedibus in tacitis socios, caramque parentem,
Quae tenero niveis immulserat ubera labris.
Addit et auditas Sirenum ex aequore voces,
Errantesque docet scopulos, diramque Charybdim,
Scyllamque innocuis numquam mortalibus aequam.
Solis et infanda violatos caede juvencos
A sociis narrat, quos propter fulmine navem
Perculit ardenti nimborum saevus ab arce 370
Juppiter: illi omnes periere in gurgite mersi,
Solus at ipse gravi Parcarum effugit ab ira
Vectus ad Ogygias cautes, ubi nympha Calypso
Protinus exarsit viso, glaucoque sub antro
Detinuit dapibusque fovens, atque insuper atri
Pollicita expertem senii letique juventam:
Nec tamen et duros inflexit pectore sensus.
Post hinc digressus Phaeacum ut litora venit
Multa mari passus, divumque ut cultus honore
His ducibus tandem tranquilla per aequora Nerei 380
Contigerit patrias sedes data munera portans
Ingens aes aurumque et pictas tegmina vestes.
Talia narranti vox haec fuit ultima: namque
Irruit extemplo fessos illapsa per artus
Alma quies, animumque simul curasque resolvit.
Ast illum postquam placido Tritonia somno
Credidit ac dulci satiatum conjugis igne,
Jussit ab oceani diversicoloribus undis
Auroram proferre jubar mortalibus aegris.
Illa deae monitis paret: simul excitus heros 390
Emicat e thalamo surgens, ac talia fatur.
Plurima durando conjux mala sensimus ambo,
Pertulimusque vices, tu nostros anxia plorans
Heic reditus, contra violento numine divum
A patria longe duris ego casibus actus.
Nunc vero ambobus quoniam data copia rursum
Connubii optati, vigil o penetralia serva,
Divitiasque omnes, quae sunt mihi cumque relictae.
Mox pecora immani juvenum consumpta rapina
Multa ego praedabor, multa et pro munere Achivi 400
Sponte dabunt; plenis ludent in ovilibus agni.
En ego longaevum patrem luctuque dolentem
Assiduo virides ibo visurus in agros:
Haec porro tibi mando haud corda ignara gerenti.
Alta novo cum sole ibit nam fama per urbem,
Vulgabitque necem juvenum; tu limina celsae
Interiora domus conscendens parce morando
Aspicere aut quemquam, caussas aut quaerere fandi.
Dixerat, ac rutilis humeros circumdatus armis
Telemachum hortatur subito geminosque ministros 410
Arma manu capere et sumptis procedere telis.
Nulla mora est; parent alacres, atque aere corusci
Impulsas liquere fores; dux anteit heros.
Et jam pulcra novo spargebat lumine terras
Orta dies, illos quum celsa eduxit ab urbe
Pallas, et obscuro gradientes aëre sepsit.
LIBER VICESIMUS QUARTUS
Parte alia genitus Maja Cyllenius ales
Caesorum juvenum simulacra excita vocabat:
Aurea virga manu rutilat, qua lumina mulcet,
Quum vult, atque adimit somnos. hac fretus agebat
Ille levem turbam magno stridore sequentem.
Ac veluti volucres, queis vesper nomina fecit,
Lucifugae ingentis latebroso rupis in antro
Hac illac stridunt; si qua vi protinus actae
Excessere, cavi connexae ad limina saxi,
Haerentes seseque inter; sic illa per umbras 10
Stridebat glomerata volans magno agmine turba,
Mercurius qua monstrat iter per opaca locorum.
Jamque ubi et oceani fluxus, et Leucada rupem,
Ac solis liquere fores, et somnia nigra,
Continuo subiere virentia gramine prata,
Queis volitant manes simulacra carentia vita.
Heic tenuem solido formam sine corpore Achillei
Inveniunt, carique etiam post fata Patrocli,
Antilochi, Ajacisque, omnes qui magnus Achivos,
Pelida excepto, formae superabat honore. 20
Ibant affusi circum: queis cominus ingens
Atridae veniens Agamemnonis adstitit umbra
Triste dolens. fremitu denso comitantur euntem
Quotquot in Aegisthi perierunt sedibus una.
Cui prior Aeacides: Atrida o maxime regum,
Heroas quondam ante alios magis esse putabam
Te superum regi, gaudet qui fulmine, carum,
Imperiis quod multa tuis fortissima bello
Agmina parebant Xanthum Simoëntaque propter
Dardanium, duros passa est ubi Graecia casus. 30
Tene etiam saevo Parcarum ferrea leto
Vis domuit, nullus valuit quam fallere in oras
Editus aetherias? o primo insignis honore
Stratus apud validae cecidisses moenia Trojae!
