Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Homer-v-203 --


Plus misceri hodie, nec non ingentia poni
Pocula, cuique suum; exceptis cum gaudet amicis
Laeta domus. dixit Pelides; jussa capessit
Grata Menetiades, et vina liquentia promit:
Ipse manu at vastum flammis admovit ahenum,
Huic armos ovis imponit, pinguisque capellae,
Atque saginati tergum suis, unde fluebat
Multus adeps; bonus Automedon quae rite secanda
Sustulit, Aeacides ferro at fulgente secabat.
Nec mora, secta veru fixit. succenderat amplum 260
Ligna focum supra Patroclus. quae citus ignis
Hausit ubi correpta, ingens et flamma resedit,
Sub verubus sternit prunas. mox omnia, parco
Tosta igni, tollit, fulcrisque amota superbis
Rite manu inspergit sacro sale; deinde patentem
Exempta in discum fudit. tum denique mensae
Intulit in pulchris Cerealia dona canistris
Patroclus; positasque dapes divisit Achilles.
Munia qui postquam est sua functus, sedit et ipse
Parietem ad oppositum divino adversus Ulyssi, 270
Et fidum de more deis persolvere jussit
Sacra Menetiaden. jussos adolevit honores
Ille citus, jecitque sacros libamina in ignes.
Inde manus epulis taciti admovere paratis.
At postquam potusque, esusque expleta cupido est,
Phoenici vultu atque oculis quiddam innuit Ajax.
Nec mora (sensit enim) pateramque implevit, Achillem
Atque tuens, leni sic voce est orsus Ulysses:
Magnanime Aeacide, salve. convivia praebes
Larga; modo Atrides intra tentoria et ipse. 280
Praebuit haud parce: sed quis convivia quaerat,
Saucia dum curis aegrescunt pectora, cladem

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.