Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
HOMERI ILIADOS LIBER QUARTUSDECIMUS
Ingens Nestoreas belli sonus impulit aures, Dum potu revocat vires, exterritus ergo His Asclepiaden compellat vocibus heros. Quis novus hic subito clamor, juxtaque carinas Florentum fremitus juvenum, divine Machaon? Tu tamen heic placide potansque sedensque maneto, Dum caleant igni latices, atrumque lavacro Abluat in molli tibi flava Hecameda cruorem: Ipse ibo; et noscam e speculis quae caussa tumultus. Sic ait; atque intra tentoria celsa jacentem 10 Attollit gnati clypeum Thrasymedis, ahenum, Caelatum pulchre, fulgentem; patris habebat Nanque sui clypeum juvenis; tum corripit hastam Ingentem, aerata radiantem cuspide. talis Processitque, stetitque extra tentoria. foedum Cernit opus; cessisse loco, trepidosque referre Usque pedem Danaos: Troas contra ire superbos, Et proferre gradum magis et magis usque: jacere Argivi dejecta solo muri ardua septa. Ingens ut tacito pontus nigrescere fluctu 20 Cum coepit, vastae opperiens arguta procellae Flabra: haeret suspensa, usquam nec volvitur unda Huc propulsa, vel huc; aliquis dum nube solutus Ex alta veniat ventus celer ab Jove summo: Sic anceps animi pendebat, multa volutans Mente senex, partesque labans distractus in ambas:
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.