Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-716 --


Me tamen armari Neleus haud sivit, equosque
Abscondit; nec enim varii satis esse peritum
Martis adhuc aevi pubentem flore, putabat.
Non minus at currus inter spectabilis ibam
Ipse pedes; ducebat enim sic Pallas in arma.
Est flumen, dicunt Minyeum nomine, quod se
Arenen juxta aequoreas devolvit in undas.
Heic equites Pylii, pubes delecta, rubentem
Mansimus Auroram, peditumque affluxit eodem
Post nos densa manus. tum, bello instructa juventus, 900
Cuncti una, Alphei, medio jam Sole, fluenta
Venimus. utque Jovi primum de more litatum est,
Alpheo taurum, taurum mactamus opimum
Neptuno, indomitamque bovem, sua sacra Minervae,
Instruimusque dapes turmatim; strataque, in armis
Quisque suis, dedimus jucundo membra sopori
Propter aquam. Haud longe Thryoƫssae ad moenia Epei
Constiterant, urbemque armis vastare parabant.
Ante sed inferrent quam se urbi, triste coortum est
Martis opus duri miseris. nam, luce rigavit 910
Terram ubi Sol clara exoriens, nos, rite precati
Caelicolum regem, bellatricemque Minervam,
Congredimur. primo tunc pugnae primus in orsu
Fortem ego, cornipedes capiens currumque, peremi
Mulion, egregium bello sibi legerat ipse
Quem generum Augeas; thalamo cui junxerat ultro,
Natarum primam formaque aevoque, Agameden
Doctam cuncta, effert late quae pharmaca tellus.
Hunc fixi contra venientem cuspide primus
Aerata. jacuit, vasto ingens corpore, in atro 920
Pulvere: laetus ego vacuos celeri pede currus
Insilui, primisque antistans praelia obibam

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.