Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-153 --


Civibus, atque boum, atque ovium quos copia ditat
Ingens; multa viro pendent qui dona quotannis,
Utque deo, eximios certabunt reddere honores.
Haec ego polliceor, praestabo haec omnia, saevae 190
Tandem exoratus finem si fecerit irae.
Jam prece se tandem flecti sinat. unus ab ullis
Orcus enim precibus flecti nequit: efferus ergo
Dicitur, invisum numen mortalibus omnes.
Ante deos. cedat majori, qui minor aevo,
Qui minor imperio est. Atrides, talia fatus
Conticuit. coepit contra cum talia Nestor:
Inclyte Grajugenum dux et regnator, Achilli
Quae das dona, queat nemo non magna putare.
Nunc procerum e numero quaerendi, ac rite legendi, 200
Ocyus irati qui se ad tentoria regis
Alta ferant, placentque virum, et mandata loquantur.
Aut, age, ni renuis, placeat quos ire, profabor
Ipse: meis nemo at dictis parere recuset.
Cura Jovis Phoenix praeeat, geminique sequantur
Hunc reges magnusque Ajax, et dius Ulysses.
Hos duo praecones pariter comitentur euntes,
Eurybates, Hodiusque. citi nunc ferte liquentes
Confestim huc manibus lymphas, linguisque favete.
Tempus enim libare Jovi, si forte precantes 210
Audiat, et Grajae incipiat miserescere gentis.
Haec ait ille; senis placuit sententia cunctis.
Dant manibus lymphas praecones: rite ministri
Crateras jussi statuunt, et vina coronant,
Exorsique almum cyathis tribuere liquorem.
Inde, ubi pars libata deo, pars hausta, voluntas
Dum tulit, Argivi mensam et tentoria regis
Delecti heroës linquunt. quos Nestor euntes,

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.