Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-400 --


Deterior pugna, melior sermone diserto.
Sic ait. armipotens Diomedes jurgia regis
Erubuitque, ausus nec contra est hiscere quidquam.
At Capaneïades haec dictis dicta reponit.
Ne mentire, loqui liceat cum vera, Agamemnon.
Nostro nos longe praestamus uterque parenti.
Nos etiam Thebas, dīs freti hortantibus, alti
Et Jovis auxilio, septenis inclyta portis 450
Moenia, castra forent numero cum nostra minore,
Cepimus: illi autem, conati plurima frustra,
Stultitia periere sua. jam desine nostros
Ergo patres ulla nobis praeponere laude.
Haec Sthenelus: contra Diomedes torvus; Amice ,
Parce malis, inquit, verbis, tacitusque sedeto.
Nil opus irasci, rerum cui summa potestas,
Martia quod populos Agamemnon urget in arma.
Hunc decus eximium laudis, nomenque sequetur,
Moenia si fortes capient Neptunia Graji: 460
Hunc contra luctus, si res male cedet Achivis.
Verum age belligero demus jam fraena furori.
Sic ait; et curru saltum dedit acer ab alto;
Horrendumque humeros, tergumque et pectora circum
Arma duci sonuere; metu perculsus et audax
Ut posset vir corda quati, et pallescere vultum.
Ac veluti Zephyro densi resonantia contra
Litora cum se urgent fluctus; consurgit ab alto
Unda salo, magno dehinc terrae allisa tumultu
Infremit, ac scopulos, et procurrentia circum 470
Saxa tumet: canamque sinu spumam exspuit alto:
Sic densae Danaūm se dura in praelia turmae
Urgebant. dux quosque suus regit: agmine miles
It tacito; ceu nulla cavo sub pectore cuiquam

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.