Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-750 --


Praefecit, vigiles quae servant limina divūm;
Et referant, clauduntque polum densae objice nubis.
Hac iter ingressae currus egere volucres,
Atque Jovem nactae sunt alto in vertice Olympi,
Secretum a divis pacata mente sedentem.
Quem prope sistit equos tendens retinacula Juno,
Et regem blanda compellat voce, rogatque:
Rex divūm, atque pater, tam saeva, et tristia facta
Mente vides placida? nec diro irascere Marti,
Nil laesus miseros foede qui perdit Achivos, 900
Totque mala et tales absumit clade phalanges?
Me gravis interea cura, et dolor angit. Apollo,
Atque Venus placidique sedent, pascuntque cruenta
Caede oculos, postquam dementem in praelia verbis
Exacuere deum, qui nil jus, fasque veretur.
Hunc ego percussum si pugna excedere cogam,
Irascere, pater? Sic fata est regia Juno;
Sic contra caeli rector Saturnius alti:
En age, belligeram vesano immitte Minervam,
Quae solita est olli duros inferre dolores. 910
Jupiter haec. Juno paret, volucresque flagello
Urget equos: medias illi, mora nulla, per auras
Corripuere viam celeres, caelumque volabant
Astriferum, terramque inter. nam tantus equorum est
Alipedum saltus, vectant qui numina, quantus
Aëria e specula vastum est prospectus in aequor.
Verum ubi Trojugenum venere ad moenia, ripas
Et virides, jungunt amnes ubi pulchra fluentes
Hinc Simois, hinc arva rigaris foecunda Scamander;
Sistit equos Juno, curruque abjungit ab aureo, 920
Et densam abjunctis nebulam circum undique fundit.
Ambrosiam at Simois pingui e tellure virentem

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.