Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
HOMERI ILIADOS LIBER SECUNDUS.
Di somno curas dulci, turmaeque virorum, Et caelo, et terris, tacita sub nocte levabant: Jupiter insomnis versabat corde sub alto, Pelidae quonam decus ingens, tristia quonam Grajugenis ferret quamprimum funera pacto. Omnia versanti, haec animo sententia sedit, Mittat ut Atridae Visum exitiabile regi. Hoc vocat ad sese confestim, ac talia mandat. Larva nocens, hominum sopito illudere sensu Docta, ito ad naves Danaūm; ac tentoria furtim 10 Ingredere; Atridenque meis Agamemnona verbis Alloquere, haec portans, quae do, mandata: comatos Instruat ad pugnam toto de litore Achivos. Ampla etenim Trojae capiet jam moenia. discors Ante, deūm nunc haud variat sententia; cunctos Flexit enim precibus tandem Saturnia Juno: Trojanis et jam clades extrema parata est. Sic ait: audivit summi ut mandata parentis, Umbra levis rapido caeli per inania lapsu Argolicas volat ad naves, majoris Atridae 20 Septum adiens; regemque intra tentoria nacta est Membra toro stratum: ambrosius cui corpora late Fundebat sese circum languentia somnus. Huic stetit ignaro supra caput, omnia dio Nelidae similis, ques reges inter Achivos Eximio Atrides unum, observabat honore.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.