Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-540 --


Sedit? quidve doli struitis? cur me omnia celas,
Consiliumque capis semper sine conjuge, nec, quas
Mente foves, rerum pateris me noscere quidquam.
Sic Juno: ast hominum contra pater, atque deorum:
Diva, meo verso quaecunque in pectore, pandi
Si vis cuncta tibi, ludet spes te irrita; prosit
Nec tibi quod conjux mea diceris. omnia sciri
Quae decet, haec prae te nemo divūmve, hominumve
Noverit: at divos quae celans molior, haec tu
Omnia nequidquam scitari et quaerere parce. 660
Huic amplis veneranda oculis Saturnia: Nam quid
Est opus, o conjux, tam dura et saeva profari?
Et nimium quidquam nec scitor, nec tua scrutor.
Moliris nullo contra pugnante, parasque
Securus quodcunque lubet. sed, candida blandis
Aequorei te nata senis ne ceperit actum
In fraudem verbis, metuo nam vasta sedenti
Asseditque, genu et flens est amplexa; deaeque
Pollicitus, credo, es clarum decus addere Achilli,
Multa dare ad puppes Grajorum et milia leto. 670
Huic genitor, nutu caeli qui nubila cogit:
Juno, nihil non tu conjectas; fallere nusquam
Te possum. at quid ages aliud tamen, improba, ni te
Ut magis averser? triste ut tibi stulta periclum
Arcessas? nam, si vera istaec fare, voluntas
Quod mea fert, facio non ulli obnoxius. at tu
Jurgari jam parce, sedens et comprime vocem,
Atque meis pare dictis, ne quotquot Olympum
Divi habitant miserae nil prosint, si tibi saevas
Injiciam gliscente manus male percitus ira. 680
Haec pater: illa metu pectus conterrita sedit,
Nil contra mutire audens, iramque sub alto

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.