Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-825 --


A Teucris confossa. quibus magis et magis usque
Membra vigent, animosque ciet Mavortius ardor. 1020
Verum age, et hanc animam serva. tentoria ad alta
Duc aegrum; femorique haerentem excide sagittam,
Ac tepidos adhibe latices, nigrumque cruorem
Elue: sparge super dehinc lenia pharmaca, sistat
Queis dolor, ipse tuus tibi quae monstravit Achilles,
Ut perhibent, docuit quem, Chiron, optimus ille
Inter centauros, et servantissimus aequi,
Qui duo sunt medici, Podalirius, atque Machaon,
Saucius horum alter jacet ipse, optatque medentem,
Ut reor, eximium; duro sub Marte laborem 1030
Alter in Iliaco fert miscens praelia campo,
Talibus oranti Patroclus talia reddit:
Aequa rogas: anceps at distrahor. en quid agemus,
Eurypyle armipotens? quae mandat Nestor, Achivūm
Custos, dicta fero Pelidae. nec tamen, etsi
Festinem, deero tibi tali in tempore, amice.
Dixit, et amplexus regem in tentoria duxit.
Cui famulus viso taurorum mollia terga
Substravit: supra porrecto excidit acutum
Patroclus cultro telum, tepidaque cruorem 1040
Lavit aqua, et manibus radicem trivit amaram,
Inspersitque: omnes olli quae inspersa dolores
Sedavit, sicco stetit ater vulnere sanguis.

HOMERI ILIADOS LIBER DUODECIMUS
Sic Danaūm in castris proles invicta Menoetī
Eurypylo vulnus curabat. Troïa pubes,
Atque Argiva gravi interea certamine durum
Martem exercebant conferti; fossaque, et altus
Nequidquam obstabat murus, quem Graja tuendis
Navibus ingentem fuerat molita juventus;
Centum nec tauros mactaverat auspicibus dīs,
Inclusas intus naves, gazamque coactam
Undique ut ille diu servaret. numine structa
Moles magna deūm non aequo, tempore parvo 10
Mansit, dum vixitque Hector, vitavit et arma
Iratus Danais Pelides, et stetit alta
Urbs Priami, nondum Grajorum subruta ferro.
At, postquam Troum quisquis praestabat in armis
Absumptus leto est, Grajūm et pars triste subivit
Fatum, pars tota sospes de gente relicta est,
Ac decimo urbs tandem Priameïa concidit anno,
Et Danai patrios petierunt classe Penates;
Consilium cepere una rector maris alti
Neptunus, Phoebusque, omnem de sedibus imis 20
Eruere extemplo murum, rapidamque frementum
Subjectam in molem subito vim mittere aquarum,
In mare silvosa quotquot volvuntur ab Ida;
Rhesumque, Heptaporumque, Caresumque, Rhodiumque
Aesepumque, et Granicum, diumque Scamandrum,
Et clarum Simoënta; ubi scuta ingentia, multae

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.