Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xliii --


Protinus in saxum mutatum Jupiter ipsum
Conspicuum posuit: sed nos horrenda deorum
Constitimus stupido mirantes omina visu,
Praecipue quanam ratione ad sacra deorum
Tam dirum venisset opus, monstrumque nefandum. 30
Tum Calchas, divina tenens miracula, fatur:
Cur vos tanta novi subit admiratio monstri,
Crine graves Danai? prudens nam Jupiter istud
Prodigium immisit, veniet quo gloria nobis
Sera et tarda quidem, sed fama et laude perenni. 35
Sicut enim serpens avido crudelis hiatu;
Octonos pullos nona cum matre voravit,
Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
Saeva, gerenda manu spatiosae ante inclyta Trojae
Moenia, quae decimo tandem capiemus in anno, 40
Atque eversa solo dabimus. fore talia Calchas
Praedixit. quae nos nunc omnia perficiemus.
Quare, agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
O fortes Danai, donec victricibus armis
Evertamus opes Trojae, Priameia regna. 45 In his ego versibus meum judicium non interpono; nec dico, quid mihi videatur scriptum heic esse contorte ac perturbate, quid frigide, quid parum numerose, atque etiam parum Latine; horum, inquam, nihil dico, ac tantummodo volo eos versus conferri cum meis; et, si mei forte, quemadmodum spero, meliores, vel, ut verius loquar, tolerabiliores videbuntur, hoc postulo, ut Homeri amatores habeant mihi aliquam gratiam, quod Iliadem Latino carmine sic expresserim, ut aequiore animo legi possit; optent autem, quod ego me, non tam de mea laude, quam de operis perfectione, ac de communi utilitate cogitantem, optare profiteor,

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.