Ingens staret ibi moles aggesta sepulcri
Omnibus a Danais, natumque ea fama maneret
Inclita: nunc tristis sors funere mersit acerbo.
Dixerat. Atrides contra: ipsis o superis par,
Felix sorte tua, Pelei sate sanguine, Achilleu,
Cui procul a patria tellure sub Ilio alto 40
Oppetiisse datum. de te late undique magni
Certantes Danaique simul Troësque cadebant;
Dum tu ingens spatio ingenti sub nube jacebas
Pulverea stratus volucrumque oblitus equorum.
Totam per lucem stetit aspera pugna, nec ante
Martius armorum cecidit furor, horrida nigro
Ab Jove tempestas acies quam terruit ambas.
Post ubi digressi bello te ad litora nota
Detulimus, positum stratis et rore tepenti
Corpus et unguentis lustravimus. agmine denso 50
Maerentes circum Danai calida ora rigabant
Fletibus, et longos tondebant vertice crines.
Venit et aequoreis mater comitata deabus,
Ut vitreo sensit famam sub gurgite: pontus
Insonuit clamore alto, subitoque Pelasgi
Intremuere metu concussi. et jam cava gressu
Robora scandebant; longo quum doctus ab aevo
Plurima, continuit trepidos Neleïus heros
Consiliis habitus semper fidissimus auctor.
Qui tum sollicitos sic interfatus amicos: 60
State viri, nec terga fugae convertite, dixit;
Caeruleo e pelago nymphis sociata marinis
Mater adest gnati funus visura supremum.
Haec ille, et pulsa cessit formidine terror.
At circum adstiterunt glauco genitore creatae
Nereïdes maestum flentes ac vestibus artus
Ambrosiis niveos cinctae; quas inter et ipsae
Alternos tum voce novem coepere sorores
Dulcisona questus. tristi rorantia Achivum,
Quotquot erant circum, vidisses lumina fletu: 70
Tale deae querulo fundebant carmen ab ore!
Bis septem trinasque super noctesque diesque
Flevimus immixti divis: octava ubi fulsit
Post decimam lux orta, rogo supponere flammas,
Lanigerumque gregem et nigros mactare juvencos
Institimus. tu pulcro humeros velatus amictu
Ardebas dulci in melle et beneolenti unguento.
Flammantem circa heroës, Argiva juventus,
Decurrere pyram cincti fulgentibus armis
Certatim peditesque equitesque; ululatus ad auras 80
Ibat, et ingenti resonabant cuncta fragore.
At postquam in cinerem vis te Vulcania vertit,
Mane novo puro candentia legimus ossa
Sparsa mero et pingui succo. portaverat urnam
Ipsa tibi ex auro genitrix, praestantia Bacchi
Munera, quae multa caelarat Mulciber arte.
Hac tua, Pelide, recubant, immixtaque cari
Ossa Menetiadae Patrocli; distincta peremptum
Antilochum tegit urna, aliis magis omnibus unum
Quem Patrocli post fata tuo dignatus honore es. 90
Litore in aërio, qua panditur Hellespontus,
Aggesta tellure Argivum exercitus omnis
Heic tumulum late magnum, molemque superbam
Struximus eductam caelo, quam navita longe
Adveniens pelago semper miretur ab alto.
Tum genitrix in vota deos ubi blanda vocavit,
In medio Graiis posuit certamina circo
Maxima. vidi equidem multorum funera praesens
Heroum, exstincto quondam quum rege juventus
Cingitur, ac variis exercet corpora ludis; 100
Sed non ulla magis miratus dona palaestrae
Obstupui, quam quae niveis argentea plantis
Alma Thetis posuit; magno dilectus amore
Quippe deis fueras. exstincti gloria, et ingens
Haud periit nomen, quin fama aeterna manebit.
At mihi quid prodest gessisse horrentia bella,
Juppiter exitium reduci quum triste parabat
Aegisthi manibus, scelerato et conjugis auso?
Talibus inter se dictis curisque morantur,
Quum propius caesi domitor deus adstitit Argi 110
Agmen agens juvenum, quos funere stravit Ulysses.
Ut videre illos, subito venientibus ardent
Mirati conferre gradum, primusque Melanhteo
Amphimedonta satum cernens agnovit Atrides,
Hospes erat namque olli Ithacae dilectus in oris.
Quem sic Atrides prior est affatus ab ore:
Quae vos, Amphimedon, sors dira subire coëgit
Haec nigro loca senta situ? par omnibus aetas,
Lectaque vis: claram fortissima pectora pubem
Non aliam plena quisquam legisset in urbe. 120
Obruit an pelago Neptunus, flamina saeva
Ventorum longosque ciens ad litora fluctus?
