Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-488 --


Hoc animo versans; quando mihi nulla deorum
Numine nata meo obtigerat de sanguine proles,
Te generi ut nostro insererem, mihi dulcis ut esses
Filius, atque seni posses depellere quondam
Indecores obitus, et durae incommoda vitae.
Sed jam age, parce odiis: animum, fortissime, vince
Ipse tuum, quo nil majus. te non decet esse
Corde fero indocilem flecti. flectuntur et ipsi 610
Dī, quorum major multo vis, atque potestas,
Atque honor est tamen hos votis, nidore, profuso
Atque mero placant mortales fasque piumque
Transgressi; nec verba cadunt neglecta precantum.
Ipse Preces genuit magnus nam Jupiter: illae
Incedunt gressu malefirmo, tristibus ora
Contractae rugis, dejectae lumina; diram
Et Noxam assiduae procurant pone sequentes
Illa vigens, valido nixa et pede, praevolat almas
Torva deas, laeditque viros late improba in oris 620
Omnibus. inde Preces veniunt, laesisque medentur.
Hae, quicunque volens venientes excipit, alti
Et bonus observat natas Jovis, omnibus illum
Usque bonis augent, nec spernunt vota precantis.
Contra abigit si quis venientes efferus, et si
Abnuit oratis, tum summi celsa parentis
Tecta adeunt, orantque malum mala Noxa sequatur
Ut semper, poenasque viro saeva irroget aequas.
Ergo aliquo magni prolem Jovis affice honore.
Flectit honos mentes, et mitia corda bonorum. 630
Dona tibi si nulla daret, si nulla daturum
Sponderet, ferus et nondum pacatus, Atrides;
Non ego te hortarer, posita jam mitis ut ira
Auxilium Danais supremo in tempore ferres.

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.