Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-102 --


Audieris, statues unus, diceris et auctor.
Nunc igitur, sedeat quae nam sententia menti,
Dicam equidem. melior qua dici haud ulla profecto
Est potis. una placet quae nunc, atque una placebat
Tempore jam ex illo, raptam Briseïda quo, rex
Inclyte, ab irato furiis incensus Achille
Abduxti foede, me non laudante, rogante
Me frustra, immani coepto ut desistere velles. 130
At te saeva animis elatum ingentibus egit
Ira virum contra, nemo quo fortior unus,
Quem superi eximio divi dignantur honore.
Huic sua contempto rapuisti munera, habesque
Nunc etiam. sedenim jam tempus quaerere si qua
Forte queat mitis reddi, ponatque tumorem
Muneribus victus blandis, blandaque loquela.
Talia Nelides; contra cui talibus infit
Atrides: Commissa mihi quaecunque recenses,
Vera, senex, fateor. demens mihi, et improbus ipse 140
Hanc merui noxam. multis par milibus unus
Vir pretio est, pater eximio quem curat amore
Ille deūm huic magnum ceu nunc decus attulit ultro,
Et domitos clade ingenti protrivit Achivos.
Sed mea quandoquidem culpa est, exsolvere noxam
Est animus, largisque virum placare furentem
Actutum donis. numerans quae singula coram
Omnibus heic olli spondebo, atque ordine dicam.
Septem igni intactos tripodas, fulvique talenta
Auri bina dabo, fulgentes aere lebetas 150
Bisdenos; addam bissex compacta nitentum
Corpora cornipedum, rapido in certamine cursus
Praestantum cunctis, et praemia prima ferentum.
Nec foret ille et opum variarum, et divitis auri

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.