Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-164 --


Hoc mihi fers, magni sed laevo numine divi.
Huc ades, atque doce, qui densos inter Achivos
Ille vir incedit, vultuque habituque verendus
Ante alios, quisnam est? procero vertice sunt qui 190
Altius attollant sese; nec tempore in ullo
Ipse tamen vidi quenquam, cui tanta decoro
Fulserit in vultu majestas, formaque totum
Ornarit corpus tanto regalis honore.
Demisit mulier vultum pulcherrima, et alto
Corde trahens gemitum: socer o venerande, mihi mors
Illa utinam miserae placuisset luce, tuum qua
Huc gnatum comitans, thalamum, fratresque, mearum
Et dulces comitum coetus, natamque reliqui
Unigenam. haec propter cogor noctesque diesque 200
Infelix angi, largo et tabescere fletu.
Verum age, jam, quod aves audire, ac noscere, dicam.
Ille vir, Atrides Agamemnon; optimus idem
Rexque, et bellator, sceptroque insignis, et hasta,
Atque meus, si forte meum fas dicere, levir.
Sic ait: at regem senior miratus; Atrida
Fortunate, inquit, felicibus edite fatis,
Certe ingens numerus pubis tibi paret Achaeae.
Vitiferas Phrygiae veni olim pinguis in oras;
Atque Phrygum vidi turmas, tot milia campis 210
Densa equitum, populos Otreique, et Mygdonis, ingens,
Agmen Sangarii tendens prope fluminis alveum.
His et ego sociusque aderam, auxiliumque ferebam,
Venere infestis quo tempore Amazones armis;
Nec numero tamen illa acies aequabat Achivos.
Tum, Laƫrtiaden cernens; Dic, inquit, et illum
Vertice qui paullo minor est Agamemnone, at idem
Latior atque humeris, atque amplo pectore, pingui

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.