An domuere viri vos arva aliena prementes
Vastantesque armenta boum raptasque bidentes?
Saevane pro patria pugnando vulnera passi
Conjugibusque? age fare; tibi sum foedere junctus
Hospitii, servasque memor, me sedibus olim
Successisse tuis flavo cum fratre vocantem,
Iliacas Ithacum pelagi per caerula ad arces.
Aequoreum permensus iter semel orbe peracto 130
Fulgentis lunae veni, vix ad mea vota
Impulso Laërtiada. sic dixit Atrides;
Atque olli Amphimedon referens: o ductor Achivum
Optime, ait, memori cuncta haec in pectore servo
Scilicet, et duri caussam nunc funeris addam.
Connubio Icarii natae, thalamoque potiri
Institimus longum nequidquam absentis Ulyssei
Nos omnes, quos cernis acerbo turbine stratos.
Illa quidem invisos nec dedignata hymenaeos,
Nostra sequens nec vota, horrenda fata parabat 140
Omnibus, ac talem meditata est pectore fraudem.
Tenvia subnectens immensae licia telae
Institit ordiri, simulata et mente loquuta:
O juvenes mea cura proci, jam vir meus, inquit,
Quandoquidem periit, spatii ad connubia tantum
Certa peto, donec valeam pertexere textum
Nempe meum, (pereant ne fila exorsa) quod aegro
Laërtae in funus propero. quum tristia fata
Ipsius urgebunt aeterna lumina nocte,
Ne qua mihi in populo mulier convicia dicat 150
Increpitans, nudum, vivus qui divite gaza
Floruit, abjectum terra ac sine honore jacere.
Sic illa, et facile ignaris res credita nobis.
Interea arguto percurrens pectine telam
Luce operi instabat, mox sera ad lumina nocte
Stamina dissolvens totos tres vafra per annos
Distulit in longum speratae gaudia taedae.
Verum ubi jam quartum venit labentibus horis
Annus, et ignaros mulier bene conscia fraudis
Admonuit, nos et demum deprendimus ipsi 160
Texta retexentem, jussa est invita laborem
Perficere, ostenditque palam. manus ultima postquam
Imposita est, puroque abluta in gurgite palla,
Splenduit assimilis Triviae Solisque nitori,
Tunc Ithacum in patriam duxit male numen amicum
Dissita ad arva procul, senior quae fidus habebat
Setigeri pecoris custos. devectus eodem
Contulerat sese Nelea natus ab urbe.
Heic ubi perniciem nobis, clademque pararunt,
Composito subeunt urbem: tardatus Ulysses 170
Posterior, gnatusque prior se moenibus infert.
Illum autem lacero sordentem corpus amictu
Ipse suum custos inopi seclisque gravato
Assimilem, ac baculo vestigia tarda regentem
Duxit agens. miseros foedatum turpiter artus
Non juvenis potuit venientem agnoscere quisquam,
Non senior: coram sic sese ante ora repente
Obtulit, et curam spectantum elusit inanem.
Nos caeci instamus dictis incessere spretum,
Et jaculis pariter; nullis contra ille movetur 180
Vulneribus patiens, aut verba minacia curat.
At simul ac tacitum monuit pater ipse deorum,
Telemachi auxilio fulgentia sustulit arma
In thalamum, versosque emuniit objice postes.
Mox etiam jussit tecti e penetralibus arcum
Penelopen efferre; et leti ponere caussam,
Principiumque necis, duri certamina ferri.
Haud ullus valuit forti contendere nervo
Spicula; deficiunt vano conamine vires
Infractae, voti longe dum meta recedit. 190
Heic Ithacus juvenum cupiens tractare laborem
Cepit et ipse arcum: nos contra insurgere dictis,
Et prohibere omnes optantem et multa rogantem;
Nequidquam: namque ipse animos ultro addidit olli
Telemachus sumpta hortatus certare sagitta.
Ergo habilem dextra rapiens multo sine nisu
Intenditque arcum, misitque volatile ferrum
Per medias ictu nusquam fallente secures.
Tum stetit adverso sublimis limine, et omnes
E pharetra effudit calamos ardentia volvens 200
Lumina, et Antinoum jaculatus vulnere stravit.
Hinc alios contra spargit volitantia certa
Tela manu, figitque ardens: cadit icta juventus
Plurima, et aggesta densantur funera caede.
