Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
multa addit, Suavis laborum est praeteritorum memoria. Ain vero? Pergin tu tantum studii, tantum diligentiae, tantum facultatis in interprete requirere? Ego vero omnia haec debere illi inesse, et multo etiam plura censeo, ob eamque caussam jam me ipsum ferme imprudentiae ac temeritatis condemno. Age vero, ipsum Odysseae initium contemplare: facilene tibi esse negotium videtur, primos illos graecos versus latinis aeque elegantibus exprimere? At si stilum ad scribendum advertas, profecto longe majorem, quam suspicaris, difficultatem experiere. Herculi clavam facilius extorqueas, quam Homero versum, ajunt solitum fuisse dicere suis Virgilium obtrectatoribus: quod quam verum sit, tute ipse per te videas, volo. En primos Odysseae versus:
Heic graeca verba latinis singula respondent: quid dubitas? manum admove atque experire. Ego vero, inquit, me et facile expediam et sine vitio: ita enim dicam cum Horatio.
Praeclare vero dixeris ita, si ad id, quod eo loci Horatius facere instituerat, animum advertas; si autem Homeri verba acutius introspicias, fortasse non recte. Dii boni! tantamne etiam feremus arrogantiam? arrogantiamne dicam an impudentiam singularem? Tu ut Horatium illum Flaccum, quem et quantum poëtam, sancte Juppiter ac Minerva! non probes; tu ut illius versus reprehendas, tu ut respuas? At ego nihil istorum; et qui hosce versus ex libro XII. de Sirenarum cantu a M. Tullio ita conversos:
Videsne hunc optimum ac sapientissimum et effectorem artis poëticae et magistrum hoc loco non Homeri Odysseam ea, qua par erat, diligentia interpretari, sed ampullas et sesquipedalia verba fundentem illum Cyclicum coarguere exemplo ab initio Odysseae desumpto? Huc illa spectant: Non fumum ex fulgore etc. Imo mihi dedita opera ipsum illud principium,
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.