Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-270 --


His ego tunc; ipsi nanque ultro in bella vocarunt;
Ex Apia, atque Pylo veni comes; atque virili
Pugnabam pro parte hosti, non audeat ullus
Cui pugnare hominum, vestra haec quos extulit aetas.
Ille virūm me flos audibat saepe , meisque
Parebat monitis. hortanti, et vera monenti
Vos quoque nunc parete, oro; quod prosit utrique.
Nec tu, Atrida, potens quamvis magnusque, puellam
Eripe, donarunt olli quod munus Achivi:
Nec tu, Pelide, regi contende; parem rex 340
Sceptrifer haud etenim est aliis sortitus honorem;
Cui decus ipse dedit magni regnator Olympi.
Si te diva parens genuit, si Marte feroci
Hunc vincis, regno vincit, pluresque coercet
Imperio ille tamen. dirum at compesce furorem
Tu prior, Atride. Peliden, ponat ut iram,
Ipse orans flectam precibus; qui murus Achivūm
Est genti saevi contra discrimina belli.
Haec senior. tum sic Atrides: Vera, nec ulli
Non laudanda, senex, dicis; verum efferus iste 350
Exsultatque animis, vultque omnibus altior unus
Ire aliis, fraenare omnes, ac ducere quovis,
Regna tenens. frustra sperat sed talia Grajos
Posse pati. duri fortem ad certamina belli
Quod fecere illum faciles dī, saeva profari
Idcircone sinunt stulta convicia lingua?
Jactantem haec celer est sic interfatus Achilles:
Imbellis fuerim, et nihili, quaecunque loquare,
Servorum in morem tua si praecepta facessam.
Quaere alios, quibus imperites, faciendaque mandes 360
Ore minax torvo. tua jam nec jussa veretur
Pelides, regique negat parere superbo.

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.