Nec dubium, major quin vis excita deorum
Auxilio steterit: namque omnibus undique tectis,
Qua ducit furor intus agens, trepidantia passim
Corpora procumbunt. morientum it luctus ad auras
Excitus, et fractis cervicibus alta resultant
Atria, tum sparso natat omnis sanguine tellus. 310
Haec nos fata neci dederunt, inhumataque longe
Membra jacent Ithaci in domibus sine honore relicta.
Necdum etenim luctus fidis auditus amicis,
Qui sanie ac tristi nigrantia vulnera tabo
Rore lavent lacrimas inter, decorentque supremis
Muneribus, qui dignus honos Acheronte sub imo est.
Talia finierat referens. miratus Atrides
Exclamat, gemitumque imo de pectore ducens:
Fortunate, inquit, proles Laërtia, Ulysseu,
Macte tuae magna virtute o conjugis! uni 220
Di dederunt talem diro sine crimine mentem
Penelopi, in solo flagrans quae semper Ulysse
Certa fidem tenuit. dignae virtutis imago
Numquam tanta cadet, nec fama oblita peribit
Dis etiam celebranda ipsis, qui carmina condent
Illius in laudem tardos mansura nepotes.
Non ita Tyndaridi placitum: scelus ausa nefandum
Ipsa virum exstinxit, letoque in Tartara misit
Insontem. tanti semper monumenta vigebunt
Flagitii, quin et nomen muliebre per omne 230
Fama eadem indignae labis contagia sparget,
Si qua etiam exstiterit studiis praestantibus apta.
Talia jactabant nigris in sedibus Orci
Suppositi tellure alta; per moenia gressu
Dum celeres illi properant. jamque arva tenebant
Laërtae, multo senior quae culta labore
Ipse sibi, pressus curarum a mole, pararat.
In medio domus alta fuit, circumque patebant
Atria, queis epulas celebrare et carpere somnos
Per noctem assuerat famulantum operosa juventus. 240
Heic etiam, quae fida senem curabat in agris
Urbe procul, stabat Siculis anus edita terris.
Atque ibi tum sociis natoque ita fatus Ulysses:
Ite, ait, o properi in sedes, epulasque parate
Mactantes de more suem, qui pinguior errat:
Experiar, memori perculsus imagine noscat
Mene pater, subito cernens adsistere coram;
An multo absentis jam tempore nesciat ora?
Sic dixit, famulisque dedit ferre arma vocatis
Martia: jamque illi properant ad limina; at heros 250
Si quos inveniat, viridem descendit in hortum.
Non Dolium reperit loca late consita lustrans
Non gnatos Dolii, vernasque: una avia longe
Vellebant dumeta omnes vepresque futuris
Sepibus, ipse suum senior dux egerat agmen.
Solum ibi Laërten aerata falce prementem
Arboris eductae ramos invenit. amictus
Sordidus ex humeris pendet, taurinaque suris
Vincula dant ocreas et sentes tegmina in aspros
Hinc apta atque illinc manibus, ne vulnera laesus 260
Accipiat; capitis tum summo in vertice squallet
Horridus heu miseri caprina e pelle galerus.
Sic ubi cognovit senio curisque gravatum
Ingenti subito perculsus corda dolore
Sub celsa stetit ille piro lacrimasque profudit.
Dein tacita secum defixus mente volutat,
Amplexusne petat, circumfususque repente
Expediat casusque suos reditumque parenti?
An prius exploret sensus, ac singula tentet
Ingressus vario sermone? haec exigit heros 270
Dum secum, satius visum est illudere primum,
Paullatimque senem gnati succendere amore.
Jamque illum sic certus adit, dum vertice prono
Curvatus senior stirpes tegit arboris altae
Effossa tellure; et sic effatur ab ore
Stans propior. te nulla fugit sollertia foetus
Vitigenos curare, senex; heic omnia late
Culta nitent. non stirps, non dulci ficus abundans
Nectare, non Bacchi vites, non Palladis arbos,
Non pirus, ulla tibi non est neglecta per hortum 280
Areola. hoc tantum dicam, tu parce moveri:
Te cultus non iste decet; simul aegra senectus
Sollicitat fessum, simul horres turpiter artus
Nudus inops. nec te cessantem durus, opinor,
Spernit herus, nec forma tuo servilis in ore,
Inque habili membrorum habitu: par omnia regi es;
Et jam tarda senem lotumque epulisque refectum.
Ad placidos poscunt tranquilla per otia somnos
Tempora, defunctum curis, operumque labore.
