Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-361 --


Auxilio fessos, ac me fortasse, vocantes
Absentem. hunc stimulis tute urge haud mollibus; ipse
Sponte sua et properet lateri se adjungere nostro
Ante comes, porta excedens quam moenia linquam.
Nunc abeo visurus enim tectumque, Laremque,
Uxoremque meam parva cum prole; reverti
Ad quos num reduci tribuent mihi numina, Grajūm
An manibus domitum sternent, mens nescia prorsum est. 450
Sic ait, atque suas abiit digressus in aedes.
Haud tamen Andromacham tectis invenit in altis.
Quae, procul inde una puerum gestante profecta
Cum famula, celsa in turri lacrimansque, gemensque
Stabat, dira tuens saevi certamina belli.
Hanc ubi quaesivit, thalamo nec nactus in aureo est,
Ancillas, aderant quae densae limina circum,
Sic rogat: O famulae, vera haec mihi dicite. quonam
Andromache formosa domo est digressa? propinquam
Anne aliquam invisit? magnae ad delubra Minervae 460
An pompam ducit supplex, instatque potentis
Muneribus, votisque iras avertere divae?
Talia scitanti respondit sedula cellae
Custos: Vera jubes quando, Hector, dicere, fabor
Vera equidem. nullam Andromache invisitve propinquam,
Aut pompam ducit magnae ad delubra Minervae;
Ivit ad Iliacam sed turrim, rumor ut urbem
Implevit, Troasque premi, Danaūmque secundo
Fervere Marte aciem, cursuque ad moenia ferri.
In muros tremefacta animi, similisque furenti 470
Illa abiit; puerum tulit una exterrita nutrix.
Haec ait. Ergo domo tacitus sese extulit Hector,
Atque gradu magno mediam secat impiger urbem,
Ille viam celerans ad Scaeae limina portae,

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.