Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-325 --


Nervum humero. vulnus cui jam letale paranti
Mittere, partem humeri, summo qua pectore cervix 380
Nectitur, et morti est via proxima, perculit asper,
Hectorea intortus dextra, lapis; atque sonantem
Dirupit nervum. stupuit manus: ille solutis
Concidit ad terram genibus; laeva excidit arcus.
Haud tamen oblitus fratrem est acerrimus Ajax;
Sed lapso accurrens superadstitit, armaque contra
Omnia seminecem clypeo septemplice texit.
Sublatum hunc humeris gemini subiere sodales,
Mecisteus Echii proles, ac dius Alastor;
Et gemitus rumpentem altos in castra reportant. 390
Heic iterum Teucris mentem saevo ipse furore
Incendit, viresque auxit Saturnius. ergo
Ad fossam rursus Grajos egere, tumultu
Ingenti retro pulsos. It turbidus Hector,
Atque acie in prima furit efferus, ille Molosso
Horrenti similis, magnum qui per nemora alta
Urget aprum fretus pedibus, fortemve leonem,
Clunibus et dentes, coxisque infigit acutos,
Vertentem sese observans. nil segnius heros
Urgebatque acer Danaos, versoque paventis 400
Tergo instans turbae postremos caedere nunquam
Cessabat. latos capti formidine campos
Transmittunt, alto donec se condere vallo
Contigit, ac Troas, diramque evadere cladem.
Huc postquam illati curvas tetigere carinas,
Inter se, trepidi rerum, exhortantur; et ambas
Attollunt cum voce manus; sibi quisque vocare
Cuncta nec auxilio cessabat numina divūm.
Hector equos circum diffuso at crine comantes
Torvus agit, lustratque aditus; nec Gorgone saeva 410

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.