Quin age, fare mihi, cuinam famularis in agro, 290
Florentesque hortos curas? dein insuper adde,
Haecne Ithacae tellus; venienti ut cominus adstans
Nescio quis nuper dixit, nec pectore fido,
Nec sat mente valens. neque enim mihi certa ferebat,
Audibatque meas voces, dum plurima quaero
Hospite de caro; superis num vescitur auris,
An leto domitus crudelibus occubat umbris?
Quondam, fabor enim (tu corde audita repone
Dicta memor) patriae devectum ad limina sedis
Excepisse virum memini, quum finibus illis 300
Nondum alius nostris successerat advena tectis:
Sese Ithaca e patria multa cum laude ferebat
Laërtisque Arcisiadae de stirpe creatum.
Illum ego suscepique volens, blandoque receptum
Hospitio fovi, divesque et rebus abundans
Dona dedi, nostri monumentum ac pignus amoris,
Ex auro septem caelato ferre talenta,
Argentoque gravem et signis cratera coruscum,
Bissenasque super laenas, totidemque tapetas,
Ac totidem chlamydas, tunicasque auro intertextas. 310
Praeterea quatuor praestanti corpore servas
Haud operum ignaras, sibi quas delegerat omni
E numero exsortes. vix haec tum fatus Ulysses
Quum genitor lacrimans: Ithacam quam poscis, adisti,
Hospes, ait, gentes habitant, immania corda.
Quae vero memoras data quondam, heu perdita frustra
Dona abiere tibi. namque ille heic vivus adesset
Si patrio in regno, meritis dimitteret auctum
Muneribus, ceu jura petunt, nec parva maneret
Gratia apud memorem. nunc autem effare vicissim, 320
Quot magni revoluti orbes labentibus annis,
Ex quo initum hospitium, ac primum tibi dextera amico
Juncta tuo est, caro quondam, sed non mihi vivo
Nunc etiam gnato: patrio quem litore longe
Heu miserum saevi raptant aut gurgite pisces,
Aut lanianda feris latos data praeda per agros,
Alitibusque jacet. non mater flevit ademptum
Veste tegens, non ipse pater, non optima conjux
Penelope in viduo ploravit funera lecto,
Exstinctique manu languentia lumina clausit 330
Justa ferens de more atro solatia leto.
Verum age sis, verax etiam haec ne mitte docere;
Quisve, vel unde hominum, qua te genuere parentes
Urbe satum, qua parte ratis, fidique sodales
Constiterunt? puppine aliena advectus adisti
Haec loca, teque procul nautae cessere relicto?
Talia Laërtes, at contra filius orsus.
Sum patria ex Alybante, ubi tecta ingentia servo,
Regis Aphidantis Polypemonidae genus altum
Egregii, sed nomen Eperitus. appulit oris 340
His deus invitum Lylibeïa regna petentem;
Stat ratis aversi procul urbe in litoris acta.
Ast Ithacus, fugiens jam quintus volvitur annus,
Ex quo nos adiit, nostrisque abscessit ab arvis
Infelix. dextrae spondebant fausta volucres
Omina, queis firmans animos solabar euntem,
Laetus et ipse ibat: spes ingens ceperat ambos
Hospitio misceri iterum, donisque potiri.
Dixerat: ast illi nigra caligine ludus
Incubuit, sparsamque ardenti pulvere foedans 350
Canitiem gemitu mixto suspiria traxit.
Non tulit hanc heros speciem, naresque per ipsas
Vis animi prorupit, iter molita sub auras,
Affususque interque amplexus dulcia libans
Oscula sic dictis genitorem affatur amicis.
En quem poscis, ego post annos denique veni
Bisdenos patrias, genitor, tibi salvus ad arces;
Parce pio fletu, tristemque heu comprime luctum.
Magna fero, celerare juvat: jacet aedibus altis
Strata omnis jam turba procum, clademque piavi 360
Luctificam, exstinxique nefas crudele domorum.
Cui genitor: si sanguis ades meus, inquit, Ulysses
Redditus huc, da signa, quibus confidere tuto,
Ac valeam certam dictis adjungere mentem.
Tantum effatus, et ille: haec vulneris aspice primum
Nota tibi, dixit, vestigia, quae ferus olim
Saevo dente ruens in verticibus Parnassi
Liquit aper. tua jussa sequens caraeque parentis
Autolycum visurus avum, promissaque dona
Capturus juvenis quondam hoc de litore cessi. 370
Quin age et enumerans nunc dicam ex ordine plantas,
Quas mihi tu puero dederas. ego nomina quaeque
Parvulus ardebam tua post vestigia reptans
Discere; tu vero gradiens per amoena vireta
Singula monstrabas, et me tua dona docebas.
Bissenas mihi sponte piros unamque dedisti
Praeterea, malosque decem, ficosque feraces
Quadraginta, aequo plures tum limite sulcos.
