Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-435 --


Ante, decus magno quam Jupiter annuit ipse
Priamidae; muri primus qui claustra refregit.
Ille suos altum clamans hortarier infit:
Ite alacres; murum, Troës, perrumpite, Grajis
Puppibus et rapidam certatim immittite flammam.
Sic ait, incendens animos ad fortia. late
Audivere omnes clamorem, atque agmine denso
Incurruntque acres, scanduntque ad culmina magno
Celsa gradu, aeratas quatientes cominus hastas.
Ipse autem ingenti dextra celer extulit alte
Saxum ingens, imaque tumens in parte, superne
Ac sese in conum tenuans, quod forte jacebat
Haud longe a porta. non illud, fortia quamvis,
Bina virūm, quae nunc producit corpora tellus, 520
Sublatum possent stridenti imponere plaustro;
Solus at ille manu raptum torquebat: Olympi
Nam leve tollenti regnator fecerat ipse.
Ac veluti caeso cum pastor ab ariete vellus
Dereptum portatque manu, nec pondere ab ullo
Urgetur: valvas contra sic ille ferebat 
Sublatum duras lapidem; quas, robore firmo
Compactas, bifores, munibant objice vectes
Transverso gemini, clavis jungebat et una.
Ipsum inde ad limen veniens, stetit arduus; olli 530
Et ne plaga foret forte irrita, cruraque late
Diduxit, toto et connixus corpore, valvas
Percussit medias. cardo est infractus uterque,
Turbine et immani missus lapis, incidit intro.
Argutum valvae crepuerunt, vectis et ictum
Haud tenuit geminus, sectoque e robore postes
Dissiluere: atrae nocti par, turbidus Hector
Irruit. horrendum fulgebant aerea circum

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.