Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xlv --

IMPRIMATUR,
Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro.

F. A. Episcopus Montis Altis ac Viceregens.

APPROBATIONES.

Quod literati homines bene multi, sed in Graecis literis non admodum versati jamdiu vehementer optabant; tandem aliquando repertus est, qui cum Graece Latineque optime sciret, tum poetarum omnium facile principem Homerum ita
verteret, ut non illius modo sententiam utcumque adumbraret, sed latinis versibus elegantissime exprimeret. Is enim est stili nitor atque elegantia, ea latini carminis majestas ac dignitas, ut hic unus veteres omnes interpretes, qui magno numero idem conati sunt, longe antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui hanc pulcherrimam versionem legendam mihi, probandamque tradiderit. Cui etiam sancte affirmo, atque testificor nihil in ea esse, quod sanctissimae Religionis puritati, optimaeque morum disciplinae adversetur.

Datum ex Aedibus Quirinalibus die 20. Augusti 1776. Philippus Bonamicius
SS. D. N. ab epistolis latinis.

Quamquam Homericae Iliados Poëma, aetatum ac nationum omnium plausu atque admiratione celebratum, jam inde ab literarum in Italia restauratione, sapientissimorum Principum cura latinis versibus reddi coeperit; constat tamen, nullam ad hanc usque diem Epici incomparabilis versionem prodiisse, quae aut germano latini sermonis nitore, aut exacta Homericarum venustatum repraesentatione, aut denique numerosa quadam ac sublimi versuum magnitudine delicatis harum rerum aestimatoribus undecumque satisfaciat. Dolendum quidem est, viros aliquot eruditissimos, qui superioribus saeculis ad hanc scriptionem animum appulerant, Philelphos scilicet, Politianos, Floridos, sive morte interceptos, sive aliis lucubrationibus distentos, incoeptum opus urgere, atque ad umbilicum perducere minime potuisse. Nam, qua erant ingenii praestantia, et graecarum latinarumque literarum scientia, fortasse difficilem hanc, quam animo praeceperant, metam feliciter attigissent. Philelphus quidem maximis a Nicolao V. propositis praemiis hanc provinciam incredibili ardore susceperat; Pontifex enim doctissimus idem ac munificentissimus, praeter aedes in urbe pulcherrimas, et lautissimum praedium in agro Romano, decem millia aureorum nummum eidem dare constituerat, si Iliada atque Ulysseam latine vertisset. At inopinata tanti Pontificis mors effecit, ut Philelphus spe ingentium praemiorum frustratus, alio industriam suam, cogitationesque converteret. Politianus autem non tam Magni Laurentii Medicis liberalitate et patrocinio illectus, quam, ut ipse de se fatetur, natura atque aetate ad Homeri blandimenta proclivior, quum Homericam tubam jam inde ab adolescentia latinis versibus tractare coepisset, incredibilem in Italia universa de se expectationem excitaverat. Neque dubium erat, quin in difficillimo opere perficiendo caeteris omnibus palmam esset praerepturus. Inerat enim ei praeter admirabile ingenium, judicium etiam acerrimum et tanta rerum cognitio, atque ubertas verborum, ut solus ad graecas veneres pro dignitate

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.