Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-47 --


Qua vult quisque, fugam curvis in navibus; unus
Ipse tamen, mecum et Sthenelus, bellabimus, alta 60
Dum nostris excisa armis cadat Ilios; ambo
Dīs quando auspicibus Phrygias advenimus oras.
Sic ait: at Graji magno clamore probarunt,
Consiliumque ducis mirati, et fortia verba.
In mediis surgens Nestor dehinc talia coepit.
Tydide Armipotens, idem virtute, sagaci
Mente idem longe cunctis aequalibus anteis;
Nec tua verba, reor, quisquam contemnet Achivūm,
Nec erit ut dictis dicat contraria quisquam.
Consilii sed non potuisti attingere finem. 70
Nec mirum: juvenis nanque es; mihi filius esse
Multorum et minimus posses. non vana locutum
Argivis tamen esse ajo te regibus, at, quae,
Apta loco, ratioque, et rerum posceret usus.
Nunc age, qui multo senior te glorior esse,
Eloquar, et pulchro pandam cuncta ordine; cunctis
Quae placeant Grajis, et quae probet ipse Agamemnon.
Gente, domo, patriaque exlex caret ille, tumultus
Cui sunt, ac turbae cordi, et civilia bella.
Mox tamen haec. furvae nunc praestat cedere nocti, 80
Et, quod opus, curare dapes, omnique virorum
Deligere ex numero vigiles, qui milite murum,
Egressi ad fossas, et propugnacula, servent.
Tu princeps Atrida (tibi nam summa potestas)
Incipe, et ex omni longaevos gente vocato,
Atque epulis adhibe proceres. tentoria vino
Plena tibi, nulla Grajis non luce carinis
Quod ponto advehitur Thracum de finibus. ingens,
Accipere ut multos possis, tibi copia rerum
Praesto est, multorum regi. consederit omnis 90

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.