Quinquaginta ipsi, si rite recordor, et omnes
Frugiferi: varioque illic in palmite turgent, 380
Quum Jovis incumbit tempestas laeta, racemi.
Vix ea. Laërtae, dum certa in mente volutans
Signa recognoscit, collapsi protinus artus
Diriguere omnes trepido, resolutaque virtus,
Ac nati collo circum dat brachia: at ille
Excipit exanimem, labentemque erigit ultro.
Ut voci via facta, animusque in pectore venit,
Continuo has rupit voces: o Juppiter alme,
Et vos caelicolae magni regnatis in arce
Siderea; jamjam credo, cogorque fateri, 390
Si meritas tandem poenas dedit effera pubes.
Id vero graviter metuo, ne concita contra
Irruat huc Ithacae manus omnis, et improba longe
Fama Cephallenum rumoribus impleat urbes.
At natus: fide, o genitor, nec talibus, inquit,
Sollicites curis animum: quin tecta petamus,
Telemachus praemissus ubi geminique sequuti
Pastores properant jussis convivia mensis.
Talia ubi dixit, gressus ad limina torquent,
Atque introgressi penetrali in parte domorum 400
Telemachum sociosque vident in frusta secantes
Ingentes armos, miscentesque humida vina.
Magnanimum interea Laërtem in sedibus altis
Lavit anus Sicula, et pingui perduxit olivo
Injiciens chlamydem fulgentem. at candida Pallas
Adveniens propior tersit squallentia regis
Membra auctans, pulcrumque magis magnumque videri
Jussit, et ambrosios cervici afflavit honores.
Nec mora, processit solio: miratur Ulysses
Aspiciens pulcro similem caelestibus ore, 410
Et subito: o genitor, quis te deus aethere lapsus
Mutat, et eximiis clarum decus artubus addit?
Cui tum Laërtes palmas ad sidera tollens
Voce refert: o rerum hominumque aeterna potestas,
О Jove nata, o Phoebe, utinam jam munere vestro
Qualis eram quondam, cepi quum Nericon altum
Litore in adverso ducens victricia bello
Signa Cephallenūm, nostris hesternus adessem
Talis ego in domibus, pugnamque aggressus Achivūm
Issem per medios cinctus fulgentibus armis. 420
Multorum haec ardens stravisset corpora leto
Dextera; tuque tua sensisses gaudia mente
Miratus tum, nate, ingentem caedis acervum.
Haec illi alternis dum jactant vocibus; omnis
Perfectusque labor, mensaeque ante ora paratae
Jam dapibus stabant: ergo discumbere pictis
Festinantque toris omnes, epulisque parant se.
Nec minus et senior Dolius stipante corona
Gnatorum advenit, multo defessa labore
Membra trahens. illum properans exciverat agro 430
Sueta anus et vernas curare et fida fovere
Omnibus officiis longaevum in sede parentem.
Hi simul ac Ithacum mensa videre cubantem,
Attoniti stupuere animo. quos mollibus heros
Compellat dictis, atque haec mirantibus infit.
О senior, vosque o juvenes accumbite mecum
Una omnes jamnunc, mirari et parcite. namque
Heic nos jampridem cupidos habet ardor edendi,
Cessamusque tamen, reduces dum tecta petatis.
Dixerat; ac Dolius palmas utrasque tetendit 440
Ad regem, amplexusque manus et dulcia libans
Oscula conclamat. spes o fidissima nostrum,
Venisti tandem, tuaque exoptata tueri
Ecce datur, nobis nil tale putantibus, ora.
Incolumis quando, dīs te huc ducentibus, adstas,
O salve, aeternumque mihi, rex optime, gaude,
Multa tibi superi faustae dent praemia vitae.
Quin et fare precor, num laetae conscia sortis
Penelope sensit reducem te numine divum;
Nuncius anne jubes, ferat haec praemissus ad aures? 450
Cui Laërtiades: quidnam haec te cura fatigat,
O senior? jam nota, inquit, sunt omnia, meque
Adspexit regina. haec tantum effatus, et ille
Paruit haud quidquam referens solioque resedit.
Heic etiam proles Dolio generata salutat
Circumfusa ducem, dextramque attingere gaudet
Laeta animis. omnes quo tandem munere functi
Hinc atque hinc patrem circa de more recumbunt.
Interea hi celebrant structis dum gaudia mensis,
Nuncia fama volans totam rumoribus urbem 460
Excierat spargens horrentia fata procorum.
