Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Homer-v-22 --


Juno iram haud tenuit, rupitque has pectore voces:
Immitis quidnam dixti Saturnie? longus
Ergo mihi fuerit labor irritus? ergo profusus
Incassum sudor, quem fudi fessa viarum, 30
Ipsa, et equi; populos insto dum cogere in arma,
Exitio Priamum tota cum gente daturos?
Perge: deūm sed enim stabit sententia contra.
Cui pater ingenti respondit concitus ira:
Saeva, tibi quidnam Priamus, Priamique propago
Tota malae tantum noxae infert, Ilion usque
Eruere, et fundo cupias ut vertere ab imo?
Quippe, urbem Troūm, atque domos ingressa, vorares
Crudum si Priamum cum gnatis, effera credo
Vis animi, atque istaec tum demum poneret ira. 40
Verum age, fac quidquid libitum, contendere tecum
Nolo equidem, ne nostra nimis certamina gliscant.
Tantum audi, ac penitus, quae dico, mente reconde.
Ipse etiam si forte velim tibi gentis amicae
Urbem aliquam iratus vastare, ac vertere; ferto
Aequa mente, meis et parce obsistere coeptis:
Sponte tibi hanc ut ego nunc urbem largior, etsi
Corde angor, genus atque pium male perdere durum est.
Quotquot enim sub sole urbes, caeloque coluntur
Astrifero, has inter nulla est mihi gratior usquam, 50
Quamque magis foveam, praestanti et digner honore,
Quam Troja, et Priamus, Priami et gens inclyta bello:
Ara ubi non unquam dapibus mea, non caret unquam
Aut pingui fumo, aut largo libamine; prole
Terrigenum a parva ferimus quae munera divi.
Iupiter haec: contra Juno cui talia fatur:
Tres habeo, caras prae cunctis urbibus, urbes,
Argosque, et ditem Spartam, latasque Mycenas.

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.