Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xxiv --

diligentissime servari oportebat, incuria, vel periere, vel, quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti, inquit, non ut interpres, sed ut orator. Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo eos alio, quam interpretum, nomine verum est appellari? Ego vero, inquit, etiam cum meas orationes scribo, utor scientia litterarum, quam qui solam profitentur, grammatici vocantur; sed, quod huic eloquentiae quasi fundamento amplissimum totius eloquentiae velut aedificium impono, atque superstruo, eas sine ulla controversia scribo non ut grammaticus, sed ut orator. Est hoc nimirum in omni opere usitatum, ut ex eo, quod ibi potissimum est, artifices nominentur. Audio, atque, ut mihi videor, intelligo, quid dicat. Duas nobilissimas orationes convertit non illo genere exili, et strigoso, quo qui utuntur, satis habent, si utcunque Latine loquantur, sed illo altero amplo, atque opimo, pleno succi, atque nervorum, quod qui adhibent, omnes explicant divitias orationis. duos summos oratores sic est interpretatus, ut eos ad summam dicendi laudem non serviliter subsequi, sed socialiter comitari videretur; ut non solum indicaret, quid illi admirabiliter Graece dixissent, sed etiam ostenderet, illa eadem quam aeque admirabiliter ipse Latine posset dicere. Id qua ratione assequi sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris. In sententiis

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.