Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xli --

existimari. Reliquum est ut dicam aliquid de mea hoc in genere facultate, quod et partitio illa postulat, a qua sum exorsus, et vero supra ego me facturum esse promisi, parum fortasse considerate: sed initio videndum fuit, quid pollicerer; nunc, re promissa, fides aliquo modo liberanda est. Hoc ut paucis transigam, nec diu consistam in eo sermone, in quem veni oppido non libenter, sic equidem statuo: facultatem, qua de agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid dicam? hoc primum, quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc in genere facultatem, quantulacunque est, mihi videri aliquanto majorem, quam, quantam ad idem opus conficiendum olim attulit, scriptor saeculi XVI., Helius Eobanus Hessus, a quo uno, quod sciam, ante me, non pars aliqua Iliadis, ut ab aliis, sed tota Ilias Latino carmine fuit reddita. Cui, laboriosissimi operis consorti et socio, ne parvo pravoque animo videar obtrectare; et ne quis mihi objiciat illud Hesiodeum
καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,
καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ.
sive, ut ego meo more converti,
Fictori fictor, fabro faber invidet; odit
Mendicus mendicum, oditque poëta poëtam:
haec ne quis mihi objectet, quid inter me et Eobanum intersit, quanta sit utriusque eodem in genere facultas, tibi atque aliis idoneis lectoribus, ut consideretis, ac statuatis, permitto;

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.