Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-797 --


Arma tibi sua det tantisper ferre; reversum
Trojugenae si forte putent in praelia Achillem,
Decepti armorum facie; pugnaque timentes
Abstineant paullum, pubes dum Martia Grajūm 990
Pressa malo, revocetque animos, longique laboris
Vel parvam capiat requiem, vel parva laborum
Dulcis enim requies bellanti. prona levisque
Res fuerit vobis, integro robore, Troas
Pellere defessos, ratibusque avertere ad urbem.
Sic ait, incenditque viro praecordia dictis.
Ergo alacer praeter naves tentoria cursu
Fertur ad Aeacidae celeri. sed, venit Ulyssis
Ut propter puppes; ubi Grajis jusque, forumque,
Atque deūm puro constructa altaria saxo; 1000
Illic Eurypylus, proles Euaemonis alti
Clara, improviso miranti occurrit, acuto
Ille femur fixus telo, et vestigia claudus
Tarda trahens; largusque humeris et vertice sudor
Manabat; saevoque niger de vulnere sanguis
Exsiliens ibat; sed mens immota manebat,
Nec dejecta malo. Quem cernens flevit, et alto
Verba Menoetiades gemitu haec de pectore fudit:
O miseri Danaūm regesque ducesque! futuri
Estis ut heic, longe a patria carisque propinquis, 1010
Esca feris canibus Trojano in litore! at, heros
Eurypyle, immanem, dic, sistent Hectora Graji?
Illius an saeva domiti sternentur ab hasta?
Eurypylus contra: Nullum, Patrocle relictum est
Perfugium Grajis; dura qui morte peribunt
Navibus in mediis. nam, quorum plurima virtus,
Visque, jacent cuncti ad naves, pars cuspide caeca
Eminus, aerata pars vero cominus hasta

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.