Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-336 --


Ipse quidem irascens ob culpam: pectore at aegro
Multa dolens ignominiam, vitansque virorum
Victus pugna oculos. verbis nunc uxor amicis
Impulit ut cingarque armis, et bella capessam.
Id satius reor ipse etiam, victoria quando
Alternatque vices, nec semper militat īsdem.
Quare age, meque mane paullum, dum fortibus armis
Induor; ipse praei vel, si placet: impiger ante
Progressum celeri pede consequar inter eundum.
Haec Paris; at contra nihil Hector. candida blandis 420
Quem mulcens verbis sic est affata Lacaena:
Levir, dulce caput miserae, quae meque, meosque,
Vosque malis onero infelix, atque improba; luce
Illa utinam, mea me qua mater fudit in auras,
In rupes raptam nigrae vis dira procellae,
Inque vada horrisoni longe maris ante tulisset,
Quam foret haec moles per me tot nata malorum.
Quae quoniam invicto statuerunt numine divi,
Essem utinam saltem meliori nupta marito,
Qui rumore malo posset, probrisque moveri 430
Indignantum animis, ac turpia facta notantum.
Excors hic sensuque caret, semperque carebit,
Et fatuae fructum capiet sibi denique mentis.
Verum ades huc propius, paullum et conside: labore
Cura gravi exercet nam te magis omnibus unum,
Meque et Alexandrum propter; quos Jupiter ambo
Fato urget tristi miseros, longumque futuros
Carmen et ad feros post secula longa nepotes.
Huic galea insignis respondit talibus Hector:
Gratus amor tuus est, Helene, sed parce morari 440
Festinum. haud equidem considam. nanque reverti
Quam primum ad socios ardet mens, atque levare

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.