Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- v-354 --
Progrediens. illic me contra restitit audax
Ille semel: propius venientem, et dira frementem
Sed fugit, vitans tremefacto pectore mortem.
Nunc, quoniam certum est jam nolle incessere bello
Hectora, cras, cum rite Jovi, cunctisque litaro
Caelicolis, curvo deducam litore puppes,
Omni gaza onerans. classem, spectare voluntas
Si fuerit, surgente meam cum sole videbis 450
Aequora piscosi ferri super Hellesponti,
Remigio et lectam transtris considere pubem.
Quod mihi si facilem det cursum, et vota secundet
Neptunus, Phthiae pingui me sistet in ora
Tertia lux. illic ingens mihi copia rerum est.
Multa itidem hinc avecta aderunt, aurique talenta,
Aeraque fulva, micans et ferrum, agilesque puellae
Doctae operum. forte obtigerunt haec omnia: munus
At, forti exemptum dederat quod ferre merenti,
Abstulit, atque sibi contra fas vindicat omne 460
Atrides. cui tu nostra haec mandata referto
Cuncta palam, cuncti ut scelus indignentur Achivi,
Si quos sperat adhuc fraudare, et ludere posse
Improbus ille alios. nam me, sit quamlibet audax,
Audebit non ille oculos attollere coram.
Nec sibi consilii speret commercia mecum
Ulla, nec ulla operum. satis est quod prodidit, et quod
Fraude mala immeritum laesit. ne laedere posthac
Posse putet, captum blandis nec fallere verbis;
Sed male tabescat, pereatque ut dignus, ademit 470
Jupiter ipse suo sanam cui numine mentem.
Dona invisa mihi sua sunt, invisus et ipse.
Non mihi si denis, vel bis tot partibus auctum
Quidquid habet donet, majoraque pluraque large
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
|