Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-313 --


Et tanto, niveis gnatum est complexa lacertis;
Praeque sinum pepli tendens, tela omnia contra 380
Diva suam texit sobolem, ne forte jacenti
Duro aliquis Danaūm praecordia rumperet aere.
Illa quidem dulcem tristi subducere pugnae
Festinat gnatum. Interea Capaneïa proles
Mente alacri cari peragit mandata sodalis.
Ergo suos abducit equos; sistitque rotarum
Orbibus adductas religans non segnis habenas:
Inde citus bijugos Aeneae pulchra comantes
Avertit longe a Teucris, atque egit Achivūm
In cuneos: tum Deipylo dedit, omnibus unum 390
Quem mire in sociis dilexit, moribus, omni
Et studio unanimum, ad curvas agere inde carinas.
Ipse suos conscendit equos, et cepit habenas
Impiger, ac celerem Diomedi, pone secutus,
Admovit currum. Venerem qui saevus acuto
Appetiit telo procurrens. nanque sciebat,
Enervem esse deam, sine viribus, atque cruentae
Exsortem pugnae, nec quae regat horrida bella,
Pallas ut, aut Bellona, urbes vastare superbas
Sueta manu. ergo, illam media inter tela secutus, 400
Protenditque hastam, summamque invasit acuto,
Aere manum. hasta volam tetigit propulsa, deaeque
Ambrosium rupit peplum; quod scilicet olli
Formosis Charites manibus fecere; cutimque
Lambens exiguo perstrinxit vulnere. sanguis
Aetherius pulchro fluxit de corpore, divūm
Qualis nempe fluit tenui de corpore sanguis
Albidus. haud etenim Cereris, vel dona Lyaei.
Vescuntur. vero idcirco sine sanguine vivunt,
Nullo fessi aevo, senioque, et morte carentes. 410

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.