Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-722 --


Esse memor pugnae haud poterat; cui corda micabant
Usque metu longe missis tremefacta sagittis. 860
Tunc adeo, Danaūm puppes, tentoria et alta
Linquentes, foeda patrios cum clade redissent
Ad muros Teucri, audacem bonus Hectora verbis
Esset Polydamas ni sic affatus amicis:
Hector care, nequis dictis parere monentum.
An, tibi quod bello dederunt excellere divi,
Vis et consilio sapienti excellere cunctis?
Non est ut solus capias simul omnia. divi
Dant alium duro insignem clarescere bello;
At choreis praestare alium, cantuve, lyrave. 870
Sunt quibus ipse bonam locat alto in pectore mentem
Jupiter; unde bonum multis mortalibus ingens,
Servanturque urbes totae, servantur et ipsi.
Audi ergo: dicam quod nobis profore credo.
Te circa, frater, flagrat saeva undique pugna:
At Troum, postquam murum evasere, labore
Pars defessa procul secessit, statque sub armis;
Pars naves circa pugnat dispersa, nec hosti
Par numero. ergo refer gressum, proceresque vocato
Tecum omnes, simul ut consultent, vadere Grajas 880
Praestet an in puppes, (tantam si Jupiter aequus
Det laudem); anne domum potius sine clade reverti,
Dum licet. hesternam ne Graji forte rependant
Nam cladem, metuo: naves quod saevus ad altas
Bellator sedet; in tanto nec cardine rerum,
Ut reor, immotus longum cessabit ab armis.
Haec tum Polydamas: tutum non abnuit Hector
Consilium, et curru saevis horrendus in armis
Desilit, atque virum compellans, talia fatur:
Polydama, heic tecum primos tu siste virorum: 890

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.