Queis dictis cives turbati huc protinus atque huc
Cum gemitu strepituque ruunt ad limina Ulissei,
Corporaque exportant tectis, et fleta suorum
Pro se quisque viri condunt frigentia membra:
Ast alios alias properant deducere ad oras
In patriam celeri vectos per caerula cursu
Luctum infelicem lacrimasque parentibus orbis.
Ipsi in concilium perculsi pectora curis
Processere; ingens stimulat dolor ossibus ardens, 470
Praecipitatque moras. postquam venere frequentes
Surgit ibi Eupithes; namque huic praecordia luctus
Acrior intus habet dilecti ob funera gnati
Antinoi, primum quem vulnere stravit Ulysses:
Isque ibi tum lacrimans ita voce silentia rupit.
Horrendum exitium, cives, et funus acerbum
Unius a furiis tulimus, qui Dardana primum
Classe cita juvenum multos ad Pergama duxit,
Amisitque rates, sociosque in gurgite mersit;
Dein alios rapuit veniens, et lumina saevus 480
Prima Cephallenūm Stygias detrusit ad umbras.
Ergo agite, atque prius Pylias quam tendat in oras,
Elidis aut urbes, regnataque litora Epaeis,
Festinemus. an et tristes et semper inertes
Sic erimus? quae fama, viri, nos deinde sequetur,
Natorum fratrumque, ulti ni dira piemus
Funera? jam caeli superis haud vescier auris
Dulce mihi; praestat manes descendere ad imos.
Sed celerare juvat, ne quam fortuna salutem
Ocius ostendat fugientibus. atque ita fatus 490
Demisit lacrimas, luctuque incendit Achivos.
Hos inter motus, medio flagrante tumultu,
Ecce super linquunt Ithaci penetralia celsa
Servatusque Medon, et clarus carmine vates.
Succedunt ambo propius: stupor omnibus ora
Occupat, ut densa stantes videre corona.
Queis prudens haec voce Medon tum farier orsus:
Magnanimi audite, o cives: non ista vel ausus
Vel potuit, sancto divum sine numine, Ulysses.
Ipse ego Mentorea vidi sub imagine juxsta Sic; nije uvršteno u Errata500
Stare deum, regis nunc saevo in pectore robur
Ultro incendentem, nunc tecta per alta cientem,
Turbantemque procos. infelix luctus ubique
Insuetusque pavor, confertaque turba cadebat.
Haec dederat vix dicta Medon; exterrita pallor
Omnibus extemplo trepidantibus ora notavit.
Atque his tum senior pavidis heros Halitherses
Mastorides, unus sollerti pectore gnarus
Cernere, quae fuerunt, quae mox ventura subibant,
Incipit, ac verbis animos permulcet amicis, 510
Haec fatus. dictis adhibete o pectora, cives;
Omnia contigerunt vitio haec et crimine vestro,
Vos caussa exitii; vos olim multa monentem
Mentora non passi meque ipsum audire jubentem,
Actutum insanos juvenum conpescere motus,
Qui scelus aggressi dirum res vertere fundo
Institerant omnes, thalamoque abducere sponsam
Ipsius heu regis sperabant: funere raptum
Scilicet haud umquam rediturum in tecta putabant.
At contra evenere: ergo parete volentes, 520
Nec properate viri, ne quis det sanguine poenas
Sponte ruens. vix fatus erat; pars maxima vulgi
Exsiluit magnas tollens adsidere Sic; i u venecijanskom izdanjuvoces:
Atque alii e populo mansere in sedibus isdem
Condensi. neque enim sub pectore dicta probarant,
Eupithei sed jussa timent, parentque coacti.
Saevit amor ferri subito; capit arma juventus
Impia, et ardescens inimica in praelia fertur.
Atque ubi fulgenti se quisque incluserat aere,
Una omnes campo ante urbem coïere patenti 530
Agmine conferto. dux ipse hortatur ovantes
Eupithes, gnati funus qui triste minatus
Ulcisci demens, reditu cariturus abibat
Jam Stygiae aeternum nocti damnatus et Orco.
Haec cernens tali affatur Tritonia virgo
Voce Jovem: summis o qui regis omnia solus
Imperiis, genitor, quae nunc sententia surgit?
Num patiere prius duro concurrere Marte
Hos atque hos placido quam jungas foedere dextras?
Cui tum nimborum rector sic ore vicissim 540
Orsa refert: quid, nata, iterum me talia poscis?
Non tibi jamdudum nota haec mea certa voluntas
Scilicet est, Ithacus rediens ut triste rependat
Caede nefas? quidquid placitum super, ipsa sequare
Sola licet: dicam tantum quae fata manebunt.
