Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-107 --


Pugnant ad naves, vitio regisque superbi,
Et male cessantum populorum scilicet, olli
Qui certant animis discordibus; arma nec arcent
Puppibus, atque sibi clademque et funera, lenti.
Sed licet ex merito late regnans Agamemnon
Culpetur, fortem quod laesit iniquus Achillem;
Non tamen idcirco cessare, ac parcere pugnae
Nos decet: at sarcire malum, et quacunque mederi. 130
Quippe etenim pronum est mentes sanare bonorum.
Hoc certe vobis, qui forti pectore cunctos
Vincitis in Danais, nunc turpe, remittere pugnam.
Haud equidem objurgem, siquis malus obvius hosti
Ire neget: tales languenti corde sedere
Irascor, doleoque. o molles, jam feret istaec
Vestra quies aliquid gravius, penitusque supremo
Rem Danaūm dabit exitio. nunc este pudoris,
Nunc probri memores. ingens nunc omnibus ortum
Certamen. pugnat nanque efferus Hector Achivas 140
Ad naves, portasque et longa repagula fregit.
Sic hortans pugnae mentem succendit amore:
Ajaces circa multa se pube phalanges
Densabant; quas nec Mavors contemnere posset
Adveniens, nec, saeva ciet quae praelia, Pallas.
Stabant, flos juvenum, ac Troas, diumque manebant
Hectora, septi armis; hastasque, et scuta vicissim
Arctarant. clypei clypeis, galeaeque micantes
Confertim haerebant galeis, densusque viro vir:
In conis et pulchra comantes mutua sese 150
Tangebant, moto nutantes vertice, cristae,
Horrebant hastae ingentes, validisque coruscam
Quassatae manibus jactabant cuspide lucem.
Dira fremunt, rectaque parant invadere pugnam.

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.