Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-284 --


Annuerit, reddent Helenamque, ablataque Troes
Omnia: praeterea, quantam decet addere, multam
Victi addent, venturo etiam quae perstet in aevo.
Hanc Priamus, natique actutum solvere multam
Si renuent, certum est nunquam secedere ab armis,
Urbs tandem eversis dum concidat Ilia muris. 320
Haec fatus jugulat pecudes, sectoque trementes
Gutture sternit humi exanimas; cratere liquentis
Hausta meri e magno dehinc libant dulcia dona,
Atque preces, et vota pio de pectore fundunt.
Ast aliquis Troumque, et Achivūm talia secum
Magne deūm genitor, dīque omnes, foedera quisquis
Sacra prior franget, fusa haec ut vina, cerebrum
Diffluat in terram sic illius, atque nepotum,
Uxoresque alias captae ducantur in urbes.
Talia dicebant: votis non praebuit aurem 330
Jupiter, inque leves vertit dicta irrita ventos.
Post haec, Dardanides Priamus sic farier orsus:
Audite haec Troesque, et Graji mentibus aequis.
Ipse hinc Iliacas abeo digressus ad arces;
Nec gnatum forti congressum cernere Atridae
Sustineo. cui fata parent nunc tristia letum,
Dī norunt, novit pater, et rex ille deorum:
Sic ait; imposuitque agnos, et sueta locavit
Membra senex curru, manibusque adduxit habenas.
Antenor juxta scandit, pariterque feruntur 340
Ad muros, moesto dejecti lumina vultu.
Interea hinc ingens Hector, hinc dius Ulysses
Campum ad certamen dimensi rite parabant;
Atque virūm jactas aerata in casside fortes
Quassabant, prior ingentem quis mitteret hastam.
At populi tolluntque manus, divosque precantur:

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.