Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xxxi --

genus expressit, nomen dissimulavit? cur scripsit Pelidae, non, ut Homerus, Pelidae Achillis ? Musa. Homerus Calliopen, epici carminis praesidem, in Odyssea vocat musam, heic in Iliade deam, quo nomine honor magis significatur. mihi has voces inter se commutari, ac musam in Iliadem sine ulla caussa interpretis arbitratu transferri non placet. Furorem. Initio carminis, ubi rem proponimus, verbis maxime propriis utendum est, atque omnis ambiguitas fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps dignosci, atque id quod est obscurum illustrari. Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non proprie dicitur, quaero qua ratione aut ego, aut alius quisquam possit divinare, quem potissimum furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones pueri (Att. lib. 6. epist. I.) de magistro suo Dionysio dicebant, furenter irascuntur; multi furenter amant; sunt qui furenter aut doleant, aut laetentur. Quid vaticinatores, ac poëtae, qui etiam ipsi suo modo furere dicuntur, nec unquam plus sapere, quam quum sacro illo furore inflammantur? Animadverti alia quoque ratione furoris vocem a Virgilio usurpari, atque illos, qui perdite amantur, amatorum suorum furorem appellari. Itaque Gallum (Eclog. 10. v. 37.) sic loquentem inducit:
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicunque furor.
quo modo Achillis furorem quum audimus, quid vetat quominus Briseidem significari suspicemur? In his, inquam, tot furoribus, quaero quis possit dispicere, aut divinare, quem

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.