Quandoquidem diros juvenes est ultus Ulysses,
Ille diu patria laetus dominetur in urbe
Pace regens stabili populos; nos numine nostro,
Ne qua fuat rursum trepido discordia motu,
Natorum fratrumque peractae oblivia caedis 550
Ducamus. cessent illi velut ante quieti
Legibus inter se justis, tum copia semper
Fundat opes, roseoque adsit pax candida vultu.
Sic fatus stimulos accenso in corde Minervae
Subdidit. illa volat rapido per inania lapsu
Vertice descendens niveo stellantis olympi.
Ast heros, postquam mensarum expleta voluptas,
Hortatus socios: jam nunc e sedibus, inquit,
Prosiliens aliquis videat, ne cominus hostes
Improvisi adsint. nec plura his dixerat, unus 560
Natorum Dolii surgens mandata capessit.
Isque ubi contigerat limen, venientia cernit
Agmina, et inclamans fatur dein talia regi:
Arma manu, capite arma omnes, jam jamque propinquant.
Dixerat: assurgunt celeres, atque aere coruscant
Induti fidi quatuor cum rege sodales,
Ac seni juvenes Dolii genus; ipse senecta
Jam gravis heu multa, quando vis ultima cogit,
Cum Dolio sumptis Laërtes ardet in armis.
Hinc ubi cinxerunt rutilanti corpora ferro, 570
Postibus emotis procedunt: agmen Ulysses
Ducit agens, laterique Jovis de vertice nata
Mentoris os vocemque gerens stat bellica virgo.
Quam simul adstantem vidit Laërtius heros,
Telemacho sic laetus ait: nunc vivida bello
Pectora, nunc vires, o gnate, ostendere tempus,
Spectat ubi Mars quemque virum. neu magna tuorum
Facta genusque patrum, quos ingens gloria tollit
Per terras late claros praestantibus orsis
Degener heu patiare tua sordescere culpa. 580
Tum natus: jam tu genitor, tu maximus ipse
Testis eris, generi si tanto hoc dedecus addam,
Quod metuis, patiarque tuum vilescere nomen.
Vix ea; quum senior tollens ad sidera palmas:
Di magni, exclamat laetus, quae candida fulget
Lux haec orta mihi, quae mentem gaudia tanta
Sollicitant? una certant natusque neposque
Succensi alterno pulcrae virtutis honore.
Talia Laërtes, Tritonia cominus adstans:
O Arcisiade, sociis magis omnibus, inquit, 590
Care mihi, fer vota Jovi, innuptaeque Minervae
Protinus, ac validis intorque hastile lacertis.
Haec dea, et inspirat magnum acri in pectore robur.
Ille Jovem natamque Jovis per vota precatus
Ingentem totis contorquet viribus hastam,
Ac ferit Eupithen galeae per ahenea texta.
Dissiluere ictu perfossa, et cuspis adacta
Transiit adversi per tempora: volvitur ille
Frigidus, horrendumque super dant arma fragorem.
Contra autem primis pugnantibus incidit heros 600
Cum gnato immixtus, telisque atque ensibus ambo
Obvia utrinque metunt, et late corpora sternunt.
Et jam omnes tristi domuissent funere mersos,
Armipotens ni diva inclamans voce per auras
Jussisset subito totum consistere vulgus.
Quo miseri ruitis cives? jam ponite bellum,
Et properate fugam, duraque abscedite pugna
Sanguinis expertes. haec diva; et pallida tinxit
Omnibus ora metus, trepidisque excussa repente
Arma fluunt manibus, tellure et cuncta residunt, 610
Horrendum clamante dea; tum moenia cursu
Fida petunt, gaudentque fuga reperire salutem.
Terrifico clamore Ithacus fugientibus instat,
Attollitque leves saltus, ceu praepete penna
Insequitur caelo praedam Jovis ales aperto.
At pater omnipotens contorsit fulmen ab arce
Flammata, ceciditque deae Tritonidis ipsos
Ante pedes, regem quae tunc affata furentem est.
O Laërtiade sate clara e stirpe deorum,
Desine; neu saevas procedere longius iras 620
Indomito sic Marte sinas, ne rector Olympi
Saeviat horrifica molitus fulmina dextra.
Dixerat. ille deae paret jam victor, et imo
Pectore laetatur gaudens: tum foedera certa
Inter utrosque ferit Jove nata ipsa inclita Pallas
Mentoream referens et voce et corpore formam.
FINIS.

I LIBER; ATQUE SACRO DIGNUM QUI NOMINE FECIT,
AUSTRIADES UTINAM PLACIDO TE PERLEGAT ORE.
<

Vade retro

Vade porro


HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.